장음표시 사용
291쪽
a Brium de Italaris nervorum. eanem mortuum reperi, in ejusque vulnere magna aderat suppuratio, nervusque disruptus, ac pure foetido inquinatus, vulnere ουperto, conspiciebatur.
Et ex his experimentis discimus ,. nervos esse instrumenta sensationis, ae motus,la machina animali; nec causam motus in singulis partibus residere, sed potius a cerebro oriri, patet, quod artus, infra ligaturam nervi, motum stum amittat, supra eam autem is non impediatur. Nec ergo bene Rog RT WAvaei ') assirmat, animam per totum corpus esse diffusam, ac ita ubique immediate egere. Qui quidem. cum Videret, cor, vel intestina, ex corpore evulsa, aliquem adhuc retinuisse motum; pa ticulam animae stinui evulsam fuisse, pro sua theoria coactus est dicere, ac ita male Tialitatem animae, contra voluntatem, defendere. Hanc autem inauditam, et fere ablonam sententiam, clarus vir recipere non habuisset neces te, si tantum, quod infra Ostendemus, considerallet, hunc motum 'qui in partibus, a corpere avulsis, Vel a commercio cum anima remotis, restat, ab eo qui in partibus integris ac sanis reperi tur, prorsus esse diversum. Si anima per 'totum corpus esset diffusa, quid impedit quominus, ligam etiam nervo, sentiat, ac ita artum retrahat; quod alias, nervo non ligato, a percepto incommodo quodam, facere solet. Experimenta autem nos con trarium docuerunt. Animal enim quietum jacebat, compuncto artu, in loco infra ligaturam eum, Ut sanum irritatum, non contrahebat, nec signa doloris edebat. Animae autem actionem, in solo sensorio communi exerceri, inde videmus, quod p r- tu, sapra ligaturam, versus cerebrum positae, nullo modo assiciantur, sed motum et
Cum itaque nervi sint instrumenta motus ac sensus, is perficitur , vel ope involucrorum eos ambientium, vel Ope contentorum. Do Mi Ni Cus MisTICHELLIVS pUtavit, totam cerebri medullaeque substantiam, nil nisi mucosum quoddam ac nerVOS, meras durae meningis productiones, esse 'γ. Et BL Asius nervos medullae spinalis, a rueningibus deduxit. Verum s nervi meningum productiones essent, sine istis consistere non possient; in cerebro autem demonstratur, nervum quartum et nervum mollem septimi paris, longum iter perficere, antequam pia matre obducantur. Nec immerito quaerimus, quomodo partes quae ipsae omni sensu sunt destitutae, sensus organa esse possint. Meninges autem omni sensu carere, Cl. ZiNNius ') et ZIMMER-MANNus 2 certissimis experimentis evicerunt. Sensus igitur, non ope involucrorum, sed potius medullae nervorum ope, produci, quisque facile videt. Quod et experientia confirmatur, quid enim medulla cerebri sensibilius ' Quanti ex ejus affectibus oriuntur dolores, imo convulsones' Destructis meningibus, sensus in animali, ut antea, remanet, compressa autem, vel destructa medulla cerebri, omnis sensus penitus tolli
292쪽
ago a Brum de Ilaturis nerDorlim. tur. Neminem ita, qui haec videt, tam audacem fore credimus qui neget, in arasdulla nervorum, veram sensus esse sedem.
