Joh. Isacij Pontani Discussionum historicarum libri duo. Quibus præcipuè quatenus & quodnam mare liberum vel non liberum clausumque accipiendum dispicitur expenditurque. Accedit, præter alia, Casparis Varrerii Lusitani De Ophyra regione & ad eam navi

발행: 1637년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

natura informatus esse videatur Quod si qui sunt, qui bellica consilia quietis cogitationibus anteponunt, inani quadam specie gloriae decepti, ii omne rectum at que honestum peruertunt & labefactant, atque a Christiana pietate longe abhorrent. Nec conquisitis rationibus ad hae e confirmanda opus est, cum satis in promptu sint. In quo genere colendae pacis, reX humanissime tantum excellis,ut, si exemplo tuo alii Christiani principes & reses, pace quod omnium dixerim i ab armis civilibus abstinuissent, nihil dubiu est, quin, jam Christo summo Deo restituta fuissent

tot regna, ac tot provincise , quot illi Basebarae nationes jamdudum ademerint r invitatae magis sortassh bellis Christianorum intestinis , quam rei militaris scientia , aut ingenti quadam animi magnitudine. Quandum vident nos domesticis dissidiis, veluti quibus jam pertinacibus verborum Conincertationibus implicatos,majora quotidie audent, ac ed jam audaciae prorumpunt, ut, quod reliquum habemus, ingenti siducia eripere aggrediantur. Quos tu, Re

invicte, tota animi contentione, omnique armorum vi exturbare, ab Afr1cae, AEthiopiae , Arabiae, Persiae atque Indiae posses.sone non desistis. Fortune e Christus

322쪽

tam pio labores, aliosque Christianos reges ad hoc justissimum' 8e honestissimum bellum erigat & inflammet. Qud Christianum nomen , non modo ereptas provincias &amissa recuperet imperia ψ vetam dilatet etiam augeat & amplificet , tuo &majorum tuorum exemplo. Hoc vero mPusculum quodcunque est,quod tibi plurimis de causis dedicare constitui , precor obtestotque te, eo favore & benignitate Prosequare, quibus jacentes soles origere& humanitate regia fovere ne in lucem prodire aliquando pertimestat. Rex iuvictissime Christus Opt. Max. Maiestatem tuam sal 'am & ineolumem serveε & perqpetuam illi donet felicitatem. Vale Eborae v. Kalend. Decemblis. M. D. L.

323쪽

D. SEB ASTIANO

biorum Regi inclito rico , AEthiopico, Arabico, Persico atque Indico, si ASPAR v ARRERI Uti i

Ri rium,quem decessi ab hine

annos, de Ophyra regis Sol ne com pdsuNans. Sed antea quam edidissem naturae toncesserat tantus Rex ac tanti nominis, a Deo Opt. Max. ut dredere par est ad illud eoncilium & coetum beatorum e terris evocatus, ob plurima & praecla a virtutum ornamenta, quibus illum, dum viveret, decorarat. Quando igitur nutus divini numinis te in demortui Regis avi tui locum suffecit, tam magno culictorum praesertim tuorum omnium applausu. ut curi adoleverit aetas , sceptra tenens haereditaria; ad Regnorum admihistrationem felicitet incumbas, praedictum comes eiitarium tibi dicandum

324쪽

eo maxime consilio, quod illas Indiae partes , quibus regio ipsa Ophyra com rinetur, in partem quoque Regni t ibi contigisse videantur. Quam regionem pro- Pterea exquisita quadam curiositate indagare arbitratus sum , quod viderem multos varie de thas re seniissse. Quantum vero in hujusmodi molesto & operoso negotio, quo me implicavi, consecutus sim, alii viderint, certe quod potui prestiti, quantum per tenuem & literarum, & ingenii facultatem licuit. lxi qua regione, ut Omnes tui & alieni, qui praestaram Sc excellentem & verh regiam istam admirantur

indolem speramus , reddes Ophyriis pro lauro, quod rerum aliarum permutationi- ibus, Salomon redimere coniaeverat) inaestim biles legis Euangelicae merce S. Sustines enim cum honorum &bonorum hae- Teditate, non paruam ςXpectationem industriae Sc avitae virtutis imitandae, M pro egregia innata indole fortasse etiam superandae. Nam cuncti majores tui re-MS , tam eae paterno quam materno sanguine, maximam & singularem erga Deum sem per praestitere pietatem, &omininem hanc Hispaniae Provinciam , ab impotentissimo Barbarorum dominatu armorum vi, & summa militari virtute eri- puerunt,

325쪽

puerunt, aded ut quem quisque eorum io cum, semel pedibus proculcaverat & se

ro aperuerat, eandem manu strenua pugnando retinuerit. Nec intra Hispaniae fines virtus tanta se ipsam continuit. In Africam trajecerutit, ut fugientes Barba

rorum reliquias persequerentur , Be la ditus delerent. Ibi ingentes illorum copIas parua manu saepius profligarunt. Multa ibi oppida maritima , obsidione & oppugnatione ceperunt. Postea in AEthiopiam, in Arabiam , in Persiam, in Indiam denique arma converterunt. Quae vero halis Provinciis strenue gesserunt, haec tu, Rex inelyte, & tuis icire poteris, & apud Asiaticam historiam,ab avunculo meo doctissime do elegantissime scriptam, literis mandata facile cognosces, Alii ad longinquas occidui orbis plagas , mn quam antea cognitas se contulerunt, multas illic Barbarorum provincias occupa runt , atque deleto impio idolorum cultu, Christi Euangelium is te propagarunt ut nullus fere in toto terrarum orbe tam lon- gh possitus , nec tam abditus & ab hominu

