Nicolai Vptoni De studio militari, libri quatuor. Iohan. de Bado Aureo, Tractatus de armis. Henrici Spelmanni Aspilogia

발행: 1654년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

ratur praeterea Beatus Mercurius in Julianum suscitatus, tum e coelis accepisse scutum Ganaeum cruce fori u quam vocant quatitor rosiis luteis interjecta Fabulae aut horVincentius statuitur, miraculosam Juliani mortem descrubens, cum nihil tale apud Vincentium reperiatur. Alii Italorum volunt este inventum, aestuante nimirum

Italia, uti reliqua fere Europa, Vandalorum, Gothorum, Hungarorum, Saracaenorum, Longobardorum armis, exortisque complurimis factionibus, ut se partium patroni clientesque invicem cognoscerent, symbola haec dicuntur induxi sie. Et fatendum est antiquitus ni

tui sie arma in Italia, imo ante Hungarorum, Saracae norum ingretium, si his quae a Petro Marcello Sylvestro G1rello, &Henrico et nero singulari, quod pollicentur,

studio edita fidem fecerimus. Primos namque Venetorum duces Paululium Ana festum qui ante nongentos annos floruit, Marcellum Tegalianum, Urium Ypatum, caeterosque sic cessores omnes clypeis optime insignitis donant, ut in eorum libro de vita & moribus Venetorum ducum libeat Intueri. Fidei autem castatem in historia magis quam in istis opinamur expectandam. Alii Theodosianae militae rem ascribunt. Alii sub Carolo magno a Longobardis exordiri volunt. Alii recentius multo Frederici Barbarossae imperio. In hoc opinionum distidio, non videam cur Germani originem rei cederent : Refert enim Tacitus Domitiani Caesaris aevo, eos lectissimis coloribus scuta sua distinxisse. Et qualemcunque id sententiam ineat, nusquam reperiri puto arma Germanorum antiquitate vincentia, saltem si Munsiero fides. At testatur enim floruisse apud eos longe ante Caroli Osimo. lib. . magni im PCrium. Saxonum, inquit, principes habuere pro m*Τ injigni armorum in militaribus pugnis, pullum equinum atrum ante mech ndi ducis bapismum, qua Caroli Magni manibus matus est honorisgratiis, e sacro fonte, post vero cauriclum. c .. B. . Item de Dapiseris Walpurgensibus: ducunt, inquit, ora 'l'- ε' ginem a Godhardo quodam in signi miro, qui olim si umeti ducis

Suemiae tempore, Confantini Imperatoris siletis ministerfuit,ubeoque donatus arce Walpurg edi adiacente terra. Recepit

quoque ab eodem duce cl)peum caeruleo colore pictum, injectis tribus

372쪽

iribus pini coniferis , aureis glandibus cte. At quid nobis

cum Munstero λ qui astiis videtur stare partibus, qui armorum originem ab Alexandri magni aetate deflexerunt. Nain Anurium apud Alexandrum magnum in gramibus bellis exercitatum, menisse ex Scythia, refert, classe, ixi seque praecipi e nami caput bovinum unde Ο in hunc usque diem Dis catus, inquit Magno potensis, pro insignibus habet caput

bominum, cornibus aliquando albis, postea vero a Carolo quartato aureis decoratum, imposita deseuper coroua aurea in memori am antiquae regiae stirpis. Aciem vero navis ornavito honeaureo in caeruleo pacto, quo Vaνdalici principes in hunc usque diem pro signo utuntur. Haec ille. Sed qua fultus authori tate non intelligo. Fiat de istorum ineptiis mentio, qui tribubus Israel suos clupeos insignitos expediunt. D nostro Salvatori calicem cum tribus panibus aureum in chpeo Cruento tribuunt, Se

Ouamobrem ingenue fatendum erit, Cultum hunc notastrum recentiorem esse, qui nec ante Caroli Magni aetatem viguisse animadvertitur. Dubitare ergo mihi videor aliquando, an Germanicum illum ritum scutorum distin guendorum, de quo Tacitus, Vires accepisse censeam, vulgatumque tum demum fieri propter populi dignitatem cum imperium ad Germanos Veneras. Utcunque res se habet, mox a Caroli Magni aevo invaluisse videtur inter principes D potiores nobiles, per Germaniam, Italiam, Galliam, Hispaniam, praecipue bella contra Saracenos tractantes , INOX per alias Europae regiones. Confluentibus enim undeci inq; in communem hos em Christianorum copiis, ne insignis multitudo confusione premaretur, discernicula necessario adhibenda. Quod ut fatear Carolini saeculi author nullus evicit, sed recentiorum scriptorum importunitas. Qui dum nepotum ipsis atavis, remotissimisq; majoribus accommodarint; in occasione sunt, ut non invento quo sistatur limine, fluvius ultra. fontem exquiratur. Sic imperii clypeum, aquilam bicipitem nigram MI aureo aequore, integrae Imperatorum seriei Cassi neus tribuit. Et ut ineptiae sub ineptiis caelarentur, ipsum hunc, quem & arma vocat,