Quomodo autem ope nervorum, sensus ac motus producantur. perdimelle est dictu, quantum tamen, ex experimentis nostris, erui queat, dispiciamus. ARGEN-ae Laius et aliqui nuperi nervos solidos esse, ac chordarum instar, quae impulsae tremunt, agere Voluerunt. Iu ch rdis autem ut tremere queant requiritur, ut sint secundum totam 1uam longitudinem, vel eam certe partem, quae: tremere debeat, tensa
quod autem in nervis non ita se habet, qui in sinibus suis sunt mollissimi ac pulposi. atque adeo non tensi, ut discissus nervus potius longior, quam brevior fiat, quod Pe ilitiis, is Praeceptor' ipse saepissime observavit: Nec nervi sub motu musculari tremunt, ut SCALICHΤiNGI Us defendere voluit. In ranis Optim s Praeteptor sub convulsione, nullum in .nervis visibilem motum seri, ope microscopii observavit. Nec, si nervus ligatur, quomodo impediatur quin tromere queat, video ); applicato enimelior se filo, sonus quidem semper aliquantum, et si notabilis sit ponderis vinculi ejus.sd pondus chordae ratio, notabiliter mutatur . non autem tollitur. Quod si quis ne vos trahendo agere dicat , nimis ii sunt debiles, ut instar funium tanta ferre possint pondera, quanta musculis nostris saepe elevamus. Si nervi egent solidi, agerentque
sese contrahendo, in majore aetate , ubi fiunt firmiores, ac rigidiores, majori. eos visese contrahere, .et musculos sortius movero, seret necesse: Cui contrarium quotidie euenire videmUSA musculorum nimirum actiones 4 in summa aetate debiliore , imo ortus denique immobiles, fieri. Cum igitur elasticitas, in nervis, locum non habeat. nec ii, ope ejus, agere possint, aliam quaeramuS Viam, qua, quomodo agunt, alia quatenus Ostendere queamus,
Orificia tubulorum medullarium, quamquam oculis Videre non licet, variae t men adsunt rationes, quae nobis medullam minus esse solidam, sed potius ex canali culis minimis, aciem oculorum armatorum fugientibus, consistare, persuadent. LELuwLNHOECRI Us ' ultima cava vascula, nervorum medullae spinalis, ex vaccis et ove vidisse credidit, imo hiatus vasculorum, quae, ut nervum efficiant, ad aliquotus uue centena Congregantur, tam apertod Vidisse dixit, ut animalcula aquis innatantia, libere per eos natare moverique potuerint. Optimum autem , in hujus CL Viri experimento, fuisse videtur, quod ipse fateatur, se caritates illas, nemini conspicuas exhibere potuisse. Orificia vasorum nervos perrepentium, aut intervalla fasciculorum neruiueorum, eum vidisse credimus. Alii, ope injectionis- cavas fistulas nerveas se ostendisse putarunt; injecerunt autem omnino et hi, arteriaS rubras, nervorum membranas perreptantes, Credibile igitur est, neminem hactenus, vera fibrillarum nervearum
1 Prim. L . p. 239. .) Consentiunt cum iis, quae legebantur in commentatione praecedenti p. 2sq. seqq. L.
293쪽
a Brunu de ligasuris nervor '. '8 Iorisicia, vidisse; colligi autem inde nequit, fibras nervorum non esse cavas. Quis
enim, cum animal ula microscopica LEEUWENHOEC, IANA, Vivere, ac se Diovere PLdeat, ea vasa succurra nutricium vehentia habere ideo negabit, quia ipsi ista uidere usa licet. Per injectiones anatomicas constat, maximam corticis cerebri partem ex . vacculis constare ), ipse autem, continuo uexu, medullae cohaeret, si jam medulla solida ellet, sanguis appulsus eam percuteret, quod tamen nunquam sit. Cumque nullum in corpore sne distensione vasorum, incrementum fieri postu- medulla autem cerebri.
cuui cortice, in eadem crescat proportione, eam aeque ac corticem cavam esse colli.
gimus; et, cum vervi sint medullae cerebri productiones, XVH. eos haud minus
este cavos, Omiri iure credimus.
