Planisphaerium versatile, praemissa Sphaerae mundi, quam repraesentat, partium & circulorum non minus utili, quam curiosa descriptione, quoad sui facilitatem ac universalitatem, ... declaratum, et nondiscentium solummodo utilitati, sed exercitatorum

발행: 1718년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

:ε ne Sphaeranetae, ut Venus, & Mercurius, diversissimis motibus nunc sunt sipra, nunc infra Solem , nunc ad se invicem accedunt, i u De recedu*t;

imo Mars ipsam Orbiram Solis profunde i tersecar, quae omnia supposita soliditate Caelorum non nisi difficillime explicantur. Sed de his videantur Authores communiter. Stellaetanae juxta leges a Deo sibi praescriptas inCaelo liquido non minus ordinath moventur, quam si orbi solido assivae essent, sive deinde a solo Deo tanquam supremo omnium directore, uti cum quibusdam vult Lemus, si ve ab intrins co, vel, quod Κireherus & Schortus cum Dein chales&alijs, probabilius judicant, ab Intelisvgenti js, qui posterior L. I. Astron. propocε. idipsum ex S. Scriptura confirmat exemplo Iosue sistentis , & Achaz retrahentis Solem tarque etiam Lunae in morte Christi a partibus orientalibus motii incitarissim, retro actae,ut

soli in illa admirrida Eclipsi de qua infra

redibit sermo peffres horas supponeretur,quae omnia Angelorum ministerio, : scisi' custodi hominum ae provinciarum, ita etiam quoad

tam ordinatam Sidetum directionem convenientissime tribuuntur. Accedit, quod solidietatis Caelorum Assertores tot ferεςaelos, eos. que excentricbs, & Epicyclos heallter inter sedistinctos admuellere debeant, quot motus in Stellis observantur; unde communiter 1 o. vel

32쪽

I i. statuunt , ali plures, Fricastorius verbomnino To. admittit, quos omnes distinctεEnumerat Hieronymus Vitalis in suo Lexicci Mathematico, verbo : Celam. Nos econtrI Caelum fluidum asserenres , consormiter scripturae tres universim admittimus Caelos, nimirtim Celum Alereum . quo spe- ctant volatilia caeli Gen. t. v. 26. 28. Alia rerum tumsidereum , & quidem realiter uniis cum, in quo Scriptura collocat Lunam, ct omnia inpra Caeli. De ut. Φ. v. I9. ac denique Caelam Empureum, illam sedem Beatorum, seu Paradisum Coelestem , quo raptus est S. Paulus a. ad Corinth. IE Interim tamen Coelum 1idereum, licet re ipsa unicum, mente dividiis

miis,n varia spatia , ae Regiones, seu Caelos naxtiales, quorum septem inseriores Planetis ait ibuimus, octavum vero, omnes in se Stellas Fixas emissectens, licἡt reipsa, ac per se

loquendo non moveatur, nisi quatenils scindiis tur , secundum partes protruditur, ac ponb' trahitur a Stellis in eo motis, concipimus ra men tanquam Firmamentum, utpote in quo

Stellae ita firmiter & constanter eandem semper servant inter se , &ab Ecliptica distandiam, .c si tanquam elavi aurei, . aut Pyropi luctuo. mi eidem infixae essent , unde etiam doctri eaus1 illud nous aginamur, circa Axin, MPolos una cum Astris, & omnibus circulis, ita

33쪽

at D e Sphaera

eo pariter sella mente conceptis, 24. horarum

spatio perpetuo moveri ab Oriente in Oee dentem, sicque tanquam Primum, supremum, ae velocissimum MCbile, simul secum rapere inseriores orbitas , seu Caelos Planetarum; fere seut sphaeram, seu Globum materialem

Caeleste, cum Stellis, & circulis eidem appictis Meridiano, & Horizonte exceptis circa suum Centrum, Axin , & Polos ab ortu per Meridiem in Oeea sum, & inde denud per me

diam noctem ad Orientem moveri conspiciamus. Similiter ut motus diversissimos Planeistarum s cum modo sint Apogaei, seu.remotiores, Terra, modo Perigat, seu eidem propinqui res explicare , ac pro quovis tempore eat culare possimus, varios concipimus,si non or hes, saltem Circulos. Praeterea duplex potissimhm Stellarum mo. rus reliquos enim extraordinarios hic examinare non vacat ab Astronomis agnoscitur: unus dicitur Motus Primus, estque omnibusStetis Iis communis nimirum aboriente inoccasum,de quo paulo ante dictum est ; non tamen est petisfecte sphaerieus, sed nonnihil spiralia , nec se vant Stellae idem punctum ortus, vel occaissus In Horizonte , nec eandem altitudinem

meridianam , sed quotidie mutant, Sol, α Planetae inseriores quidem valde sensibiliter,