373쪽

a Caesare gestatum fabulatur : causamque adjungit bicipiatii, quod aquila aliquando inter copias armatorum in caput Caesaris residens, duos corvos hinc atquc hinc illi motalestiam inserentes morte affecit. Sed & Plinii illud tor quet in eandem sententiam. Non fere apud legiones Eo

manorum unquam hibernatum in castras, ubi aquilarum noufuerit justum. Ex quo inquit, ut opinor, adhuc hodie aqui- tu pro amnis imperii designata habet duo capita. Haec ille,& ut solet, satis incondite. Nam hoc quidam gestaminis Theodosio juniori prioribus . Imperatoribus ignotum fuisse non est dubium, cum in universis utriusque imperii gestationibus nec aquila bi ceps cernitur, sed ne nigra. Bicipitium Cnim omnes re ferunt ad imperii divisionem significandam. Ouam tamen a novissimis seculis commentatum esse plane evincit Frederici secundi Imperatoris clypeus, inter aliorum illius aetatis principum in Ecclesia celebri Hesimo nasteriensi murali lapidi etiam tum incitus, & aquila quidem simplici non bicipite. Lipsius vero annotasse se ait putat columna Antonini duplicem Aquilam concorpoream, sicut in Imperii insignibus hodie solet cum nec adhuc duplex imperium esset. Indicari autem hac autumat e legione gemella fuit se, quoniam duae velut aquilae in unam se mixtae. Effigiem clypei prius posuimus : ubi & aquilinis capitibus coronam videas imminentem. Quae cum dona tica sit, aperte ostendit privati hunc fuisse non imperii. Ejusmodi enim Coronae militibus dabantur ab Imperatore,

non e contra.

De Francorum Cl)pes.

In Chiovest.

MAjori pertinacia Francorum clypeum ac si Deo

Opt. max. curae esset mortalium fastus) e coelis Clodoveo demissium Gaguinus asserit. Authore certe nullo nam ingenue hoc fatetur, sed vulgata fama. Go-ropius etiam e Coelis ducit, at ut omnium superet ineptias, ochi aevo. Modestiores alii, qui licet vetustatem rei declinare nolunt, fabulam tamen linitam volunt. Clodoveum

374쪽

si ab PILO VI d.

doveum, aiunt, miraculis cupientem regnum stabilire, aberemita quodam tanquam divino monitu hunc ci clyDeum fecisse asportari. Consentiunt ergo Clodoveum cly

peo fuisse insignitum, M ut solet tribus liliis. Fidem rei astringit ipse clypeus, qui in Abbati a Jorne vallensi etiam

nunc ostenditur, liliorum triade.

Quod quidem fabula plene arguit & plane etiam Tiletio

judice. Fatetur enim Carolum sextum qui regnum iniit non ante annum millesimum tri Centesimum octogesimum nonum, lilior ii multitudine omnium primum ad triadem deduxisse. Priori enim Regum seriei a Philippo Pulchro ad Carolum sextum, clypeum ponit scaturigine liliorum quod se ne de fleurs de iis vocant, consignatum. Philippo vero huic, patri suo Philippo tertio liliorum deca-dem. Antiquissimus autem quem profert clypeus, qui est Philippi Augusti in regem uncti anno millesimo centesimo octogesimo ovata specie ad antiquitatis testimonium in lilium tantum singulare habet, quale & ex filio nepotis sui) divi Lodovici. Quae Varietas fluctuantem

ostendit etiam & recentem adhuc insignium disciplinam. Sed nec in praecedentium regum ornamentis Clypeus usquam exprimitur, ne insignis quidem, ne asymbolus. Sunt etiam quibus est opinio, ia nostra accedit sententia, lilia orum gestamen a Valesianis principibus primo introductum esse, Carolinis D Mero vinis fuisse incognitum. Praeter Goropium , hic acriter occurret Tillet tus, ostensis emonumentis vetustiorum principiat no sceptris, coronis, soliis, vestibus liliatis. Sceptra parum moror, cum sit iis

quasi nativus hic cultus, & ipsis Assyriis familiaris. Anni Ium, inquit Herodotus, signatoriumsnguli gestant, e sceptrum labre facisimi, cui si persat aut malum, aut rosa, aut lilium, aut aquila, aut aliud quidpiam : nam a que insigni gestare sceptrum nefas est. Romanis quoque frequens, ne pro suo Gallus vindicet. Exemplum habes elegantis simum in numis C. Calpurnii Pisonis, etiam in Cn. Pompeii plurima apud Gottium & Ursinum. Quin antiquo rum coronis Pindarus lilia adjungit. Neme. Ode 7.

