Fr. Thomae Mariae Mamachii ... Originum et antiquitatum christianarum libri 20. Tomus primusquinti pars 1.

발행: 1750년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

neget, fuisse Te jam inde a puero animo a re bus, quae intercidant, ita alieno, ut missis divitiis, commodis, honoribus, quos Tibi polliceri patria videbatur, in Qtitudinem secesseris, ubi omni cura, studio, illicitudine, quae ad salutem ipsa per se minime conferret, sellitus, cum Deo, cui Te ipsum Cred, deras, quique Te unice delectabat, colloquereressam vero cum opera propinquorum,qui aegre ferebant, abs Te, in quo spem Qrtunarum , praesidiumque locaverant, se, rem suam familiarem, omnia, quae ingenium, quae Vir tus Tua, quae Regis erga Te VoluntaS prinmitterent , contemtui haberi, coactus es domum repetere; quotus quisque eorum, qui Te cognoscerent, fuit, qui Te ipsum in aula, ut in templo quopiam summa cum religione versari non admiraretur Nactus autem navim, atque opportunum in AmericananaVigandi tempus, ut Deo ductori assent,rere, clam Tuis in Mexicum profugisti, ubi rebus omnibus, ne iis quidem eXceptis , quae Tibi ex usu erant, divenditis, & pecunia, quam collegeras, egenis distributa, in extremos Te ejus regni recessus abdidisti, ut

12쪽

ne quis reperiretur, qui mentem Tuam a

contemplatione rerum aeternarum a caret,

& pacem, tranquillitatemque animi, qua gauderes, perturbare posset. Quo quidem in loco cum in Chichimecos Anthropophagos incidisses tantum oratione, prece, CXem

plo valuisti, ut illi suae obliti feritatis, non solum Tibi non obstiterint, sed adjutores

etiam fuerint, ut tugurium, in quo Versarere , construeres. Qua re factum est, ut plerique omnes similem Te Magno Antonio fuisse arbitrarentur , quod ille feras, Tu ba haros , immanesque homines mites reddi

nus , quod profitebare singulare cuiquam, minusque aptum , quod ceteris ad imitandum proponeretur Uisum est; commendandum tamen , Sc litteris consignandum

erat ; ut aliis , si non exemplo suscipi namque a nemine sine stiperiore instinctu, afflatuque debet ) admirationi saltem

esset. multosque excitaret . ut in servis suis mirabilem esse Deum confiterentur. Jam Vero in ea institutione,quam summa constantia

ipsos triginta sex annos, quoad nempe ViXisti,

13쪽

sti, abs Τe fuisse conservatam constat, etsi erat aliquid , quod a communi magnorum , Virtuteque excellentium hominum ratione, ac disciplina recedere videretur, inerant tamen perplura, quae essicerent, ut

mortales, qui tuum illud de fuga consilium, fictumque admirarentur , iidem probitatem imitari possent. Nam si quis religionem , tuamque in fide servanda constantiam , si spem, quam Omnem in Deo, non in praemiis humanis posueras , si amorem,& caritatem, qua in si mum illud, atque infinitum bonum imprimis, tum in homines ducebare,quaque fiebat,ut nihil arduum,nihil grave, nihil laboriosum, nihil molestum esse judicares si Prudentiam, Justitiam, Fortitudinem,Temperantiam, & alia animi Tui ornamenta consideret, nae ille facile intelliget, eo Te quoque nomine celebrari oportere,quod ita institutus, informatusque esses, ut non admiratores modo habere posses, sed etiam imitatores virtutis Tuae . Ac si Anachoretarum Veterum, Stylitarumque a Majoribus nostris oratione, scriptisque celebrata institutio est ;propterea quod religionis, pietatis, vututisque