34쪽

minus sensibiliter superiores , insensibiliter

vero Stellae Fixae. Motus Secundus, seu Proprius Stellarum fit ab occasu in ortum ; observatum enim est, non tantum Solem,&Lunam quod omnibus patet sed & reliquos Planetas non servare eandem inter se, vel a certa Stella Fixa, aut gradu alicujus signi Zodiaci distantiam, sed alio die iam inde discessisse versus partes orientales simo notatum est de ipsisStellis Fixis, se usigno-xum constellationibus, eas a tempore Hippa chi, primi Astronomicornm Instrumentorum Inventoris, ad haec esque tempora plusquam 28 gradibus, ade6que integro fere Signo verissus Orientem retrocessisse, quod magis declarabitur, ubi de Zodiaco agenrus. Motus au rem stellarum Secundus, ac Prurias, & quasi retrogradus non est realis, sed apparens prop-ἀer retardationem, quatenus scilicet non Om. nes Stellae intra et . horas simul integrum et culum , seu spiram perficiunt, sed quando Sol v. g. suam jam perfecit, Luna nondum absolvit suam , sed retro manet, sicque retrogredi nobis videtur ab Occidente in Orientem. Hoc ipso ergo, quod Astra lentius moveantur Circa Terram motu reali, ac vero, quam puncta Coeli, motu imaginario diurno, in quibus exiis fiebant in principio motus, ideb retardantur, di propter hanc retardationem motu retrogra.

35쪽

De Sphaera

do reptare creduntur a Coeli solidi assertoriis bus ; fere sicut limax violentia motus rotae cum hac raperetur per plurimas revolutiones, quo usque nisu, ac motu suo contrario, & retro grado suecessi ve absolveret toram rotae cirricumferentiam ; quod tamen nos reipsa ita fieri negamus, sed solummodo doctrinae causa ita a nobis concipi contendimus , prout plurimi explicant tam Antiqui, quam Recens

Stellae autem in Caelo sidereo contentae, i aliae dicuntur Fixa , seu Firmamenti, eo quod firmiter semper eandem inter se. & ab Ecliis . plica distantiam servensi ac si eidem assixae e L. sent ; aliae Errantes , nimirum Planetae, qui

ordinem suum non tamen sine ordine ) s-

tum, ac distantiam tam inter se, quam a Stel- . lis Fixis , & ab Ecliptica continuo mutant. Quoad numerum Stellarum Fixarum s qua- . rum aliquae alijs altiores sunt, seu Coelo si- dereo profundius immersae b licet Antiquio: res cum Ptolomaeo solummodo ioeta. visibiis Ies numeraverint, Recenti ores ramen longe plures assignant; imo Rheira in solo Orioneaooo. tubo se observasse testatur, ut adeo, Ricciolius in Almagesto dicere non dubitarit :. Δι quis Stellas ultra vicies centena millia putet,mihi quidem nihil inopinabile finxerit. Solus ergbia Deus est, qui Pial. I 6. numerat multitudinem

36쪽

Calecti.

Stellarum, o omnibus eis nomina vocat. Periois dum suam juxta Tychonem Brahe, quom etiam 1equitur Argolusi. I. Astron. c. I c. intra. annos circiter a S i I. conficiunt, intra annum vero r. min. sec. alijs ali ter,adeoque in incertum sentientibus.

. Planetae sunt septam sequentes, videIicet rSaturnus , Iupiter , Mars, Sol, Venus,

Mercurius, Luna. U C memoriae causa, Ordine laismen retrogrado his versibus comprehensi: Cynthia, Mercurιus, Venus, ct Sol, Mars, Iovi; ru. Postremo tardus graditur Saturnus in Orbem. 213. R. . Cf. dicuntur Planetit siuperiores, O Medius, 2 . U. C . vero sestriores. Tanta auis rem est Authorum circa distantiam , ae soliditatem seu magnitudinem Stellarum ac Plane earum discrepanna 3 ut quivis computum se um alitera ac subiriae . idem Author non satia cohaerenter faciat, quod electionem certe dis ficilem)reddit. Ego in hoc mcto inter An tiquiores ex Tychone, qunm plerique 'lim se- aeuti sunt, ni Recentiores vero ex Astronomia Carolina. ut differentia opinionum Tanto mamgis elucescat, de singulis elaneti sesequentia supputavi. Quoitiam vertit distantias eorundem V ac soliditates in ordine ad diamsterum vel semidiametriuia Terra: merui 1alamuas a.

37쪽

De Sphaera

ideo de his pro faciliore dicendorum intelliis gentia praemittendum est , diametrum Terra continere ITao. fere Milliaria Germanica . semidiametrum vero 86Ο. Mili. Germ. circumferentia Terrae est 34oo Μili. Ger tota vero illius superficies convexa 928 8oo Mac denique tota ejus loliditas 266a socioO. Mili. cubica, uUe autem quivis similia computare, & per consequens etiam corporibus Planetarum ap. plicare queat, sciendum est,de facto saris conis venire inter Geographos& Astronomos, prata sertim Germanos , uni gradui Circuli Maxi. mi convenire i . Mili. Germ- communia, si ergo I s. ducas in 36o. gradus, prodibunt pro cireumferentia Terrae S oo. Μili. Hinc autem erues ejus diametrum, si dicas : sicut se habet 3i . ad Ioo. ira dicta peripheria ad ejus diametrum,&invenies leu proxiis me, non attendendo ad fractiones, IIao. coninsequenter hujus dimidium, nempe 86o. erit semidiameter Terrae. Iam vero superficiem convexam habebis , si dictam circumferentuam S oo. multiplices cum diametro IIao. prodibunt enim '288oro . Denique soliditatemGrrae in MilliaribusCubicis habebis, si ter. tiam dictae luperficiei convexae parte, niminim3oyso . ducas in semidiametrum Terrae,in.