Francedast. I.

ptrorum antiquorum non

quo, in agriculis rurae honorem prisci reges,etiam im Sacerdo tes in septristitebantur. RPier. 468.1 Ursin. fami Romans

375쪽

Ple sere coronas leviter omitte. Misa glutinat aurum, candidum 9 ebur, ct lilium storidum a rore

marino avulsum. Extant etiam in coronis Regum Angliae, ut e monumentis L sigillis cernuntur, cum nec suis adhuc titulis

Francia accessisset, Hemici secundi, Richardi primi, Johannis, Henrici tertii, &c. Caetera vero, quae Til Cttus profert, habeo suspecta, ne antiquitatem quam loquatur, mentiantur. Imaginem enim Caroli Magni, quae prae reliquis antiquissima est paludamento liliato, reCentioris aevi olere deprehendimus. Globus enim cruciger auro cinctus quem de more juniorum principum leva sustinet, Caroli seculo incognitus fuit. Primus enim hunc invenit Benedictus Papa, & anno Domini millesimo duodecimo, qui post Carolum Magnum est centesimus nonagesimus septimus, Henrico Imperatori Romam venienti documento dedit, ne mundo aliter imperaret, quam ut ipse vivificae crucis vexillo dignus tueri videretur. ACceptum Henricus Imperator statim misit Clunia censi monasterio conservandum, quod nec fundamentum habuit ante annos Pene Centum post mortem Caroli, Author mihi est Ait λ. lib. 2. Glaber ROdulphus illius aevi scripto. Sed corruptus ei V locus quoad temporis rationem teClina eadem in imagine Caroli Calvi, obiit anno gratiae septingetesimo septuagesimo octavo. Vestis insuper talaris, quam Dalmaticam vocant, essigiem Caroli Magni accingens, recenti Oris aevi commentum prodit. Francis enim exosam adhuc Carolus Calvus, Graeco cultui inhians, non sine magna suOrum Offensione, ut Sigebertus habet, primus induxit, anno octingentesimo septi lagesimo sexto. Ex quo D caeterae omnes regum icones quasTillet tus profert ante Carolum Calvum similae vetustatis plane arguuntur : nam Lillis idem vestimentum is induxit. Monumentum insuper

Caroli Simplicis solium exhibensi liliis interstinctum statim a morte ejus editum non opinor, cum M e regno eje-

376쪽

cius, Sc in carcerem detrusius miser I contemptus moreretur. Quaerendum igitur, unde recentior hic cultus in antiquorum monumentis λ Legimus certe Divum Ludovicum majorum suorum tumulos instaurasie & ornasse :quod L alios alias feciste, quidni exi stimemus. Neque enim me, semel toriit hoc deceptionis genus. Tradunt authores Ecclesiam cathedralem Norwicensem ab Her-berto praesule willielmi junioris aevo hoc est ante quingentos annos fuisse conditam. Cum igitur in funda mentis ejus clypeos aliquot insignitos perspexi siem, in

diversas quidem sententias agebar,quid de armorum antiquitate statuendum esset. Tandem vero me eximit Nevelli liber, referens partem illam diu collabentem sub Henrici sexti principatu noviter restauratum est e. Haec ad cautelam, redeo unde sum digrestis. Liliorum insuper antiquitatem ipsa impedit quam authores tribuunt Francorum regibus, insignium varietasόAliis enim tres busones nigros in statio aureo , Aliis tres coro uas rubras in argenteo clypeo , Aliis tres Honoides, id est, cresentes Innulas, Aliis leonem eredimn, aquilam cauda

sustinentem , Aliis leonem sine aquila. Quae singula singulorum principum gestamina fuisse videntur, dum insiganium habitus personalis, adhuc esset non gentilis, non perpetuus. Forte eodem modo quo hodie solentemble mata. Sicuti Franciscus primus Rex Francorum Salamandram tulit, Henricus filius ejus crescentem lunam. Henricus Rex Angliae septimus vaccam. tUrbanus quartus contulit Carolo fratri regis Francorum, regnum Siciliae, M ex tunc reges Siculorum gestare Ceperunt arma regis Franciae anno milesimo ducentesimoia sexagesimo. Leo vero, quem diximus ad insignia pertineat militaria, qualem Franci dicuntur habuisse antequam Germania sunt

egressi. Sed de his satis. Et quoad bufones, sic ipsa lilia olim pingebant imperiti, ut ab imperitis bufones potius habentur quam lillia.

