Scriptores nevrologici minores selecti, sive, Opera minora ad anatomiam physiologiam et pathologiam nervorvm spectantia

발행: 1791년

분량: 355페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

minelen de morbis nervorum ex abd min'. 299 evadere queat. Arctissimus Inter abdomen reliquasque partes corporis consensus adest ') cujus praecipua vero instrumenta sunt nervi q); alia enim, tela nempe cellu losa, vasa, membranae, similitudo partium, non ad illum tantam conferunt, quam vulgo creditur. Quod cum ita si partes nervis abundautes arctiori cum caetero cor Pore connubio quam aliae his sensuum instrumentis destitutae frui debent. Abdomen magna nervorum copia gaudere jam exposuimus, illudque hanc ob causam non mini naum in corpus influxum exercere, et inter illud corporisque partes reliquas sympathiam adesse magnam nemo non inde colligere potest. Sensibilitas vero partium abdominalium cum sit magna, et earum nervi cum permultis aliis per anastomosin conjuncti appareant, fieri nequit quin mutationes ibidem accidentes a reliquis partibus ob peculiarem cum abdomine conjunctionem nervorum ope sentiantur. Autores quidem permulti consensum a nervorum conjunctione Originem trahere negant, quo-Hlam nunquam intima inedullosae nervorum substantiae mixtio detegitur, et frequentis . si me inter partes, quarum nervi haud cohaerent, consensus invenitur ')- Viri qui themriam VI EUssENii omnem sympathiam a nervorum conjunctione extra Cerebrum oriri Contendendis, linquunt, consensus causam in cerebro quaerunt, credentes, irritata parteoli tua hujus affectionis sensum ad cerebrum pervenire et inde ad aliam ferri. Licet

quidem meum non sit hanc controversiam componere, probabile tamen mihi videtur nervorum conjunctionem nisi in omnibus, in nonnullis tamen casibus aliquid ad consensum conferre, praesertim ubi ganglia nervorum adsunt, quod etiam varii confirmant autores 'S). Si enim neruus aliquis assicitur facilius est, ut sentiat illud Dervus clam illo conjunctus, quam alius remotus. Videmus etiam quotidie magni consensus ybae nomena inter nervos ita junctos e. g. inter nervum intercostatem, Octavi, quinti,

septimi paris et phrenicum ' '). Ex conjunctione primi rami quinti paris et tertii cumgdng io ophthalmico ex quo nervi ciliares veniunt, oritur in hemicrania affecti lateris oculi tumor . splendoris amissio, sensibilitas lucem non ferens, coarctatio pupillae; ob

Communem nervorum frontis, glandularum lacrymalium et palpebrarum truncum et anastomosin inter nervos lacrymales, subculaneum malae et temporarium profundum internum, effluxus lacryidiarum, palpebrae nictitatio ' ), et ob ramum nasilem nervi

ophthalmici quinti paris, stillicidium narium in eodem morbo 'Τ). Quomodo porro a

nervi lupraorbitalis laesione oritur amauros sy cur a malo dente coecitas aut ab odon-

Ptoris quondam optimi Sylloges T. H.

syst. T. IlI. S. l. C. q. p. 3 . Vid. Opera Omuia

312쪽

go minthen de morbis nervorum ex ab omine. algia totius capitis dolory si conjunctionis nervorum ope consensum assumere nolimus. Nonnulli autores aliter sentientes nervorum conjunctionem in consensu procreando non sine omni culpa esse concedunt ''). Quomodocunque vero se res habeat, experientia quotidiana teste tamen constat, magnum inter abdomen reliquasque corporis partes consensum adesse, ex quo sente mala multa originem capiant' ). Ventriculo corrupto totum laborat corpus, caput dolet, vires debilitatae 1unt, respiratio fit molesta actionesque omnes pervertuntur. Acidum primarum viarum in infantibus non raro procreat convulsiones, horribiliaque phaenomena in toto corpore apparentia, saepissime a bile, vermibus 'q) aut pituita originem trahunt, bilis, sanguinis, aliorumque

