장음표시 사용
11쪽
me elapsa, inter cadavera ad secandum promiscue collecta, allatum fuit, in usum dis cipulorum ill . Doctoris Hunter. Variola interdum praebet valetudinem antea debilibus, et, e contrario, antea sani, hac peracta, in varios illabuntur morbos, uti typhum, tabem, Vel amauros in ; qui omnes torporem indicant. Hac de re audi Host mannum : Quibusdam, post exsicca- tionem, febris manet lenta, et in extre- mis, praesertim articulis, tumoreS Oriun- tur, et ex his fiunt foeda, exedenda, et ossibus cariem inducentia, ulcera, difficit lime sanatu, et postremo mortem inferen-
DI AGNOSIS. Ex symptomatibus jam descriptis, facile
fieri potest diagnosis variolae. Initio, a rubeola distinguitur, absentia coryZae, CcUlOrumque assectuum ; et a plerisque aliis eYB anthe-
12쪽
anthematibus, tardiore eruptione, atqUe ser ma papularum. Observavit Cl. Sydenha-mUS, ..Variolam confluentem interdum ad eruptionem speciem exhibere erysipelatis ;ab hac autem facile ex historia dignosci; dolore sic. epigastrii, atque defectu delirii ;tum quoque tempore eruptionis. Dolore recenssito, atqUe comate, nec non ParOXysmis epilepticis, juncta praesertim epidemiae notitia, a febribus propriis certo distinguatur Variola.
De causis non omnino disputandum ;quippe quae, a viro speciali ad corpus ad moto, uti inter OmneS conVenit, Pendent. Hujus natura latet; vis autem est notisse
13쪽
Haecce febris statum, indeque eruptionis faciem, respicit ; scilicet, quantum mitiora sint symptomata morbi advenientis, quibus parca, vel nulla epilepsia annumeranda), quantum serius apparent Papulae, et quo magis discretae, tantum minUS, COntrariis autem locum habentibus, plu8 Periculi. Si, progrediente morbo, ante diem undecimum contaentis, desiit ptyalismus, certissime peribit aegrotus ; itidemque, si tunc temporis non succedat tumefactio eX-
Discretae etiam tumor aliquis faciei necessarius videtur ; et si ad diem octavum Vultus lentus appareat, et pustularum inteistitia pallida evadant, squod saepius prae- Si est o multo sudore accidit), mortem adstare suspicetur medicUS.
14쪽
DE VARIOLA. RATIO SYMPTO MATUM.
Eruptionis modus vi febris primariae respondet : Minus enim credibile videtur, aut contagii naturam, aut molem fluidorum, in aegrotis Variis assimilatam, inter sese differre. A spasmo vasorum CXtrem O-rum aegre subacto pendet, me judice, e ruptio; quum, spasmo deficiente, neque propria forma eXstare poterit febris, nec phlegmonae, quales revera sunt Papulae Variolosae. Spas mi igitur pertinaciae, vel cordis atque arteriarum impetui, Omnes Variolae differentias tribuere vellem. Nam, eX priore, febris durationem saepius pendere,
ab ili. Culleni sectionibus quibus ain facile patebit '. Principiis illic stabilitis confidens,
caloris eXterni actionem nocere censeo, dia- thesin creando phlogisticam. Hinc regi minis vetusti errores : Hinc Stygia impleta ora. Ab cordis enim et arteriarum actione immodica,
First Lines, par. LXII. LXIII.
15쪽
immodica, innumera oriuntur mala, ssive calore eXterno augetur, sive spasmo forti sustentatur. Delirium adfert ; eruptionem dat erysipelatosam ; haemorrhagias e variis
partibus elicit ; et fluidorum putredinem movet, signis praedictis nimis facile notandam. At, frigoris debito admoto gradu, atque adhibita methodo antiphlogistica, in variola praesertim quae insita fuit, adeo moderatur febris primaria, ut saepius vix aliquid afferat molesti; ibi quoque paucissimae erumpunt papulae. E contra, febris quae
confluentem praecessit, saevissima est, morbumque periculosum adesse testatur. Huc, attamen, aliquid confert habitus aegroti, saltem quoad vim augendam vasorum, Vel ad putredinem PromoVendam. Inter febrem primariam, Ut et Per morbum totum, ex modo sanos inficiendi, multum exhalari compertum habemus. ' Quidam enim insitionem instituit ope humoris
16쪽
ris brachio adempti, ante eruptionem factam, etiamque intra diem ab insitione quar
In variola confluenti, ubi pustulae, per majorem corporis partem quasi operculum efficiunt cutis, extremorum tumore8 e materia perspirabili retenta constare videntur ;quoniam, si subito decrescant, resorpta dicam materia), actum est de aegroto.
