Nicolai Vptoni De studio militari, libri quatuor. Iohan. de Bado Aureo, Tractatus de armis. Henrici Spelmanni Aspilogia

발행: 1654년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

AEgyptiorum etiam regibus in ritu fuit leonum, taurorum, Sc draconum facies ia insignia principatus capiti circumdare. Et nunc quidem arbori S, nunc vero ignem, quandoque etiam non parum redolentium summentorum in vertice gestare. Simul ut his decore se exornarent, simul ut sui porem aliis, A superstitionem injicerent. Hinc de ipsorum regum transformatione fabulae apud Graecos,

quin D Protei illa, qui stante adhuc& eversa jam Troja Ψ-gypto imperabat. Hinc I tricipitis apud Hispanos Ger1onis fabula.

Mperatorum loricis Gorgonis Medusae caput suisse Sertavius memorat. P cs sarum reges selectorum suorum mille numero, thoraces malis forte Persicis, ut patriae nomen indicarent insignire consuevere qui inde Mellophori appellabantur. Pierius.

V Estes saepius pro ipsis erant insignibus: sed a genere

Poti his, quam adjeciis symbolis. Pallium Graecos notabat, Romanos roga; unde Virgiliusgentem togatam pro Romanis: Et comediae palliatae dime sunt, quae sub Graecorum personis fabulantur: togata: quae sub Romanorum. Tunica plebeios indicat,& operarios. Pileus nobilitatem D libertatem. Trabea regnum. Ouin etiam pacis insigne toga. Pallium belli ut id genus alia paludamentum, chlamys, sagum. Itaq; in militiam prosecturi cives Diomani, consul ia militiae imperator paludamentis induebantur, alii sagis Hinc Salustii illud; toxam paludamento muta it: ia Ciceronis, ad saga ire, edi redire is togas. Plutarchus in Caesare, vestem imperatoriam D militarem dicit, quae Paludamentum e cocco Vel purpura multiplica, calceos usque dissuebat. Imperatorum Propie,

402쪽

sed ejus etiam qui non esset Imperator. Quod s in mesi-mentorum ratione quae subinde mutatur Lagarum Baysium legis in notis rebus antiqua vocabulorum nomina fas si indere, disterem id simenti genus, cui intexti laborum fores, quodque induti Reges Gallorum depingi solent, /d latine paludumentum dici posbe. Budaeus autem : Chlams, inquit, est imperatoria, id est eorum qua exercitus educebant, quale illudes, quod hodie cottant armorum Ῥocamu1. Paludamento non tantum in C ducendo exercitu utebantur, sed in ipsa etiam acie, ut CX Herodiano diluCidum fuit, referente, Semerum ex acie fugientem, paludamentum ab Iecse, redeuntem in pugnam iterum induisse purpureum. Paludati Impeiaratoris iconem apud eundem La Zarum vide, vel, qui hinc traduxit, Rosinum.

CHlamys multo strictior humeros obiit. Formam a

Plinio petas. Alexandriam urbem metatus est inquit) Lisi H Dinochares architectus &c. ad sigiem Macedonicae

chlam 'dis, orbe Drato lacinissam, dextra Levdque anguloso procursu. Chlam 's Osis omnino militaris. Militari virtuti ornamento. Sic Plautus, dum militem instruit: etiam opust chlam e ct machaera, ct petaso. Etiam prae- Amr Mi mio, nam Virgilius: mictori meritum chlamys. Et Statius t Τῆχ'Theb. 5. At tibi Maeonio fertur circumflua θmbo

Pro meritis Admeti chlamys

Plerumque e purpura & cocco : quandoque insignita ut Demetrii superbae illa: apud Plutarchum, L Athenariam) Athenai colore nigri cante, in quibus erat polus depictus aureas

stellas habens, & duodecim signa. Nec dissimili sensu Virgilius; pictus acu chlam em, ct ferrugine clarus Hibera. Quin armis ipsis super induebatur ad fastum, Virgilius

403쪽

Stabat in egregiis Arcentis stius armis: Pi h s acu chlamdem, o ferrugine clarus Ibera. Mos antiquus, sic enim Solinus,

--Humeros de more priorum Deludii Sarrana chlamys.

Et a nostris majoribus non dedignatus, qui suis insignibus chlamydes etiam inuas mantela vocant) solemni Curiosi tale ut hodie soleo circumscripsere. Apud mediorum Oculorum homines, militiae item ascriptae, M ut ipsum cingulum candidatis delata: ut e Conc. Toletano anno OO. manifestari censeo, dicente, Si quis pos baptismum militamerit, chlam levi sumpserit aut cingulum ad necandos fideles, etiams gravia non a Lmiserit, si ad clerum admissus fuerit, diaconi non aecipiat dignitatem, Con. Tolet. Ca. 8.

De tunica, seu Ephesiride.