humorum emuxum ex utero, pulmonibus, aliisque partibus producere, eXcretionesque naturales ut fluxum mensium cohibere valet. Acria in ventriculo contenta spasmo universali concuti faciunt cutim, ac horroris frigorisque sensum excitant '' . Alui fluxus et purgatio perspirationem minuunt 'q). Ventriculus etiam aliarum partium aD sectiones sentit et morbo se ab illis corripitur. Sic a calculo urinario et a capitis vulneribus oriuntur vomitus, a refrigerio pedum non raro tormina intestinorum observantur '' , transp i ratione suppressa deperditur appetitus, et in foemina coitu foecundo celebrato ex irritatione uteri multa appetitus vitia non raro habent originem μ'). Qualem vero influxum primae viae in totum corpus habeant non clarius apparet, qUam ex venenorum nonnullorum vi, quae simulac ventriculum attigerunt, lethales jam ostendunt effectus , quorum enumerationes apud multos exstant autOres ' ). Multa praeterea ad hoc commercium inter abdomen reliquasque corporis partes

confirmandum adjici possent, scd vereor, ne lectori taedio sim, qua de causa alios

auctores hanc materiam prolixius pertractantes hic nominare susticiat. Hippoc ΑΤΕ ijam ventriculi in caput influxum observavit '' . COELI Us AURELIANUs de commercio inter primas vias totumque corpus loquitur '' , et ut alios silens praeteream nomi

exempla Circa venena varia in corpus humanum. Goet. IT 33. T SSOT I. C. pass. 4Oq.

T. III. et a) De locis in homine edit. Fo Es III 6 T.

p. 4C8. a 3J De morbis acutis ci chronicis l. 8.

24 De consensu partium et praecipue

ventriculi.

313쪽

IJoppMAN ''), WAurr '' , RAAN ''), Tisso ae '' ; de consensu vero in genere lectu dignissimum est scriptum quod edidit C. D. LANGHANs '' g. IX.

Sensibilitas partium abdominalium earumque cum caetero corpore consensus ad multos producendos morbos confert. Varia enim in abdomine eveniunt, quae nervos

irritamenti in moduin assiciunt, non superflua itaque erit disquisitio quomodo fiat, ut haec irritamenta non omni tempore et in omnibus hominibus aequaliter agant; qualis porro sit causa, et quomodo ab eadem materia mala producantur tam diversa, capitis nempe, pedum, pectoris aliarumque partium. Facile ad primum responderi potest; nervi enim non omni tempore et in omnibus hominibus eundem sensibilitatis gradum possident, et res uno tempore hominem nullo modo afllaiens alio gravissimorum malorum fons evadit, et uni homini innoxia alteri molestias adserunt.

Ad secundam vero quaestionem quod attinet majoribus illius disquisitio dissicultatibus est implicita, cum nervorum natura eorumque methodus agendi haud satis nobis cognita et in mera conjectura adhuc posita sit. Adsunt fortasse nervorum systemata ' , ita ut nervi, qui parti certae prospiciunt, arctius inter se conjungantur, sic v. Copulmonum, extremitatum, capitisve nervi incognito nexu cohaerent, quo fit, ut eorum uno affecto totius systematis turba excitetur. Fac vero nervorum ramus aliquiis in abdomine irritetur, ille hujus irritationis sensum ad truncum suum deducet, qui ob vinculum quo cum omnibus iisdem cum illo partibus prospicientibus gaudet, harum solummodo partium conditionem pervertet, cum aliae ex hoc peculiari nervorum connubio exclusae, illaesae maneant. Harum nervorum conjunctionum peculiarium exempla quotidie in lucem veniunt. Oculo altero affecto alter munere suo rite perfungi nequit, parte aliqua ad respirationem necessaria lae1a, totum hoc organon in consensu in rapitur, urethra in gonorrhoea inflaminata condolent testiculi, funiculus spermaticus et glandulae inguinales. Haud improbabile etiam videtur nervorum sensibilitatem non solum quoad gradum diversam, la d peculiaris saepius eise indolis, ita ut nervus unus ab irritamento concutiatur, quod alter non sentit. Plures quidem nervi uno eodemque tempore assici pollunt, illi vero qui vellicantem materiam percipiendi solummodo capaces sunt morbolas mutationes ollendunt, cum caeteri nullius laesonis signum prodant. Nervi sortat se unius generis partium aequali sensibilitate gaudent, et ab irritamento moveri possunt quod a caeteris ad alias partes tendentibus non sentitur. Non omni vero tempore, eadem est nervorum sensibilitas sed valde varia, nonne ergo evenire possit, ut simili uin partium aut organorum nervi vim sentiendi magno modo, modo parvo gradu