14쪽

que cultu, ac perseverantia in eo vitae statu

ostendissent divinitus se ad asperam illam,

& singularem vivendi rationem fuisse vocatos ; futurum arbitror neminem, qui, cum animo res abs Te gestas collegerit, comprehenderitque Tuam in suscepto consilio stabilem firmamque constantiam, ceu Anachoreticae disciplinae restitutorem non esso magnopere laudandum putet. Cum enim fidem fundamentum esse religionis, atque salutis plane cognosceres, iis decretis Omnibus,

quae a Christo tradita Ecclesiae fuerunt, ita assentiebare, ut quidvis perpeti malles, quam dubitare non dicam de dogmatibus nam est

id quidem commune omnium , qui se C tholicos esse gloriantur, ea ut credant sed de iis quoque rebus, quae ad disciplinam, rationemque loquendi spectarent, quae Sedi Apoestolicae probaretur. Quinetiam erat hoc tibi consiletum,ut nullum diem praeterire sineres, quo non caput aliquod sacrorum Bibliorum, quibus nostra Sc doctrina, & bene vivendi praecepta continentur legeres, ac diligenter

mente VersareS, daresque operam, ut magiS

magisque in fide confimaueris, nihilque Te

15쪽

VIII

fiigeret eorum, quae agenda cuique essent qui Orthodoxam profiteretur religionem. Neque Constans haec Tua, perpetuaque in rebus religionis exercitatio continere se poterat, quin sese plerumque multis indiciis

conspicuam faceret. Modo enim VerbiS. mo

do habitu ipsis corporis, modo aliis signis ostendebas de Deo Te cogitare, ei Teipsium,

resque tuas omnes osterre, ejus Te curae committere , Orare atque obsecrare ut ejusdem

voluntate res quaeque ut in Caelo, ita quoque in Terris obsequerentur. Honorare inde Vidi

ginem Deiparam; salutare, invocare , Tibi ut adesset, Teque contra impetus hostium

tueretur, Venerari ejuS imagines. quas apud Te retinere consueras. obtestari eam denique, ut suo Te Filio Redemptori generis humani commendatum habere vellet . Comvertere Te deinceps ad Sanctos solebas , etsi que atque ipsorum imaginibus honores adhibere , quos adhiberi jure posse Ecclesiae

perpetua traditione demonstraretur . Quae res cum ab iis, qui Te cognorunt,quique Tecum de Te, de Tua vivendi ratione, deque studiis egerunt, memoriae proditae sint, non

16쪽

est cur a quoquam revocari in controversiam posse videantur. Ac dici Vix quidem a mortalium quoquam potest, quam fuerit in Te virtus spei excellens, cum sic Te Dei curae, providentiaeque commisisses, ut ejus misericordia fretus plane consideres, nihil umquam eorum, quae ad Te pertinerent, Tibi

Tuaeque saluti, quam unam CXpetebra, coinduceret , defuturum. De caritate autem in

Deum , quid loquar quem cum semper

praesentem contemplareris, s1c affici consue. Veras, ut nullum sere temporis momentum excidere paterere, quo non Te in eo virtutis genere eXerceres. Itaque flagrabas amore Di-Vinarum rerum, qui sane amor cum Te assimirabilem in modum incenderet, in caussa erat, Cur altiuS Tuae menti, quae ad auctorem bonorum omnium attinent, imprimerentur ; cetera Vero, si quae umquam fuerunt,& si quidem umquam , ea sane contigerunt perraro, ad quae imbecillitate naturae conVertisses cogitationem, Vix leviter Teipsi im tangerent, ac ne vestigium quidem sui in animo Tuo relinquere Viderentur. Quamobrem mirabile non erat, quod cum ad sacerdotem ac-

17쪽

cederes, accedebas autem persaepe, ab eoque peteres, ut Tibi corporis Christi Servatoris sumendi facultatem daret; rogatus quidquam ne admisisses , quod minus recte abs Tecustum putares nam erat ei compertum ne Sanctos quidem viros omni prorsus culpa V, care lere) nihil Tibi succurrere affirmares, quamvis conscius humanae debilitatis , eorumque memor, quae ab Iohanne in Priore Epistola scripta fuerant: SI DIXERIMUS QUO