Harum fibrillarum nervearum cavitates autem, non sunt vacuae, sed liquidum. ςx vasis co ticis separatum, et ad fines earum motum, in iis continetur ). Id ab antiquislimis temporibus creditum est, donec STAΗLI Us, ex necessitate systematis sui. Omnes abrogaret spiritus; ac animam, Omnes in corpore minus, absque medio, petaficere, statueret. Non est quod objiciamus, ut Cl. Bi DLo Us fecit. nervo discita, ii quidum conspicuum non effluere, haec enim invisibilitas liquidi, ad tantos producendos essectus, fuit necessaria. Ac MALPIGHI Us et BELLIΝUs, qui ex dissecta cauda bubula, exstillare liquidum nerveum, glutinosum, cras una et sponte concrescens, sevi dille uarrant valde errarunt; viderunt nimirum, nauci laginosum, articulationum snegma. A fluido nerveo tam crasso ac viscido, ut iii Clari viri id posuerunt, haud magni certe exspectari possunt effectus. Sique ideo particulas ex floribus exhalantes. naresque nostras assicientes, negare vellemus, quia Oculis conspici nequeunt, id valde ridiculum sore apparet. Nec, quamquam fluidum in uervis contineatur, necesse est, ut a ligatura intumescant. Nervorum enim vaseula, tam sunt exigua et tenera, ut ligatura discindantur; quod et in experimentis nostris nobis accidine, diximus g. XI. XII. XIT et Cl. Mons AGNUs 'in narrat experimentum pluries a VALsALVA institutum. quo canem, nervis colli constrictis, inter aliquot dies mortuum esse, docet, ac si nervi am putati fuissent. Nec intumescentiam, quam PAULUS MOMNETTI φὶ et THoΜAs w1L Lisius ') in vitulorum recens natorum, ligatis nervis, se observasse dixerunt, a liquido nerveo , sed potius a liquido vaserum nervos perreptantium, Ortam fuisse, credimus. In experimentis nostris, nullam unquam intumescentiam, observasse, nobis licuit. Neo id miramur, si consideramus, fluidum nerveum, subtilissimum, ac tenuissimum in toto corpore liquidum, necessatio esse debere; tenuissimasque nervorum fibrillas, a
Cavos nervos vel nerveas fibras cavas ne-ino certe hucusque dei nonstravit. Legantur vero quae praeter jam memoratos scriptores habent Mox no Fi L. Bemerlutigen Ger die
294쪽
α8a a Brann de ligaturu nervorum. filo tenui discindi, ac destrui; filo autem crassiori, ligatus nervus comprimi nequit, nec fluxus fiuidi nervet impediri potest, magis quam in digito rudente ligato, sanguianis circulus sistitur. Certum itaque est, omnes rationes, quas adversarii, contra fiuia dum ne eum, proserunt, nullius esse momenti, ac minus firmo inniti sundamento. In cerebro autem, fluidum hocce, ortum suum, omnino habet, et ex eo, per can liculos nervorum, movetur. Vidimus enim supra, partes infra ligaturam tantum postas, motum ac sensum amittere, supra eam antem, illum remanere, ubi succi, a cerebro venientis, fluxus, nullo modo impeditus, pergit. Eadem nempe hic, quae in arteriis, est ratro. Ligato trunco arterioso, partes inseriores, nullum accipientes Nutrimentum, em OriUntur, ae contabescunt, cum interea superiores nutriantur, ae vivant. Ex sanguine arterioso, ad cerebrum magna copia veniente, liquidum hocce secernitur, nisi enim haecce in cerebro fieret sici cito, cur tanta sanguiuis vrs ad cerebrum ascenderet, non adest ratio. Ponit nimirum Praeceptor I meus Devenerandus textam sanguinis totius corporis partem, quolibet pullia ad cerebrum venire; quan . tam copiam nullum in corpore viscus, proportione magnitudinis suae recipit. Cer
brum enim idem circiter cum hepate pondus, quintuplo tamen plus sanguinis habet. . XX. De liquidi, in nervis contenti, natura, variis temporibus, Varia disputarunt. .
Ipiritus HIPPOCRATrci aerer fuerunt, putavit nimirum HIPPOCRATES aerem, per os et nares, resorberi, et cerebrum primum petere, aliam t3men partem, ad. venas et
.per eas, etiam ad cerebrum uenipe, ibique intelligentiae et motionum auctorem este '), GALExus spiritum animalem, partim ex spiritu vitali, cum sanguine ad cerebrum. fluente, vitalem vero, ex 'aere per pulmones accedente, generari posuit '). Obsoleta autem jam est haec sententia, neet ab ullo hodie recipitur. WrLLisIUs spiritus animales acidos esse, credidit, qui, si cum sanguine, Oleosis particulis abundante, miscerentur, explosionem oriri, per quam, motum musseularem exeitisti posse, putavit. . Nullo putem. modo coneipi potest, quomodo fluidum, tam acris naturae, cerebrum secernere, aut nervi perferre possint. NerVOS enim, qUi, a quocimque acri tacti i tantos producunt effectus, fluidum acerrimum vehere, omnino incredibile est. Nee minus BoREL Lus 'a et BELLINUs Τ) 0rritus acidos, cum sanguine alcatiuo effervescere, voluerunt. IOH. BERNO ULLi Us q) magnus quidem mathematicus, globulum sanguinis, i iere esse plenum, et crusta sanguinea circumductum. adfirmavit; si itaque fluidum nerveum, quod simile spieulis ponit, adveniat, perforat crustam sanguineam 1aereontentus erumpit, fit elasticus, ac ita fibra muscularis inflatur. Similis fere huis est
hypothesis KEtLii J, qui loco spicularum, attractionem ponit. Clari hi viri adesse
i) Epidemo VI. sectoVIm. p. 3OS. I De usu pari. lib. VI l. c. VIII. D De motu musculorum. 4 De motu animal. lib. II. Prop. XXVII.