pollideant' nullum hoc assertum in dubium vocari potest; verum cum ita se habeat

Pp 3 facile

314쪽

go a mineten de morbis nervorum ex ab omine. facile perspici potest, affectis pluribus nervis illos solummodo, quorum sensibit ias tune

temporis major est, turbas excitare posse. Hisce Omnibus prolatis melius explicari potest quomodo harum illarumve partium morbi ex abdomine oriantur. Primo enim partium illarum producuntur morbi, quarum nervi cum illis in abdomine affectis com mune constituunt systema, secundo vero illorum solummodo nervorum, qui irritamentum quoddam obvium maXime sentiunt, vitia oriuntur. Irritamentum vario grada invadit corpus secundum ejus aut partis quam assicit qualitatem' ; alia est actio in ven- tridulo, alia in intestinis, alia in hepate et sic porro, ita quidem, ut ex hoc quoque fonte morborum nervosorum oriatur diversitas.

f. X.

In causarum morborum ex abdomine nervosorum examine , obstructiones in visceribus haud raro obviae attentionem nostram primario merentur. Illae enim sanguinis circuitum impedientes in uno loco plethoram, in altero defectum humorum generant, ab abundante nempe sanguiue nervi comprimuntur, et in locis, ubi jussa illius copia deficit, secretio et nutritio non rite peragitur, quod vero nervi impune pati nequeunt. Premuntur porro nervi in illis partibus, ubi Obstructiones adsunt, stagnantes enim humores ut corpora praeternaturalia contemplari possunt, quae mole sua nervorum actionem pervertunt. Huc accedit, quod humores in quiete manentes semper praecipue vero in locis calidis acrimoniam aliquam induant, quacum praediti nervos velli cent in iisqtae turbas excitent. R. WHYΤT hanc eorporis eOuditionem morbosam ut causam nervosorum malorum haud raram assumit ' . Mons As Ni ' idem faetuet cui in arte nostra experto incognita est morborum cohors ex obstruct ionibus infimi ventris orta, quos solummodo longinquior resolventium medicamentorum usus sanat. Ex eadem causa frequentissimi hominum vitam sedentariam exercentium morbi origi nem trahunt, et mala nervosa, quae post vitia actionem viscerum abdominalium in fringentia apparent, et cum infirma concoctione non raro conjuncta sunt.

g. XI.

Altera morborum ex abdomine provenientium causa est bilis; succus ille sapon ceae indolis amarus, in hepate secretus - qui in intestino duodeno cibis commiscetur; aut abundantia ejus peccat aut indoles; nimia si copia adest, felici eventu per os aut anum

ejicitur, remanente vero in corpore cephalaeam, vertiginem, aliaque mala animadve timus , quae vero non tam gravia sunt, quam illa, quae ex bile, acris per moram reddita, oriuntur: haec enim intestiuorum tunicas et nervos vellicans, stitimos dolores,

convulsiones aliaque nervosi generis mala procreat' , quae, si illa a minimis viscerum chylopoleticorum vasis resorpta et spissior facta fuerit, curatu dissicillima et pertinaeia fiunt.

a) GORTER medicinae compendium. a) de sedibus et causis morborum, Venet. Tract. 8q. S. T. p. ta6. TISSOT Le. Τ. Iv. 176 l. P. I 4O. I) BOERHAAUE T. II. p. 438. 44. Tis. I) l. c. p. 387. SOT l. e. T. IV. p. 169.

315쪽

minelen de morbis nervorum ex abdomine.