DUCIMUS, peccatorem Te esse confitereris. Ex

qua re plane constat inter Te,& Catharinam Fliscam Genuensem matronam, sanctissimam

feminam hoc interfuisse, quod Tu, qui jam

inde a teneris, ut ajunt, unguiculis Te ipsum Deo consecraras, levissimarum, si quas comtraXeraS , macularum, propterea quod arctiGsime fiammo bono conjunctus esseS, memoriam nullam haberes; illa ob eamdem causisam, ne eorum quidem piaculorum, in quae sertasse ante inciderat, quam vitam agere innocentem,perseetimque coepisset,reminisceretur . Itaque ut scriptum de Te a Majoribus

nostris fuit , sic traditum de Catharina est ,

Deum

18쪽

Deum solum spatio aliquot annorum illam

habuisse ducem, dumque mors impenderet, muniri Sacramentis Eucharistiae . extremaeque unctionis petiisse , poenitentiae vero non item, quod nihil ipsi eorum veniret in mentem. quae cum aetaS Uigeret, minus aliquando caute fecisset. Atque is amor tam Vehemens quo arctissime Deo conjunctuS eraS,

distundebat sese , efficiebatque , ut homines , quanti eos, Dei ejusdem caussa pende-NS . quantaque Caritate complectereris, cognosterent. Namque. ut mittam de egenis dicere, quibus ut modo animadverti, largi

tus es quidquid apud Te rerum & pecunia

rum erat; cujusnam tanta orationis UiS tan

taque facultas , copia est, ut eloqui pro di

gnitate possit , quam insigni in Nosbcomiis

erga miseros . qui adversa valetudine conflictarentur, misericordia usus, quibusque laboribus perfunctus fueris, ut eos non solum consolareris. sed rebus etiam omnibus adju

vares 3 Erat scilicet plerisque omnibus. qui

Te intuerentur, admirationi, cernere Uirum ditem olim sertunatum, e tanta familia amoere in Deum, atque .in proximos incitatum,

19쪽

egentem, miserum, in summa rerum inopia Versari idque eniti, ac laborare. ut sibi

omnia, nihil aliis deesset , quod ad vitam

commode sustentandam conferret. Quid si divino consilio in selitudinem revocatus, cum corporibus curandis dare operam absens nequireS, tantum sermone, hortatu, & si opuS erat, miniS . ac redargutione valuisti, ut eos , qui sceleste , improbeque viverent , induxeris ad virtutem, & pietatem colendam 3 Jam vero eos, qui fastu, luxuque perditi videbantur, cum Te etiam , atque etiam interdum rogassent,ut ipsbs ad Te addici patereris , confideresque sere, ut si eissiem, quod posterent, negasses, ad sanitatem converterentur , sic eis ad Te aditum interclusisti, ut modo Te convenirent, se imperata sucturos promitterent . Cumque fidem non fefellissent, obsecrassentque deinceps Te, ut

post mortem Tuam eorum recordareriS ,

ita eisdem gessisti morem, ut multis significationibus, qui stiperstites manserunt, in

tellexerint . Te quod pollicitus fueras serva se, Tuisque jam precibus, ut est credibile,

impetrasse , ut mortem , qualis homines Chri-

20쪽

XIII

Christianos decebat, obirent. In administrandis autem Tuis, aliorumque rebus, qui ad Te petitum consilium accedere sisterent,

nonne ita Te continebaS, ut uno ore omnes

laudarent, admirarenturque Tuam singularem prudentiam Quodsii fuerunt nonnulli, quoS tamen perpaucos filisse intelligo, qui facta quaedam Tua , dictaque reprehendi

Oportere dicerent, hi certe aut investigandae

veritatis caussa dixerunt, aut non animadVer

terunt, quae peculiari aspatu, instinctuque Dei ab optimis hominibos fiunt, ea interdum noebis, vel incaute, vel temere fieri videri, cum ingenia nostra, quae velut angustiis, limitibin

que contineantur, non modo non assequi IN SCRUTABILIA SAPIENTIAE DIVINAE IUDICIA,

sed ne si1spicari quidem possint. Jejunia Ue

ro , vigilias, ceteraque omnia, quibuS co pus in sERVITUTEM REDIGERE studebaS, quaeque ad temperantiae virtutem pertinent, in

credibili quadam cura, ac diligentia fuis Ie

abs Te observata, qui neget, arbitror equidem futurum neminem. Quo in genere eo laudandus es magis, quod sic Te cruciares, ut reprimere cupiditates, si quae orirentur

SEARCH

MENU NAVIGATION