장음표시 사용
31쪽
Constat autem hos omnes juvenes fuisse, adhuc igitur, quamvis minu8 quam antea, mobiles; atque exceptiones ab instituto generali, hic quoque, ut in plurimis aliis naturae phaenomenis, patent. Neque has eXceptione8, magis quam hominem natum sine cerebro, corde, vel Ore, mirari oportet. Denique, si casibus plurimis, et communi ordini morbi, conveniat haecce doctrina, ad singula, ab idiosyncrasia, vel rerum fortuitate, nata, parum spectandum. Sententias peritiorum, in plurimis theoriae hujusce locis, me non secutum fuisse, et verum et mihi rectum constat. Ea enim distensio vix vitanda est, si unquam ratiOcinemur, si libere, non omnino. De his quidem multa dicere Vellem ; at quae Publico nondum tradidisset autor, neminis est scriptis contradicere. Nimis facile enim potest aliquis, absque fraudis consilio, alterius mentem, semel elocUtam, permutare,
Verbo vel singulari variando. Quidquid
32쪽
autem in publicum ediderit autor, libere
decet omnes tractare; ipsa enim Verba cuique patent.
Quae, brevi jam sermone, proposui, mihi
pro veri8 habita, non ex omni parte certa esse, haud inficias eo ; nam hicce nodus, sat scio, dissicillimus est solutu. Aliqua tamen me movisse, huc nondum applicata, quanquam alias notissima, putarem ; quae nec repente, nec audacter, sed post multam cogitationem, solicitus hic profero. Asthuc me tulit animus, de theseos themate dubitantem, etsi pericula innovandi noscentem, reique ipsius incertitudinem. Mansuetudini igitur vestrae, magi8 qtiam Propriis viribus confisus, Praeceptores optimi, haec obferre statui, atque pleno die illustrati aevi veritatem per avia assequi conatus. Si hanc nondum tetigisse videar, plorare est meum, haud tamen spero aliorum erit culpare. Omnibus ratiociniis peractis, demum fortasse consedere, et sententiae dare manus Socraticae oportet; quod nihil compertum habemus, nisi quod nihil scimus. FINIS.