Saepissime in ventriculo et intectinis praesertiis, si hae partes tonum integrum non habent, acidi humoris copia accumulatUr, quae in inquisitione causarum morborum nervosorum negligi non debet, cum hi haud raro ex illa originem ducant * . Non minoris momenti sunt pituita et vermes'), a quibus multa nervorum mala. observata exsant. Ad intestina et ventriculum sertur cibus et potus, qui aut quantitate, aut qualitate sua morbos, in quorum tra flatione versamur, excitare possunt ' . Copia illorum minima, acritudine aliqua praedita, nervos ventriculi sensibiliores irritare ac turbare potest, imo etiam, si blanda est illa, et ventriculus debilitate laborat, non est dubitan. dum, quin molesta evadere queat; digerendi enim viribus infirmis, illa in ventriculo aut intestinis remanet, moleque sua nervoῖ assicit. Idem valet de nimia cibi copia ab homine robusto alias ingesta, quae ejusdem generis mala producere potest. E cibis semper aeris copia evolvitur; quae haud educta, sensim setamque vero accumulata, nervis inimica fit, ita ut non paucorum morborum origini suppetat ). Denique vero, succo nutritio e cibis parato, etiam partes quaedam superfluae restant, quae ob moram acres et putridae fiunt et secundum leges naturae excerni debent, remorantibus vero illis per longius quam justum est temporis spatium in intestinis, non potest fieri, quin non solum mole sua nervos comprimant, sed etiam Ob indolem earum acrem et . putridam illos vel licent et ad motus inordinatos cogant.

Prolatis nunc breviter rationibus omnibus, quae morborum nervosorum origianem frequentem in abdomine quaerendam esse suadent, necesse erit breviter enarrare, quae experientia ad hujus rei veritatem confirmandam nobis praebeat, et qualis sit aliorum auctorum de hac re sententia. In omnibus nervorum morbis sensibilitas et irrita bilitas vel aucta vel imminuta deprehenditur, secundum quem elia raeterem in duas classes dividi possunt, in morbos nempe cum augmento harum virium, aut cum ejus

languore; cum vero aut febris cum illis conjuncta est, aut illa deficit, subdivisio in se. briles et non febriles haud luperflua mihi videtur.

MORBI CUM AUCTA IRRITABILITATE ET SENS I BILITATE

f. XIII

316쪽

mine en de morbis nervorum ex abdomine. Multum de natura et indole hujus morbi disputatum est, alii ejus causain in cereabri, alii in meningum inflammatione quaesiverunt. Omnibus vero rite perpensis, opiniones hae rejiciendae sunt; in multis enim phreniticorum cadaveribus morbosa cerebri aut meningum conditio nulla detecta est, quod ipse Mo RG AGNI, qui priori sententiae alias consentire videtur, litteris prodidit ). Si phrenitidis causa constans inflammatio cerebri esset, in omni hujus partis inflammatione etiam a causa externa violenta phrenitis oriri deberet, quod vero experientiae contradicit. Phrenitis enim lento gradu usque ad summum furoris acumen procedit, hic vero non est decursus inflammationis et praesertim partis tam nobilis, quam mors mox insequitur. Phrenitidis causa sine dubio nisi semper, frequentissime tamen in abdomine latet.

in quo acris aliqua residet materia- quae irritatione tantas nervorum turbas excitat.

Symplomata in morbo apparentia multa hoc probant: I) anxietas et dolor in praecordiis a morositas et iracundia aegrotorum 3 capitis dolor prestivus in fronte, gravitas ejus et vertigo q) ictericus oculorum color s) lingua aspera sicca nonnunquam sordida 6 nausea, vomitus materiae luridae, aeruginosae γ) urina flava biliosa 8 alui excrementa foetidissima. Multi auctores morbum hunc eique similia symptomata ex

praecordiis oriri observarunt. HIPPOCRATEs ipse deliria nostrumque morbum exprimis viis deduxit ' et in morbis capitis evacuantia prae omnibus suadet ').ARETAE Us curationem peculiarem proponit in phreniti de ex praecordiis ). Moκ-GAGNI in phreniticorum cadaveribus non raro viscerum infimi ventris vitia detexit q). F. HoppMAN 7 locis variis primarum viarum vitia ad hunc morbum multum conferre testatus est, hocque assertum methodo sua medendi confirmavit. A. C. Lo κου'

phrenitidem a bile dependere contendit. HUxHAbi ') phreniticas febres ex primis viis oriri posse enarrat ψ eique consentit Ill. TIssOT 'Θ), Cl. ROHN deliri a phrenitica a ver mibus observavit U). Ill. denique BRENDEL et SCHROEDER phrenitidis ex abdomine ortum tam dilucide demonstrarunt, ut illos meae sententiae testes nominare sufficiat φ) et illis etiam consentiunt RAHN '' , SARCONE '' aliique ' ). Optima huic morbo me

dendi

sede phrenitidis ac paraphrenitidis resp. G. H. FEiΝ Goeti. 763. S. III. R. A. Uo GELde cognoscendis et curandis praecipuis C. H. assectibus, Goeti. ITTa. S. ST.