295쪽
a Brunn de signfuris nervortim. 283 volunt, qfae tamen ii 1 sanguine non sunt; globulos sanguinis, bullas aereas. non esse .cortum est '); nec fluidum nerveum ex spiculis consistere, probabile videtur, sed id
rem, vas sanguineum esse credit, idque nervis circumduci, qui, si obstringant fibram, oriri vesiculas, quales in sarcuuine filo circumducto, oriri solent. Hanc autem Ma thematici tantum esse theoriam, quisque sacile videbit, cui rem oculis anatomicis in spicere licet, adparebit nimirum fibras musculares, vasa sanguinea non esse , nec nervo
circa eas circumplicari. Immortalis BOERHAAVI Us ' θ fibram muscularem, vas amplius else potuit, in quod, angustior tubulus nerveus, inseratur; si itaque fluidum, in
vas amplius, ceu cliternam copiosus iusiuit, fibram muscularem in circulum abire, hinc breviorem et crassiorem fieri, dicit. Haec autem inspectioni anatomicae contrariare videntur, qua patet, sibi illas cylindricas, minime autem ampullosas esse, prae tereaque experientia docet, aquae in amphora motum tanto esse lentiorem quanto major est pressio aquae, per tubulum tenuem des rendentis, Ut ita vis tarditate compenseatur, quod autem in musculorum actione, non ita se habet, quae simul maxima, aecelerrima, repeIitur.
Hae igitur omnes hactenus prolatae sententiae, ad vehementissimos, simulque
celerrimos, tu machina animali motus explicandos, non sussciunt. Quanti enim sunt motus isti convulsivi in animalibus, quibus nervus ligatur δ Quanta in actionibus adest celeritas' eodem enim momento, quo volo, musculi agunt; aeque magna in pedibus, a cerebro remotioribus, est celeritas, quam in manibus ipsi propioribus. Experimenta detexerunt materiam quandam electricam, cui incredibilis est celeritas quaeque stupendos simul producit effectus, imo 'uae, per experimenta a claris viris instituta, paralysin tollit ac motum in nervis restituit. Haec omnia nobis persuadere videntur, liquidum nerveum nihil aliud esse, quam materiam electricae hujusqDatseiae similem. Multo autem magnaeque adsunt rationes, quae nos contrarium docent; ades nimirum materia haecce electrica, per totum corpus diffusa, nec ita destructio nervorum, motum in corpore impediret; dein materia ista adeo est subtilis, omniaque etiam densissima penetrat corpora, ut permeatus, nulla compressione, nec vinculo. coerceri possit; praeterea experientia constat, humida ac aquea destruere electricitatem. Neque ita materia electrica ad stuidum nerveum constituendum 'apta esse potest.
menta laepillime repetita, nos edocuerunt, omnem fibram inusculosam esse irritabi lem ac ab externis rebus irritatam, se contrahere; haecque regula adeo est generalis , ut fibra mulcularis, per fibram irritabilem, haud immerito definiri queat. Hanc autem irritabilitatem, a sensibilitate prorsus differre, ex g. XIII. XIV. constat, cum sensibilitate, ligatura nervi, destructa, irritabilitas nihil6minus remaneat. Cauniri N ii a , itaque 8 limi Praeceptoris mei prim. lin. phys io Uid. Perillustr. HALLERI comment. S. 180. Vol. III. p. 4 I. seq.9 Act. Petropol. Uol. I. p. a99. -
296쪽
α84 a Prunn de ligaturis nervorum.