venies cnim pro soliditate illius a66a16ooo

38쪽

Caelesti. 33

Nil . Cubica. Hac ipsa occasione etiam de Milliaribus Italicis, Leucis Gallicis , Hispa-Nicis Belgicis , ac universin de Mensuris

apud Geometras ac Mathematicos magis usiistatis breviter dicemus. Itaque Granum omnium. Menuararum minima, est latitudo grani hordeacei, quorum faciunt digitam, Palinmus aequivalers. digitis, Fes, qui non est aequalis ubique magnitudinis, & subinde in16. digitos, communius autem in Ia. Pollices dividitur, constat 4 palmis, Cubitus contumet sesquipedem , Passus communis as pedes .

Passus Geometricus . pedes, Stad um 12S. passus, Milutare Italicum S. stadia, seu Ioo . passus,rinde Milliaria vocantur, quaeRomani Cip pis leu Lapidibus notarui si unde quarto ab urbe Lapide, idem sonat, ac quarto ab Urbe

Miltiari. Sic Lucae a . Castellum Emmaus dicitur distare θα stadiis ab Ierusalem, id est Mili. Irat. seu Leucis, sive ak circiter horis. Quatuor Italica, seu 4o . passus

dant unum Germanacum commune, Sooo. passus vero Germanicum Ua L Leuca Gallica commuω

nis est horaria,quarum a . tribuuntur uni gradui , Leucae Narinae, prout in Tabulis Geo graphicis communiter accipi solent, ari co gruunt uni gradui. Mensuraeautem communes, his versibus comprehenduntur: uattuor ex Granis Digitus componitur unus e

39쪽

34 Iu Sphaera

Est quater in Palmo digitus, quater in Pede Palmus: Quinque pedes Pastum faciunt, Passus quoque cen

Riginti quinque Stadium dant: sed Millare nim. Italicum booto dabunt stadia duplieatum dat tibi Leucam. Ubi tamen singulariter notandum est, uni gradui Circuli Maximi competere 7i Milliaria Oanica, I 2. Suecica , I S. Germanica communia, Irae Hispanica, I 8. Livonica, eto. Hol

landica , & ro. Leucas Marinas Gallicas , prout in Tabulis Geographicis communiter accipi solent; as. Leucas Gallicas communes; praeterea 27. Mi iliaria Anglica majora, AS. Hyberniea, So. Anglica communia, s . Italica , & 8o. Mosco vitica. Dixi autem, tot Miltiaria competere uni graditi Circuli Maximi , loquendo nimirum de gradibus Latitudinis in Meridiano versus Polum, vel de gradibus Longitudinis in ipso AEquatore , nam

Circuli Paralleli extra AEqliatorem, sicut tanto magis decrescunt, quanth magis ab hoc recedunt verses Polum , ita etiam numerum

Milliarium uni fradui competentium decrescere necesse est, uti exhibet Tabula I. 8c II. in fine opulculi ponenda. Si ergo duo loca sola Latitudine disserunt , adeoque sub eodem sunt Meridiano, sed in diversis Parallelia , Latitudine minori subinrracta

40쪽

mcta a majore , habetur differentia Latitudinis in gradibus & minutis; gradibus ergbmulis riplicatis per IS. & minutis divisis per φ. habetur numerus Miltiarium, quibus unus locus distat ab altero. Si Latitudo unius loci est Borealis, alterius vero Australis , summa -triusque Latitudinis dabit distantiam eoru dem in gradibus multiplicandis per Is..ur supra. Si duo Ioea sola Longitudine disserunt , ambo sunt sidν --, SiaauS disterentiae denub multiplicandi erunt per Is. & minuta

dividenda per Α. Quod si sine sub eodem Pa-

. rallelo extra AEquatorem, sed sub diversis Meridianis, adeoque eandem communem Latituis dinem habeant, quaeratur in Tabula, quor Milliaria huic commorat Latitudini respondeant, ει gradus differentiae Longitudinis utriansque loci per illum numerum Milliarium multiplicentur. In exemplo fit communis utriusque Latitudo 2 I. gr. differentia verbLongitudinis utriusque sir 9. graduum 3 quaere ergo in Tab. quis numerus Miltiarium correspondeat gradui Laritudinis a r. & invenies Miltiaria ι . quae multiplicata per '. dabunt ias. Milliaria, nim. distantiam ueriusisque loci dati. UeI dicatur hoc modo: 6o. mi

nuta seu unus gradus Paralleli dari ) juxta

Tabulam dant I . Milliaria; dabunt ergo no-C a Veru

SEARCH

MENU NAVIGATION