76 I. L. I. epist. T. art. a. q. 6. M. STOLLratio medendi. Vienn. 778. P. a. p. 376.

4 de morbis L III. p. 488.

II D. PR. UoaKL de vomitoriorum usu

317쪽

Heinehen de morsis nervorum ex es domine. 3 os dendi methodus est, ut primarum via ruin sordes cito citius resolvantur et evacuentur. quo facto morbus saepillime cedit, re morante vero illo nil amplius requiritur- quam ut in ip rellio nervis residua antispalmodicorum et nervinorum remediorum ope tollatur.

q. XIV. Paraphrenitis est morbus cum delirio continuo, sebrilis se ut phreniti; sed

multo mitior longiusque durans '). Omnes sere auctores hujus mali causam in dia phragmatis inflammatione quaesiverunt; sed delirium, Quod in hoc morbo observare voluerunt, non essentialiter competit septi transversi inflammationi, sed aliarum patatium etiam vitia insequi potest . in mulliis quoque , paraphreniti de mortuis, nullum diaphragmatis inflammationis signum apparuit, saepe quoque hoc septi transversi bi tium visum fuit, cum aeger ab omni mentis perturbatione liber esset. Qua de causa multi alii auctores a veterum sententia deflectunt, et hanc paraphrenitidis causam ni

Symplomata in paraphreniti de apparentia fere eaden , quae in phrenitide in con spectum veniunt, ejusmodi sunt generis Ut abdomen hujus morbi sedem accusent Praecordia dolent, caput est gravatum, aegri iracundia vexantur, ictericum aspectu in habent, nausea ipseque vomitus adsunt, alvus biliosa dejicit, urina est ju1nentosa λὶ BRYvn Lius quidem in pala phreniti de non raro hepatis inflammationem repertam

jungi polle, tamen ex decursu et methodo medendi, quam vir Ill. suadet, apparet, hoe vitium biliosae indolis suilli. Irritamentum in primis Viis Obvium frequentiorem p raphrenitidis causam esse contendo, et mecum consentiunt BRENDE L ), SCAROEDER .RAus 7), wΕui Mopp ), qui evacuationem per vomitoria et purgantia prae omnibus commendant, ab illisque subitaneam morbi medelam expectant; ita ut paraphrenitis inter morbos ex abdomine Ortos nervoses omni jure locum occupet.

Hydrophobia Sponsanea est morbus cum siti ingente sed tanta omnium fies dorum avertatione, ut eorum deglutitio imo adeo adspectus dirissimam auxietatem et convulliones excitet '). Morbus iste a canis rabidi morsu alias originem dueit et Obi KLEIN interpres clinicus Frst. 739. p.

233. BREN DEI. D. de Cognatione paraphrenitidis et febris malignae resp. BIEDERNI AN vid. op. P. III. p. 68. SCHROEDER D. cit. p. 17.a Mono AGNI l. c. epist. T. art. I 4. Uo-GE l. l. c. g. 6 I. BRENDEL D. cit. g. II. Sc uno EDER D. Cit. S. X: U. RAMN D. cit. p. 96. SEI. LT rudim. Pyretol. p. stata SAnco NE l. c. T. I. p. 24S.

DER l. c. g. XII.