itaque irrstabilitatis, non in nervis esse quaerendam , quidem videmus, quae autem essit, Laistenus ignota latuit. Videmus porro musculum, a causa externa, irritatum, tantum tremere, 'ejusque Vires contractionis, ac tremoris, nimis esse debiles, quae motum validum producere queant. Dantur partes, quae a materia irritante, etsi blata.diore, potius ac facilius irritantur, quam ab alia acriori et fortiori Quid aqua et aere est blandius y Cor tamen iacilius ab aere inflato, vel aqua injecta, irritatur, quam a veneno, vel scalpello, imo irritatio haecce, per blandiora multo est constantior, aediutius durat; parque ad hue in aliis partibus est ratio. Vehementia igitur irritationis, ac inde secutae contractionis, non ab acritudine materiae irritantis, sed potius ab ejus natura, ad fibram musculosam irritandam, aptiori, dependet; cujus autem naturaebaec materia esse debeat, quae ad irritabilitatem sit aptistana, ignoramus.
f. XXILEx his itaque praedictis, haud improbabile videri debere, cIIligimus, sudum
ne meum nihil ali ud esse, quam materiam subtilissimam, ad irritationem fibrarum muscularium aptissimam, exque ejus defluxu musculum irritari, ac contrahi, aeque ac a veneno, vel scalpello, irritatus; hac tantum cum disserentia, quod major, ac celaxior motus, eam quam hanc, sequatur irritationem, propter aptiorem magis materiam irritantem. Haecque, ut ex g. anteco adparet, materia, blaudissimae indolis esse
potest, nec, cum nervi ipsi non sint irritabiles, neque disci sit se cou trahant, sed potius longiores fiant , irritatione canaliculorum nervosorum, transitus liquidi impediri potest. Haecque magis adhuc probabilia nobia reddiderunt ea, qtiae observavimus in aliis experimentis .circa respirationem institutis, ubi musculos intercostales, prius.
quam agerent, ac costas inferiores ad superiores attraherent, tremere et contrahi, ac si a causa externa irritarentur, vidimus. Quando nervus ligatur, vi haec materia exprimitur, unde musculus ea vehementer irritatus, contrahitur, imo convellitur. Motus vitales oriri videntur, quod materia haecce irritans, perpetuo continuo rivo, ad eas partes adfluat, cum e contrario, in motibus Voluntariis, anima hanc materiam, ad
locum determinatum mittat, necesse est Quomodo autem anima hacc per sciat, quidque alii putarint, non disquiramu&, sed ad ignorantiae asylum recurramus, et sapientiam Omnipotentissimi Creatoris miremur, qui aeternas flabilivit leges, secundum quas, anima in pvoducendis effectibus agit, ac impressio ab objecto sensibili, per nervum ad erebrum venit, animaeque ibi representatur. Nupera observatio haec confirmavit. Fuit nimirum in Lutseria eu, pago ad tria milliaria ab urbe distante, semina, cui caries in inseriore pedis parte ossa exederat, ita, ut nulla amplius curati Q locum habcret. Decrevit hac de causa perifris legionis Lloelianae Chirurgu/ Scs LoΕΥκxx Vis in mi taehirurgi raperitissimus pedem amputare, cui operationi adesse benigne mihi concessit. Operatione itaque ab eo, omni dexteritate feliciter peracta, semina ui lectiun deserebatur', ut quieta jaceret. Perpetuo autem de vehementissimis querebatur doloribus, quos in pede amputato, in loeo ubi earies erar, pateretur, imo, cum eam post liquot dies viseremus, eosdem se adhuc sequente die perpessam esse dolores,' adfrmat; haecque imaginatio tanta suit, ut pedem amputatum esse, vix persuadere sibi potuerit; eae
297쪽
a Brunn de ligaturis nervorum assterum sanae ment f erat, nee delirabat. Haec et ab aliis jam insi tuta observatis, rifinibus nervorum sensoria non esse, ut aliqui voluerunt, docet, alias anima hic falli non potuisset, sed in horum discit rum, ae irritatorum nervorum finibus , dolorem percepisset: hoc autem in casu omnino fallebatur, eum adsectiones per eosdem ipsi repraesentarentur nervos, per quos, in pede nondum amputato, doloves antea perceperat ; indeque putabat et horum dolorum sedem, ita loco, ubi ante erat, adhuc esse.