In medendo, nulla est opus indicatione ;quia morbus cursum peragit legitimum, medico non obstante. Licet autem VirUS CX- tinguere, eoque modo morbUm prorsustollere, ignoremus; justo tamen regimine, medicamentisque rite adhibitis, symptomata multa submoveri, et omnia levari possunt. Initio morbi, febris primariae aggredientis Vehementiam praecaVere, accesiam temperare,
17쪽
perare, est medici; alia, atque minora, sub nullis signis instruenda sunt. Febris igitur adveniens frigoris plena adhibitione minuenda est : Huic diluentia vel refrigerantia jungere oportet ; atque emitici necesse
sitatem certe indicant affectiones ventriculi.
Saepe etiam in usu est pediluvium ad pueros; de qUo, attamen, multum dubitant medici, regiminis reliquae rationi ad-Versum esse putantes. Hoc in tyrocinio studiorum saepius adhil, tum vidi, saepe ipse praecepi, semper sine molestia, interdum, ut visum, cum fructu. Sin autem vel haec spem fefellerint, vel medicus non accersitus fuerit donec saevire inceperat febris, et jam minitari, praesertim si in dubio ponatur an variola sit,
an alius morbus, certissime sanguinis mis sione uti convenit. Etsi tamen Venaesec-l tio non solum non eruptionem impediat, i sed etiam promoveat, motus vasorum Cnor'
18쪽
mes compescendo, haud impune feretur repetitio ; atque cito invasura debilitas, in confluente saltem, ubi maxime saevit febris primaria, medicum a largis evacuationibus absterreat. Observavit enim Cl. Su-
dentiamus, pessimam variolam ortam fuisse se in puella, quae rheumatismum acutum
Alvus diligenter movenda est catharticis, clysteribus saltem quotidie adhibitis. JEger vel sub pleno Jove, Vel cubiculo amplo, a
moeno, maneat ; noctu stragulis pauciori-bUs qUam consuetis utatur. Sit diaeta tenuis, potus subfrigidus, lenis, Vel cum po tione acidi cujusquam commixtUS. Mature adveniens epilepsia, multum saevire solet, atque, mortem ipsam minitans, notationem deposcit assiduam. Huic venaesectione, sed praesertim anodynis libere adhibitis, occurrendum. Peracta
19쪽
Peracta eruptione, si1 febris vel ex aliqua parte vel ex toto cesserit, sit papulae sint rarae atque discretae, et nulla molestia urgeat, frigori, atque naturae virium tutelae, prorsus committatur aegrotus. Sin autem alvus ssit nimis adstricta, semper solvere est
Variola tamen consuens, jam descripta, inultum intentionis ssimulac judicii exigit; morbus horrendus, quippe vel vitam Vel pulchritudinem nimis ceuo deleturus. Quod ad hanc speciem, in adultis, ad febrem continuatam, vel certe minime levatam, ad cutis dolorem ac inflammationem, ad fluidorum putredinem, et febrem secundariam, spectare Oportet. Febris, ut in aliis febribus, Venaesectione, si opus sit, et antimonii praeparationibus, quae saepius et emetica et cathartica fiunt, tractetur. Hanc methodum non est cur fusius explicarem, quum ad inceptum meum haud attinere videtur.
20쪽
Cutis dolor, perpetuo torquenS, atquUmiserum ab omni requie impediens, febri
secundariae denuo ortum maXime Praebens, a nodynis optime levatur. Primus il l. Sydentiamus opii usum instituit, atque maXime laudavit ; cujus sententiam sequentes medici confirmarunt. Finita igitur eruptione, adhibeatur opium, bis singulis diebus, usque ad morbi metam. Mirum equidem Videtur, papularum puncturam, atque hanc iteratam, medicos non saepius instituisse ; magnam enim abripit irritationem, et multum confert ad febrem secundariam praeveniendam, Fluidorum putredo, sedula Ventilatione,
eniXa munditia, alvoque nunquam non so-lUta, PraeVenitur. Plena tamen curatio
putredinis jam accessae, a tonicis, stimulis, atque anti septicis petenda ; a corticta Peruviano, scilicet, Vino, atque acidiS. Modus febrem secundariam tractandi, a