377쪽

LEonem more Scotico crectum Heningius Bruto apta pingit, Britannorum protoplasto e ac si Scotici Reges generis istud testimonium depulissent. Nar rationem autem de Bruto plane excindit Sibyllae illud,

nam Erithreae ascribitur. In Gallis auro locupletibus atque Britannis, 1nulto resonabit sanguine plenus. Quod si adult crinum non fuerit aperte indicat Brittannorum nomen nostratibus inditum, cum ne Bruti paternatus esset. Sin reum arguam per suspectum, ipsi Scotthanc rejiciunt parentelam. Leoni igitur aliud quaerendum est initium, nec recens tamen, si Buchanano fides. Nam

his regibus hunc opponit Achaium praecedentibus, quem& Achaium peribolo liliato circumscripssse ait, in memoriam sorderis cum Carolo Magno pacti adversus Anglos; illud innuendo, Leonem Scoti Cum Gallorum ope conjunmini fore. Tuo hoc judicio linquimus, praelectis quae de Francorum liliis ante scripsimus. Verisimilitigautem mihi videtur Scottae regem hoc gestaminis sibi accitavisse, cum D caeteri vicini principes idem susceperint. Munsterus refert Belgicos principes annii circiter Domini millesimum centesimum septuagesimum septimum, hoc est, artate Henrici secundi regis Angliae, novam expeditionem parentes in Syriam, leonum gestamina suscepi sie . Et reges Angliae Hemii cum vel Richardum idem tum feci siepersuasum habeo, cum D in eandem militiam conscripti essent crucis candidati, L leonina gestatio nusquam antea apud reges Angliae sit reperta. Nostrates, postquam in Angliam penetrasset Williel

mus primus, hunc armorum Cultum a Normannis videntura cepi sie. Nec contestim Vulgaris evasit, quod soli potiebantur qui in acie consisterent, aliis, quantaecunque nobilitatis, nihil prius insignium expetentibus. Hinc multis nec ignobilibus familiis sua defuere insignia, etiam usque Henrici sexti aetatem, ut videre est in Hastingi arum cum Ruthino Barone litium formulis, in quas juratus quidam

378쪽

S FILO VI a. q

dam e stirpe nobili, respondit nihil sibi insignium accidi sie,

quia nec ipse, nec majores sui in bellum unquam descen dii sciat. Novo autem taculo, nova consuetudo. Et in Hybernia quae antiquioris Angliae imago esto plurimi habentur nobiles e primariis familiis, etiam nunc dierum asymboli. Sed me vereor his multos acriter provocare, qui dum suam e vetustatis faucibus nobilitatem eruunt, arma quoque sua eodem senio laborare, Normannorum que imperium nescio quot aetatibus superare, contenderunt. Erroris proseruiit authores, obsoleta quaedam

sepulchra sigillaque clypei gentilitiis instructa. Repetunt praeterea, Danico ruin, Anglo Saxonum, Briau noritimque regum arma absoluta, spetiosa serie pasti medita. Commentum planC omnino otiosum, aut vel Crum Heraldorum, aut quod forte magis arrideat, monachorum. Qui ut histriones & pictores solean o antiquorum Cultus pro aetatis superitu emia gentes, cly Deos item instructissimos cuique addiderunt. Hinc Bruto illi quem vocant in primo Britannorum Regi, cum Dianae Op in implorasse fertur, divae simulachrum aureum sequore viridi instituerunt. Arthuro olim invictissimo, quod regna plurima Britannico subegisset, Clypetam Crearunt Cyane' iam subactorum regum coronis Us in perpetuum trium

phum ducerentur praefulgentem. Simili artificio orbitacularis mens se equitibus f si qui etient Saxonicisque nos iis principibus arma ementiti sunt. Johiae, Davidi, Sa lomoni, & ne tanta dementia uspiam sisteretur ipsi