consortio semotus sit locus,quem non mauorum tuorum arma vel occupaverint vol' terruerint.Nec ad eorum tot ac tantas um

tutes imitandas, vel etiam seperandas, ea

326쪽

Μipi formando conducere, semper viri sapientes arbitrati sunt. Nam ut praeteream magnam spem multis & non obscuris sig- , nificationibus concitatam, & multarum , non adumbratam sed expgessam virtutumessigiem, habes; apud Catharinam aviam tuam, illustrissimam Reginam & seminam lectissimam educaris, cujus domus quoddam magis virtutum domicilium quam aula; opimarum disciplinarum scho. la potius quam regia, jure nuncupari votest. Habes quoque intra ipsi aulae tecta, Clarissimum Principem I enricum, . Cardinalem amplissimum, ac Portugalliae Infantem auunculum tuum , h Deo optimo Max. tibi velut dono duum. Quem sapientissima Regia in tuomm regnorum curam &ad 'inistrationem sibi socium aD civit; &, qui te petiscorum morum atque vitae sanctissimae e templo, multarumque optimarum rerum doctrina imbuere M informare valet. Cujus dicto si te semper -audientem praestiteris, sine ulla dubitati

ne tibi pollieeti & confirmare possum,

Rex inclare, non fore cur omnes tui in taiquicquam desiderent, sed futurum potius

.m alii reges & te admirentur, & tuam se

mulari virtusae m me l/borent. Habest

praete

327쪽

cumentum, quae Maximum afferre mome0tum , ingeytesque conciliare utilit tes ad tuam educationem etiam pqsim . Hahes insuper viros Principes, qui te com gnatione attingunt, caete φque η9bilitatem, atque omnes aliorum ordinum Lusitanos, quorum egregia fides erga suos Reges perspecta maxime semper fuit. Qui vitam suam, cum res ita tulerit, pro tua dctuq um regnorum incolumitate profundere nunquam dubitabunt. Habes quoque literarum Magistrum, quem serenissima Regina & excellentissimus Princeps Henricus, ex novo & amplissimo sanctae S cietatis ordine , ad hoc munus delectum

tibi dederunt,virum sane & nobilitate generis , & literarum scientia, & morum claritate conspicuum, quo nihil nisi quod bonum decorumque sit & Regia Majestate digni mimum disces. Quantae, bone

Deus, ad summam virtutem, vel excitandam vel constituendam facultates, quan ta ad res optime gerendas praesidia tibi adsunt rex inclyte ' Quare macte virtute, omni contentione enitere, ut omnes tui se talem

328쪽

talem te habeant qualem habere deside-

rant. Et paruum hoc nostrum munusculum tuo nomini dedicatum, pro tua humanitate singulari, benigne, precor, suscipias. Christus Deus omnipotens Majestatem tuam salvam & incolumem seruet,& felicitatem nunquam interituram tibi largiatur. vale, Eborae sexto Kalend.Maij. Anno M. D. L X.

329쪽

ARGUMENTA COMMENTARII

GAS PARIS VARRERII

I Res de Ophrra re ione opiniones. I. Rabani Mauri & 'Nicolai Lyrani. apud Indos esse. II. Francisci vatabli, H,spaniolam esse Oceani occidentalis insulam. III. Raphaelis volaterrani, esse Sinulam AE- . thiopici Oceani insulam. Primam sibi tuendam auctor suscepit, & refellitur secunda Hispaniolam a Christ. Corum- . so repqrtam esse: & an ea sit quam Carthaginenses repperisse ait Aristoteles. 'Ptolemaei error Lusitanorum navigationibus ereptus. .s Poenorum duorum. .

Nabistatio ς β οπ' cribsid.&EudoxiCyziceni se i Hispanicarum navium. Hannonis Carthaginiensis. Reiicitur tertia opinio de Sofata insula. Ι. opinio de indis comprobata. Malaca oppidum Indiae. Iosephi Iudaei laus, qui a Plinii aequalis fuit. De Chersonesia aurea ubi nunc Mabca ditiunis

Lusitanorum. ..

Ormouza celebre Persiae emporium. Ganges fluvius hodie Beriati . Aurum ubi reperiati/r. TUmbane ubi sita, & situs Ophyrae./ S Rabani

330쪽

2 ARGUMENTA Rabani Mauri dc byrani deophyrae solo,& ani

mantibus sententia; Tigrium copia atque audacia. Ioannes Barrius Indiarum Historicus Lusitanus. Lestores aureae Cher nesi finitimi Prol mari. 'De Chrysia & Argyra, Mela dc Plinius. iusitanorum audax in Indiam navigatio. Navigandi origo rudis, cym rates Primum ad

Nautica pyais priscis ignota, nuper reperta. Magnetis l/pidis mira vis. Argonautarum & Ulysis in navipando errores. Lusitanorum navigandi industria laudata. Christophori Columbi laus. Causae cur olim navigarum sit rarius, & diuturniore temporis spatio. ClassisSalomonis cur triennio tantum navigarit. Tertia opinio Volaterrani de Sofala infula reji

Tharsis 3. Regum 9. an sit Africa. Divo Hieronymo ubi sit Tharsis. Astica Hebraeis Phut hodie F . Hebraeos provinciis nomina a primis cultoribus dedisse ex Iosepho ostensam. Aliorum male ii quibusdam Memhim nomi

nari. . . ,

Τharsin non recte Ahicam appellare Rabinos. Iudeorum inscitiae quam nihil hodie tribuenis dum sit. B. eronymilaus,dc cur Carthaginem esse dixerit Tharsin. . ' .

hνra Carthago esse non potest. Ophrum non esse Solatam insulam vidit Geos . Agricola.

India

SEARCH

MENU NAVIGATION