Cum sons omnia sensibilitatis, in nervis sit quaerenda, non est, quod miremur ex eorum irritatione vel constrictione tantos oriri dolores, imo eos sequentes convulasiones; animalia enim plaeidissima, ac quietissima, irritato nervo, ineredibilia dolpri et anxietatis signa, edunt. Imo quantum in ligandis nervis sit periculum, ex q- IV.FI. XI. XIlI. et XIV. adparet, plurimi enim eanes, ex horum ligaturis sunt mortui, pro maximis in toto systemate nervoso mutationibus ortis. Chirurgi ideo, haec bene perpendentes, merito, ne in amputationibus nervos simul eum arteria ligent, caveant, quorum ligaturas pessima, imo lethalia , sequi possunt symptomata. Quamquam enim adfirmare non audemus, omnes inde stati in perituros fore, nostrum tamen est, omnia, quae mala symptomata et tantum sequi possunt, evitare.
Superest adhuc, ut est, quae in ligandis nervis octav paris, observare licuis, enarremusia Ili canibus autem magna, hunc nervum ligandi, est difficultas, cum satis profunde jaceat, ac ex discissione vaseruara adjacentium, magnum incommodum ena-1eatur, cum sanguine copiose promanante impediamur, quo minus bene operari, ac nervum huncce, ae reliquis adjacentibus, separare queamus. Alia autem est ratio, in cuniculis, ex quorum tenerrimiS vasis, sanguis haud tanta profluit copia.
XXV. d. i8. Octobris MDCCLIIo eanem asseri adligavimus, cuteque, in collidextro latere, discissa, nervum octavi paris quaesivimus, musculis igitur eum tegentibus resect is, vena jugularis externa primo apparebat, quam, ut eam ope sili attollere, securiusque seinde te pollemus, ligare coacti sumus, sanguis enim emuens, nobis, jam in operatione, permolestus erat. Post vulnus satis profundum factum, sub carotidibus nervum Octavi paris, statim vidimus, quem acu noctva obtusa, sub eo transis naissa, firmiter consti luximus, ac ligavimus, quo ficto, quantos canis ederit ni XUS,ac clamores, quamque Vehementea perpessus sit dolores, ac conviilsiones vix, qui ea non vidit, concipere potest. Cumque eanis debilis, ex amisso sangui ne, ac respiratio ipsi jam dissicilis esse videretur, vulnere spiritu vini eluto, eum liberum misimus, nec in altero latere, ligaturam perielitari, ausi sumus. Sequente die cum eum viseremus, quietus quidem jacebat, Omnes autem cibos recusabat, Ram ueque Pavem, neque carnem, neque juscula, appetebat.
298쪽
:86 a BrunΗ de Iigaturis nervorum. a i EXPERIMENTUM IL
I. XXVI. d. a 3: Octobris. Canem, cui in uno Iatere nervum octavi paris *plio' antee. ligasse diximus pauxillum cibi comedere, et appetere, ejUSque ita vires restau ratas esse, cum Oblervaremus, nervum Octavi paris in sinistro latere, praedicto modo ipsi ligavimus , ubi bestia vehementissimis quidem convulsilonibus torquebatur nullum autem edebat clamorem, quamquam is clamare velle videretur , nec ab eo tempore, quo, in altero latere, nervum ligavimus, ullum ex eo audivimus clamorem. Canis simulao vinculis liberatus esset, statim vomere incipiebat, conatusque, ac si alvum exonerare vellet, edebat; atque ab hoc tempore, conatus vomendi et alvum exonerandi, semper edebat , eumque vix respirare potuisset, collum attollebat, ae si aerem captare vellet, uullosque, qualescunque ipsi offeremus, appetebat cibos, ac ita tandem, sequente die mane. est mortuus. Vulnera adhuc recentia, nec suppuratione inquinata, reperiebantur, nilque in iis praeterea notatu dignum, Observabatur. Aperto dein abdomine, ventriculus distentus, satisque plenus videbatur, curiosi quae tu eo continerentur, eum forfice dissecuimus, quo facito, contenta putrida, viridia, vehementissmeque sectenti instar foecum apparebant, ossaque, quae ante aliquot dies devoraverat , incocta ac cruda erant,