Salvatori. Signa autem proculdubio militaria, quae in acie ordines sequerentur, vel regibus nostris veterrimis defuisie non est cogitandum. Hoc evicit militaris ipsa necessitas, ctiam Beda: authoritas. Sed extant audi ob Sa Xonicorum regum arma, antiquo O PCI C : clypeus cyaneus cruce florida quinque inter apodes CX auro. Saxonum

revera hunc nulli erexit antiquitas, quin divo quem vocant Edwardo eorum ultimo. Cui nec sua negabo arma, Cum is in Normannia diu Versaretur, primumque Villielmum Normanniae Ducem, consanguinitatC moribus, consortio, necessitudine conjunctiisimum sibi habearet : eX Normannia reversus, cultum Gallicum ut Anglo-G rum

379쪽

rum ingenium est forsan trajiceret. Veruntamen&hic in suspicionem veniant fallaces isti, utpote scutum illud ex argenteis ejus numis emiaxisse. Habent enim numi sui inter aves quatuor bacillos totidem se invicem instar crucis dissecantes, ut ex subjecta icone. Alites autem vides non apodes sed antipodes ese. Et adjungam, nusquam locorum Edwardi sevum referentium si omnem antiquitatem, templa, Castra, monumenta, rudera perlustraveris reperiri credo, neque arma ista, nec armorum quidpiam. Certe ejus tempescatis reliquiae, ne simplicis scuti quam unquam viderim etiam data opera)emgiem admittunt. Ne num i quidem, ne illustrium Saxonum tumuli elegantes, ne ipsius Edwardi sigillum regium, ne sepulchrum ejus sumptu magnifico, magistraque manu denuo restauratum. Forte hoc idem alius a stirma verit de aetatibus Q illi et mi primi, Rufi, sed nos id modestius L abstinenter. Praeterea scuti ferre illae statuae, cruribus instar Crucis dispositis, quas ex sepulchris cernimus antiquorum, vulgoque sacrum antiquitatis fastigium habentur possidere, Willielmi primi nec aequales exeunt, nec vicinae subsequuntur. Eorum enim cum sint qui sub crucis symbolo in sacri belli aleam se conjecerant: palam est illam militiam omnium primo a Gallis tractari annis ultra sexaginta post ingressum Normannorum, ab Anglis autem, non ante Richardi primi regimen. Sed & recentiores plerumque de praehenduntur nec aetatem Henrici tertii vincere, saepius De Edwardi primi. Siqilla vero insignita priscorum chartis dati expertibus inhaerentia, ab accessu Willielmi primi superantur omnia. Nam in instrumentis Anglo-SaXonum, fidei firmamentum

380쪽

tum excrucibus stetit subsignatis, quandoque aureis pro firmatis dignitate. Hujus generis in jurium voluminibus habetur id Edwini regis Abingtoniensi abbati asylum

constituens. Et apud Ingulium Saxonem varia alia sunt exempla, qui &sigillorum usum a Normannis asserit introductum. Sed Edwardo tamen Confessori suum fuit sigillum, quod & ipsi vidimus apud Cain denum nostrum Quin & Edgaro Anglo - Saxoni, ut Ramesiensis historia attestatur, sicuti & Dunsiano Archiepiscopo Cantuariae,& nonnullis regni optimatibus. Popularia vero tum demum fiunt sigilla, cum Normanni sint ingressi. Clυ-peos vero insignitos accepisse non videntur ante Richardi primi aevum, ut ex ipsis regiis in proximo capite fuerit manifestuiri. Datorum autem inscriptiones in chartis & civilibus instrumentis primum accessere sub Henrici tertii aetate. In regiis L Ecclesiasticis quandoque sub ipsis Saxonibus deprehenduntur. Ouin & ipsa familiarum cognomina a Normannis sunt nostratibus inchoata : prioribus Graecorum more simplici appellatione contentis. Quod e Chronicis passim

observes, & exinde quam dissicilis sit sub iis saeculis familiarum derivatio.

SEd ut augustior his sit fides, ipsa regni insignia intuea

mur. Authoribus Cum in more tum in vitio esse solet, dum gentium silarum antiquitates ornamentaq; CXColunt, nec mediis haerere, sed nec humanis initiis. Gaguinus asserit Francorum lilia e coelis esse dimissa, In Chiiv. annum ci rciter Gratiae quingentesimum: Goropius quoque inde repetit sed Nochi aevo. Hieronymus Blancas narrat Garsiam EXiminum pri- Aruon m. mum regem Suprarbiensium, cum exercitus gravissime

laboraret sub anno Domini 72 . in aere vidisse crucem rubeum super viridem quercum aureo veluti in clypeo positam, quod L sibi I regno insigne addicavit.

SEARCH

MENU NAVIGATION