SEd nec istis discutienda tunica. Romana scilicet militia

parum celebris : nostris certe majoribus praecipuo decori. Nam cum armis ines usus eques, in turbata acie vix esset cognoscendus, nobilibus in morem venit ipsis armaturis tunicas inducere, suae nobilitatis symbolis insignes. Hinc sub tunicae appellatione ipsa insignia censeri perspicuum est. Ut cum de insignibus quaestio fiat, quaeri solet cujus sit tunica. Areae etiam multae, quibus arma descripsit antiquitas, tunicas referunt non scuta. Haec quidem integram anteriorem faciem, ut vides illa latus anterius deXtrum : tertia sinistrum

404쪽

Nec equestria stragula sine *mbolis: ut cataphracti equites insignibus undecunque refulgerent. Hic cultus sub ipsa armorum infantia praecipue floruisse videtur: Henrici secundi tempestate, & Richardi primi. Essigiem e veteribus sigillis expressimus.

405쪽

Etiam tunicae istiusmodi, pro more Romanorum sine manicis fuisse videntur, manicatae enim ludibrio habebantur. Unde id Virgilii, Et tunici manicas, ct habent redimicula mitrae. Et Ciceronis istud, i sti manicati jumenes, o c. Macedonicorum autem militum manicatas fuiste tunicas, e Plauti Pseudolo constat, qui Macedonicum militem ficturus ;Manuleatam, inquit, tunicam habere hominem decet. Sed hoc vestimenti genus, quo arma inscripsit antiquitas, illud magis exprimere videtur, quod hodie casa c- Cum vocant, id est calidam, seu vestem ad similitudinem sacci. Graeci aptius Est enim ephestris vestimenti genus, quod armatis superinduebatur, ad tegendum arma. Julio Poluce, lib. 7. etiam Thomas de la Moore in vita Edwardi v. p. a. togam armaturae vocat. Dictionar. Anglo- Latin . vet. socii aer

illotu Baltheus. Si enim paterna vestis annullis, ac squid ejusmodi, tanto carius e lipseris, quanto erga parentes major assectus nullo modo ipsa sternanda sunt corpora mortua &c. Aug. lib. de Cura pro mortuis agenda.

406쪽

lia insignibus considerantUr

sicuti partes, area, symbolum, Co

lores. Nos autem a colorum enar ratione exordiemur.

De Coloribus.

Olore, in Theodosianis clypeis decem enu.

merat Panci rolus: Aureum, argenteum seu album, puniceum, Viridem, Caeruleum, nigrum, purpureum, rubetam, ferrugineum. Se) enata tandem heraldorum schola tantummodo rCCipiuntur, aurCUS, argenteus, ruber, caeruleus, niger & viridis. Recentior aetas purpureum addidit, ut novenarius numerus, herat dis sacer denuo compleatur sanguineum quem a ma- Io vocant aurantium, quibusdam Brus Sc Te=me. Hos, alii laudant propter se, album & nigrum, ut parentes aliorum. Alii propter id quod repraesentant, quidam albedinem efferunt, ut lucis refertissimam, nigredinem damnant, ut tenebrarum vehiculum. Medios quosque nobiliores censent secundum plus vel minus appropinquantalbedini, vel nigredini, Aristotelemque in partem vo- LU.demsuctcant. Nos desidiam inter colores non ponemus. Aureus D argenteus pro metallis habentur, alteirque in omni clypeo requiritur, ut Ossa carni, licet alias hoc fefellit antique. De

407쪽

De eduro. AUri gestatio, Graecis di μαα: His, antiquissimos clypeos ornasse, quis nescit Etiam nomen imposuisse Alexandri Magni militibus, quos inde Chrysoaspides

vocarunt. Bartholus hanc prae caeteris nobilissimam facit ; quod radios solis, hoc est rem lucidissimam exprimit. Figuratur, inquit, pro re maximὰ excellenti. Videtur ante oculos habu ille illud Plauti, Curate ut 1 lendor meo fit chpeo clarior Ouavi Solis radii esse cum sudum ebi solent. Romani Claudium Augustum, quod fortissimam Gothorum gentcni a finibus Reipublicae Imperii removisiet, aureum in foro clypeum Crigunt. Praestanties certe nota est Sc talicitatis, unde taculum illud integerrimum aureum dicebatur, viri aurei . Eoqueram toe- Plato, qui re praeclare gesta in bello accubuerint ia p

hem taculi talicitatem ostendere. Etiam Justitiae Symbolum, cui ideo Athenaeus vultum

aureum, oculum aureum tribuit.

In Imperii clypeo quidam mansuetudinem exponit, ut aquita feritatem emolliat.