318쪽

H instin de morbit nervortim ex abdomina.

multa in eruditorum scriptis extant exempla ' . Haec si attento evolvimus animo observatum invenimus in omnibus fere hoc malo laborantibus, nauseam'), vomitum et dolores in praecordiis adfuille ) quae symptomata suspicionem mihi injiciunt, anne etiam hic morbus ex abdomine oriatur ζ In phrenitide aliisque in ali S hanc causam agnoscentibus potulentorum quoque aversatio animadvertitur. Cum vero is horribilis assectus non ni si a materia acriori venenata producatur, si ad bilis corruptae naturam nocivam et vellicantem respiciamus illam ut frequentem hujus morbi causam assumere non haestemus q). Causae enim bilem excitantes et acrem reddentes, ira nempe, eχ-

rum ') bilis corruptae copia detecta fuit '). Nonnunquin vero viscerum abdominalium inflammatio, et gangraena, hepatis praesertim, et ventriculi post mortem in conspectum venere '' , quae vitia in mali generatione non absque omni culpa sunt. Celeb. Saeno MCYER l1istoriam denique aegroti hoc morbo defuncti benevola mente ex propria experientia mihi communicavit, in quo post mortem hepatis inflammatio, bilisque corruptae in Ventriculo accumulatio inventa fuit.. Bina itaque haec vitia conjun-elim adeste possunt, quae vero morbum graviorem reddunt, licet quidem non postum facere, quin credam, hepatis inflammationem bilis acrioris effectum fuisse.

f. XVI. Febris lenta vervosa est affectus summae debilitatis cum symptomatibus spasticis

Variis, et non raro mentis perturbatione conjunctus. Hic morbus primo intuitu ad

affectuum cum sensibilitate et irritabilitate imminuta classem pertinere videtur, sed cum torpor et stupiditas in ultimo morbi stadio tantum accedant , et in initio sensibilitatis et irritabilitatis auctus adest gradus,

IJ ARET AEus l. c. L. I. C. T. p. s. I. SCHENNII observationes medicarum reriam novarum Frst. 36 9. C. T. p. 943. BOTR-HAAVE aphor. S. Il3O. DOMINICUS ERO-GIANI de venenis animantium, Florentia a T T. p. 98. UOGEL l. e. g. O . 3 Scit EN K l. c. CORNEL. STAL PARTIvan der W1EL observationes rariores L. B.

168 T. Cent. I. Obs. i CU. Commercium litterarium Nor imbergense IT4O. hebd. 36. p. 28 l. iT43. hebd. S. p. 36. Do Μ. BROGIANI p. 99. LAVI ROTTE Journal des scavans TST. vid. Hamburgi sches Magarin 17 7. T. XX. P. V. p. 329. aliumque hujus generis tractatum p. 3 4. S TETENII Commoratur. Tauri n. i 7sq. T. III. p. 336. F. L. TRIBOLET de la LANCE D. do hydrophobia sine morsu praevio. Basil. 765. vid. BALDINGERI syllog. U. I. p. 2 36. LENT1N observat. med. I 764. Fasc. I. p. ST.

inter morbos cum sensibilitate aucta locum

319쪽

mine en de morbis vel onLm ex ci milita occupat. In Ioc morbo quem Hux HAMUS ' .et MANNsNIMAM') tam pulchre litteris prodiderunt, viscerum infimi ventris vitia et pituita viscita deprehenduntur ' , quae nil 1 causimi unicam, ut GLAsm s vult, constitu aut, praedis posito corpore tamen, multum a i hunc morbIm conterant illumque graviorem reddant, necesse e L Causae hujus sebris remotae, longis quus nempe moeror, immodica venus, filiaeus sanguinei

nimii uno verbo omne id quod debilitat, nec non cibi crudi, vapidi , immaturi, re cessus iii aere frigido humido , iii abdomine vitia primo generant, in quo tunc facile

obsti uctiones sit c zoruinque mal arum accumulatio producuntur, quae vitia, toto corpore et pracchii e 1 stetria te nervoso dubili toto, ad morbum uastrum procreandum .an sana praebent. Nonnulla aegrum vexantia symptomata, praecordiorum oppresso et alia, quae in

variis conser i pta invenimus libris ' , methodus denique medendi ipsa, quae in os ccusistit, ut primae viae evacuentur, qUCd cum summo aegri levamine semper persio, tur, et quo facto corporis diabilitas roborantium ope minui potest id quod diximus sus sicienter confirmare videatur 9.

g. XVII. Morbi Chronte i. Malam hypochongriacum quod si sexu in sequiorem corripit 'steria vocatur '

symptomatum est congeries sensibilitastin et irritabilitatem nimiam totius corporis pro-d tium, cum multis in omnibus partibus affectibus convulsi vis, lub varia forma ala parentibus, conjuncta, ac causis debilitantibus pathematibusque ingravescens '). Hu jus praecipua mali causa ab omni tempore in abdomine quaesita est, quod vero maxime de causis valet occasionalibus, eum praedisponens secundum WHYΤΤ sententiam iupraeternaturali corporis sensibilitate et irritabilitate lateat 'P. SΤAHL aliique ') venae G Opera phys med. T. II. C. T. p. 78.