g. XXVII. d. 3 o. Octobris. Cuniculum album, pupi Ilis rubris A experimentis nostris destinavimus quapropter, cum firme teneretur, cutem ejus incidimus, quod bestiola sine ullo doloris signo, perpetiebatur, quo facto nervum octavi paris haud magna opera statim inveniebamus, quem consueto more, sto constrinximus, dein paulo majore incisione, in cute facta, nervum istum et in altero latere ligavimus, quo animal contorquebatur, ac doloribus inquietum circumvolvebatur, miroque modo la mentabatur, vulnere consuto et eluto angulum hypocausti statim petebat, inque eo, incredibiles fere lamentationes, ac suspiria edcbat ita ut statim moriturum esse crederemus; nihilominus tamen domum portari jussunus, ibique ipsi herbas ac panem porreximus, ejus autem ne paululum quidem capiebat. Dimidia circiter elapsa hora, ex ejus ore ac naribus materia viridis, spumosa, satis magna copia emanabat, postquam autem aliquot ias talem edidisset materiam, nulla amplius prodibat, cum quidem perpetuo ad vomitum irritari, facile perspeximus, cum vomendi vehementissimos edereteonatus. Respiratio ipsi valde dissicilis esse, imo vera orthopnoea laborare, videba tur, quoties enim cunque spirare Vellet, cervicem erigebat, collumque suum longius reddebat, statum 1 uum miserrimum funestis lamentis indicare, semper pergebat, quod ad horam primam matutinalia usque, ita Observavimus. Cum mane surgeremus, cuniculus misere mortuus, extentus, jacebat, ac eX ejus ore, ac naso materia praedicta viridis, conspiciebatur. Ex abdomine aperto, intolerabilis sere; foetor putridus pro dibat, qui, cum intestina dissecaremus, increscebat; ex ventriculo autem materia ste lida, tenuis, similis isti, quae iii intestinis erat. effluebat, apertoque Oesophago, et in eo, talis reperiebatur.
299쪽
n Erranu de ligaturis nervorum. 287
. XXVIII. d. II. Novembris in cuniculosusco, pupillis suscis in dextro latere,
nervum octavi paris, filo crassiori, ligavimus; animal paululum tantum se movebat, nec inde contorquebatur, nec convellebatur, irberque missus, ac si nihil sit passus, bene se gerebat, hilaris per hypocaustum currebat, panem ac herbas, statim avide comedebat, tantumque abfuit, ut appetitum inde amiserit, ut potius, cum aliquando e bos ipsi porrigere obliti essemus, magnam ex ocreis portionem devovaverit. Per aliquot dies, nullas neces reddidisse videbatur, sequentibus autem diebus, alvum ut antea e onerabat. Caeterum bene valebat, nec ullos ex vulnere pati dolores, observavimus.
XXIX. d. I. Decembris eidem cuniculo in sinistro latere, nervum odiavi pa ris, ligavimus, nec minus crassiori sto, quae autem animal non curabat, nec doloriasgna edebat, quamquam satis sensibile essiet, nervo enim volsella apprehenso, ac paululum compresso, valde quiritabat. Nullus hanc ligaturam sequebatur effectus, bene enim valebat, appetitusque ipsi, ac ante, erat, donec laudem ex experimento hoXI. descripto, fuerit mortuus; ubi, cum in vulnera ejus inquireremus, ea penitus eoia lidata, reperimus, incisione fa ista, nervus integer apparebat, nec vestigium ligaturae videre licuit, filum enim, quo nervum ligavimus, non amplius aderat. Filum, quo in his experimentis usi sumus, nimis crassum fuisse credimus, ut nervum comprimere satis potuerit, ut supra jam notavimus, unde et nullus, a ligaturis, sequi potu effectus
. XXX. d. 22. Novembris in alio cuniculo etiam fusco, primum in doxtro, deinet in sinistro latere, vervum octavi paris scalpello discidimus, quo facto anxiis suis lamentationibus, ac contorsionibus, vehementis limos, quos patiebatur, dolores, i dicabat; bestiola postea quieta, vulnus ante elutum, sto consuimus, ipsamque liberammismus, quae satim pedibus suis posterioribus insistens; anterioribus vulnus purga. bat idque lingua sua lambebat. Herbarum ipsi oblatarum paululum quidem statim depascebat, postea autem, omni prorsus cibo abstinebat, omnemque appetitum amiserat. Die as. mane cuniculu&, pedibus amplius insistere non poterat, sed in latus dextrum semper prostratus, jacebat, oculis semiclausis et anxia edens suspiria, cum respiratio perdifficilis ipsi esse videretur. Circa meridiem tandem dirissimis vexatus convulsonibus, est mortuus. Per tres miserae vitae suae dies, nullas eum reddidisse faeces observavimus. Aperto dein abdomine, apparuit ventriculus, ceu saccus penduluS, ac paucillimis contentis dilatatus, quae verissimae erant saeces, ac majorem, quam saeces, in animalibus hisce hcrbivoris, ordinarie solent, edebant foetorem. In testina tenuia inania, ac statu distenta erant, in crassis seniles, ac in ventriculo neces putridae, ac foetidae, contiuubantur.
300쪽
Nervus noster octavi paris, vulgo vagus dictus, intra cranium, ex medulla ob longata, i iiiter corpora olivaria ac pyramidalia oritur; lai ngi, gulae, cordis plexu-bus,' pulmoni, oes Ophago, ventriculo, hepati ac intestinis ramos mittit ' . Ex his itaque explicare facito possumus, qui fieri potuerit, ut ligaturas hujus nervi, talia, tamque mira, sequantur symptomata '), Cmnibus ligaturis nervorum commune sya stoma est, i convulsio parti. istius, quam nervus ver ipse adit, vel cui ramos mittit. A compressios nimiium, materia ista irritans, in DerxiS contenta, g. XXII. exprimitur majori l quidem copia, quam ordinarie, sine compressione facta, emuit; unde et majores sequantur motus, necesse est, Inde BoRE Us 'in jam observavit nervis paris ociavi in cervice constriciis, vel penitus abscisis, cor statim, ab injecta ligatura,
cordis tremorem. statiin se advertisse, dicit, Imo in omnibus partibus, quas nervus notar adit, convulsiones ortas fuisse, ex experimentis iiostris, clare vidimus. Irritabstur nimirum Iarynx, ejusque mustuli, unde statim clamores altis mi; nec minus oesophagus, ventriculus, ac intestina irritabantur, unde vomitus et conatus, acl alvum exonerandam, Orietaniux, scimus enim, Sula vel plumula tantum irritata, vomitum fieri,
Quo autem plures et maiores nervi, partem aliquam adeunt, eo et inde majores sequi debent effectus. Ventriculus multos et insignes habet nervos, qui omnes ab octavo pare generantur, a quo et intestina Nervos suos habent. Inde intelligi potest, quare hujus nervi ligaturam , vomitus vehementissimi, fuerint secuti, imo vera orta passio iliaca, morbus certe tristissimus, ex motu fibrarum intestinorum, spasmodico. retrogrado, oriundus. Contenta ventriculi animalium, eX ligatura nervorum octavi paris mortuorum, contentorum intestinatium similia fuisse, imo nos hanc materiam. in oesophago usque observasse, diximuS. ρ- 26, 2 T. 3Q. Unde concludimus, ex hujus nervi compressione, materiam irritantem tanta profluxisse copia, ut, convulso nibus inde productis, motus intessinorum antiperissalticus fuerit ortus, aeque ac ab irri utatione venenorum ingestorum vomitUs oriuntur. Hisque Opinio, liquidum nerveum .nihil aliud esse . quam materiam, sibras musculares irritantem, Confirmari videtur.
Quid enim, si nervum in collo ligamus, aliud in imo ventre emcere possumus, quam
materiam in nervis contentam, majovi Vi ac copia ad eum determinare, cumque motus intestinorum antipe Piltallicus, irritatione in iis producatur, credibile certe hanc, cum eundem producat effectum, simili quoque irritante modo, in ars agere. Cumque motus Licce antiperistesticus, tantus fuerit - inde animalia uostra, irritationem quidem
ε) MAGNi HALLERI Prim. Lm. Phys smodicorum' auxilio tollenda, vocis laesio, D 3rib. surditas, mutitas e. s. p. CL SoΕΜΜERRINa ri.) Uomitus nimirum, tussis. vel ab indi- d. B. d. m. Ea ster TheiL S. asa. L. gestione althma emeticis medicinis solven- 2 de motu animal. Part. V. Prop. 96. dum, constrictio gulae hysterica . antispa- 3) Nervor. descript. C. XXIV. p. I 27.