De Orgento. Color argento clarior est magisque diei similis, &ideo militaribus signis familiarior, quoniam is i n-giris fulget. Plinius. Ex hoc scutiferos alios Arg=raspides Docarunt, ut ab auro Ch soassides. Sic Homerus Deiphobum ab albo clypeo λ i Sacris L profanis quibuslibet historiis, pro religionis, fidei, innocentiae, casti h cerique animi symbolo habitus est. Hinc Cicerone, candor animi ; Horatio candide Judex , Pio choro, ipsique Salvatori

408쪽

Salvatori nostro quoties niveae vestes tribuuntur λ Color albisy, inquit Cicero, praecipue decorus deo est. Flamen igitur, cum Jovi lacra ferebat, totus albatus erat, pileumque album gestabat ..Varro. Alias supplices, L magistratuum, seu munerum peti. tores indicabat, qui ideo Romae togam candidam induetabant, ut hac populo innotesceret se petitionem profiteri. Hinc I ribunitius, Praetorius, Consiliaris,Candidatus apud Ciceronem. Gloriae L immortalitatis apud Plinium; fidei apud Hieronymum. Convivarum antiquus cultus, ideo Cicero in Vatinium, quis unquam caenavit atratus ῆPythagoras aiebat id quod e silet colore candido ad bo ni naturam pertinere, quod atro, mali, unde I alba scelicia dicimus, infames nigros ex Erasin. Sic & illud Lactantii, Colorem album seu argenteum luci a simili tudine tribuunt, uti nigrum tenebris. Wi tot indus igitur Dux Saxoniae qui floruit ante annum domini 9oo. cum a Pagani sino . per sacrum Bapti sina ad Christi fidem evolasset, equum nigrum quem inter insignia militaria prius gestabat, albo

colore pingi curavit, ut testaretur se ex tenebris gentilibus ad veram lucem esie traductum, ut in Saxonicis annotatur Chronicis. De colorum honore u significatu . vide. Martiat. Imulta a Rosin collecta i89.6 o.

Albedo non incenditur speculo ustorio, qui radios disgregat.

Cortina alba signat vitae munditiem; rubea charitatem : viridis, contemplationem ; nigra, carnis mortificationem ; livida, tribulationem, &c. Durand. Rat. lib. I cap. 3. nu. 89. fol. I 76.

De quatuor Coloribus Ecclesiae in usu ; Duraia d. lib. 3.

409쪽

e minio semper faciunt, alias

TR anis temporibus rubrica in honore fuit : Plinius.

Etiam Romae aliquando, nam deorum simulachraminio illinebant ; triumphantium corpora : Sic Camillum triumphasse. Belli, sanguinis, magnanimitatis color, hinc Martis acer, L militibus usitatior: quod profluentem sanguntiem celet, iramque excitare dicatur. Lacedemoniis, Persis, Me si agetis, Numidis in usu. Russatamesis, quam Graeci phoeniceam vocant, nos coccineam, inquit Isidorus, reperta θῆ a Lacedemoniis ad celandum, coloris similitudine, sanguinem. Hae sub Consulibus Romani usi sunt milites, unde etiam Rusiati vocabantur. Solebat enim pridie quam dimicandum csiet ante principia poni admonitio & indicium futurae pugnae. Ultionis color, quo ideo magistratus induebantur, nec licuit cuiquam portare sine principis licentia, ut Cod. de Vest. D ol. Tyrannidis quoque, sed & pudoris, & verecundiae. Corinthi clypeis rubris utebantur: Romani rubro vexillo pedites CVocabant. Colorem hunc rubrum Jovius purpureum vocat, clypeum enuncians Bartholi Jurisconsulti.

De colore caerasteo seu C anes. CAEruleus color, caelostis est, rersimque divinarum

Symbolum: frequens igitur in vestimentis summi SacerdotiS. Etiam aeris : quamobrem ignis deum Vulcanum, aereae regioni vicinum,caeruleo pileo pin Xere. Sed maris quoque, quod ab aere colorem accipit hinc

nautas

410쪽

nautas significare aiunt, & res maritimas Neptunoque dicari. qui inde caeruleus dicebatur. Octavius Augustus, inquit Suetonius, Marc. Agrippam in Sicilia pos namulem mictoriam caeruleo .exillo donavit. Et quia equus Neptuno sacer, in conscribendis equitibus, Romani caelut eo usi sunt vexillo.

NIgrum Bartholus, vilissimum vocat, L certe inter

omnes Theodosianas gestationes non invenio, nisi in rebus quibus nativus adest, atque his ipsis parcius. Nunc etiam dierum haud frequens cernitur in vetustiorum principum clypeis. Apollini tamen sacrum Brachmanae Olim venerabantur. Apollineam etiam turbam, hoc est viros graves & eruditos quid ni designet, cum eorum praecipue sit cultus. Sed prudentiae & firmitatis seu constantiae symbolum est, quod hiCcolor in alios amplius non ver

tatur.

Mortis, infortunii, moeroris; hinc dies in fortices carbone notabant, ut apud Persium, Quaequesequenda forent, ct quae vitanda vicissim

Isia prius creta,mox haec carbone notata.

Ideoque cum AEgeus pater in Thesei navi velum nigrum perspexisset filium caesum opinatus, se in mare praecipitasse tradit Plutarchus. In fames aliquando & improbos notat, ut Horatio, Hie niger est, hunc tu Romane caveto. Sed in clypeis Zebellinae pellis, quam Jornandes lib. 1.ca. 3. 9 Sa 'hirinam Vocat, dignitatem obtinet, nomen Subtii.

SEARCH

MENU NAVIGATION