α) Diff. duae de sobre lenta norvosa insertae in the medicat e Tays and observations os Editabo urgh. V. IV. N. 23. U. V. N. 49. idemque On the febricula, London, ITA6.3 Huxham. L c. T. I. p. IT . GLASS.

Hal. 7C . T. F. SI EG ART, D. resp. EL VERTde insurctibus venarum abdomini lium Tu

320쪽

minehen de morbis nervorum eπ abdomi . portarum systema accusant et in illo obstructiones adesse contendunt. Abdominalium viscerum omnium obsit uectiones, ob rationes supra allatas, hujus mali causa evadere possunt, et secundum variorum observationes revera evadunt ) HoppMArinus q)nimiam ventriculi intestinorumque sensibi itatem et debilitatem astumit, ex quo fonte malum hypochondriacum etiam oriri posse docent WhYΤΤ'), VoGEL BRENDEL '),

mique asse diibus ortae, non totum rerum malum hypochondriacum producentium catalogum absolvunt, sed illis alia multa annumerari debent, vermes ' ), pituita φ), acidum' '), flatus '') recessus faecum in intestinis ex obstructione alvina ' ), et ple thora denique abdominalis 'q). Ex his malum hypochondriacum, praedisposito corpore

non raro, ex abdomine oriri patet. Unum vero, quod medendi methodum attinet adjiciam. Causae enarratae resolventium et evacuantium remediorum Ope rem Ventur, corporisque tonus per roborantia restituitui: Cum vero secundum corporis

constitutionem naturalem, cum nimia sensibilitate et irritabilitate aut si brarum laxitas aut earum strictura conjuncta inveniatur, medici prudentis est, non solum in hujus mali sed in omnium morborum nervosorum praecipue chronicorum curatione, ad id respicere, et ea remedia eligere quae tali constitutioni contraria sint; quo laeto exoptatus morbi finis expediari potest. Sic in statu corporis stricto prosunt re luentia relaxantia, diaeta aquosa et balnea tepida, quae in casu contrario nocent, ubi omnia ea debent esse conditione, ut fibrarum laxitatem non augeant sed minuant; quam ob causam hic praecipue resolventia calida vel per se vel roborantibus ,. extractis nempe amaris, mixta, martialia, balnea frigida aliaque hujus generis remedia indicata sunt s) Bo KRHAAVE aph. g. IC98. ejusdem

consultationes me dic. curante ΗALLENO. GOett. T a. p. ' l 38. 34S. HOFFMAN med.

I. c. g. X. p. 389. 9O. BRENDE L l. c. I. lo. ΚΑΕΜΡF D. de in farctu vasorum ventriculi, Basil. I73 i. vid. Bald ingeri syllog. V. IlI.: p. 233. Ousrim Enchiridion medicum Frst. TT8. p. IO6. D. A. Koc Π D. de in arctibus vasorum in insimo ventre Argent. TSI. vid. Buldingeri syll. U. IV. S. I a. I 3. 33. SELLE medicina clinica. Berol. 78 I. p. 298. G. B. G. FABER D. ulterior expositio novae methodi Eapmpsianae curandi praecipue malum hypoch. Tubing. i 733. Bald ingeri

ante bestinimie Abhandiung von einerneven Methode, die hartulichigylan Manueiten die thren Sim im Unterkioe haben, . b.son aers die Hypochon his stare tinci gr alich auhelten. - qui liber insignem sibi comparavit Omnium applausum L.

9- XVIII.

O Med. rati syst. T. IV. S. I. C. U. S. VI.vid. Oper. T. Ill. IV. C. VI. Obs III. U. VI. Disi. de vera morbi hypochondriaci sedea 7i0. Diff. sistens assectum spasmodico-hypochondriacum. IT 34. S. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION