장음표시 사용
11쪽
le videtur, hominibus esset patefacta, vix sor-San, quae medendi causa fuissent reperta, Permulto plures aegros prodessent. Attamen, confitendum est, permagni nΟStra res erre, medicos harum rerum esse peritos ; eo quod inde id saltem commodi esset, Ut quanquam aegrotos nequirent plerumque liberare: quae tamen essent laesura, aliquatenus Vita
Quocirca, his omnibus bene perpensiS, Visum est, dum in hoc argumento Versabor,
potius alienas de Morbo Comitiali proserro
sententias, quam meas ipsius. Veruntamen non est, cur, inter illud agendum, ea utique tacenda putem, quae pauca, Palleorum USII annorum, Comperta habeo ; aut ea, quantulacunque Sunt, quae mihi, conjectura quidem, ut aptissimo Verbo utar, pereepiSSO Videor. Nam si quid novi ponere nequeo eorum, tamen, qui Plus Sunt, Vel OXPerientia, Vel ingenio, consecuti, haud scio an simplacita aliquantulum comprobaturuS.
12쪽
Nihil attinoi hic exponere philosophorum,
de nervorumque et cerebri tum fabrica tum facultatibus commenta; utpote quae, ne EX minima quidem parte, ad mala haecce finienda faciant. Nec enim, ut supra dixi, Si quid certi se novisse credunt, quidquam ju-Vare Videtur. Imo, equidem nullus dubito, Vel si naturam partium corporis illarum, tam conditam, ex toto detexissent, quin res SeSehaud aliter haberet. Aliud enim est, qUO Paeto nervi cerebrumque, adhuc integra, fungi soleant muneribus, per serutando deprendisse; aliud, qui, jam morbo mutata,
nequeant. Quid enim Θ fieri poterat, ut hoc
etiam bene perspecto, quanquam inde ΠΟΠ- nullum Certe fructum perciperemus, morbi
aliqui ne ullo quidem modo depellerentur. Quare, medico medicina frustra saeta nequaquam, Velut imperito, objicienda est. Nam si multa ignorat ille, multa QUO IUe Natura negaVit. Sane, igitur, in hujusmodi Praecipue malis, quippe quae unde soleant oriri non videamus, quaeque ipsa tam Varia
13쪽
semper, tam mutabilia sint : necesse est, ars nostra sit fere ex toto conjecturalis ; cum praesertim, qui morbi a nervis proficisci dicuntur, Sic alios non nunquam reserant, ut vix ullus, etiam rei medicae peritissimus, quid intersit statuere possit. Quis enim eSt,
quem Penes potestas sit prehendendi quod
Omnia transformat sese in miracula rerum,
Ignemque, horribilemque feram, fluviumque. liquentem pHinc quidem accidit, ut hane artem tractantes, nobilem profecto, imprimisque Utilem, opprobriis, falsis omnino plerumque, mordeantur. Illud Certe haud possumus, quin graviter feramus, hos morbos scilicet medicinae vix unquam patere. Id quod enim tanto magis dolendum Ost, quod nihil iisdem, quamvis mortis cauSam rariSSimequidem asserunt, molestius videre est, nihil frequentiUS. Sed autem confiteri oportet, luXUriae quidem potissimum tribuendos esse: nam ut
14쪽
maxime homines se huic deditos volunt, ita illis opportunissimi fiunt. Rudes enim, ne que adhue voluptatibus Corrupti, nunquam fere hujus generis implicantur morbis. Quod si quis est, quo tales interdum laborent, Sacer est; quem in hominibus minime desidiosis, luxuriosisve, haud infrequenter nasci plane novimus. Sed et hie quoque eOS IDR-xime Vexat, qui sibi, suis cupidinibus indomitis foedisque in explendis, nimium indulgeant. Ea profecto est hominis natura, ut animus rarissime vitiari possit, quin haec quoque Corporea moles corrupta labatur. Nam dum sumus in his inclusi compagibus corporis, niSi animum semper continendum curamuS, Sic enim mundi arbiter illo aequus omnipotensque Statuisse Videtur, sere nunquam non fit, ut quaecunque inde peccata fuerint, aegrotatione aliqua luere e gamur. Quod tametsi omnibus satis constat, quis tandem est, in quem, quae noStra
est enim stultitia, nunquam judicia divina
15쪽
Expedit vero, ne longum faciam, ad ea tranSire, quae ad morbum, de quo praecipue
disserendum est, ejusque curationem maXime pertinere Videantur. I. DE HUIUS MORBI I ICIIS. MORBUM comitialem his verbis breviter definiverim, nempe, Sensus et motuS, OX intervallis, vel partim vel omnino amissos; nervis identidem plus minus distentis. Medici tria genera hujus morbi statuerunt; id quod usu equidem comprobatum habeo :nempe, Unum ab extremis corporis partibus quodammodo assectis, ut manuum pedumVedigitis, incipiens ; alterum a visceribus ; temtium denique a Cerebro. Quamvis autem oportet, et non nunquam Profecto, quod Spectat ad medendi rationem, quam maXime prodest, quo genere Sit morbus eXquirendo cognoviSSO ; est, interdum,
ubi nihil inde proficiatur: namque etiam
16쪽
sublata Causa excitante, corpus se ad hunc morbum haud minus proelive habere frequentissime videmus. Et enim no8Se morbi genus, usui est tantum fere in prima curatione ; quoniam morbus ipse, eX qURCUn-que OUSa, Semper reapse idem est: iisdem remediis, hac suis quidem primum adempta, Vincendus ae depellendus. Priusquam concidit aliquis, morbo, de quo agitur, Correptus, instare malum quaedam frequentissime monent indicia, qualia sunt aura imprimis quasi e ventriculo, Vel intestinis, vel parte corporis aliqua eXtrema, Usque ad caput sensim, et pedetentim ascendens : caecitas: graVedo aut dolor capitis ;Vertigo; Sopor I tormina; vox balbutiens Vel suppressa ; Vomitus ; obVersantes anteoeillos, Calore plus minus affectos, scintillae, aut rerum imagines multimodae: plurima sunt eXempla; sed satis erit unum vel alterum retulisse. Mulier, nimirum, morbo in propinquo, sibi suam in speculo sormam Sentire semper videbatur : et virum itidem ac-
17쪽
cepimus vidisse Vehit anum, Staturae par-Vae, pallula rubra indutam, sibi obviam venire scipione fultam, quo ictus Continuo Prolaberetur. Nonnun quam Videre eSt, quem
tastitia amet: nune ultro citroque praeter solitum Cursare; nune pedes, ut in Saltando, mΟVere ; NUNC, deni ille, Voces effundere loquacem. Atque enim fuit, ubi homo, Canendi haetenus omnino imperitUS, Promere cantum inceperit, audientibus minime ingratum.' Ante acce88ionem, frequenter sub oculis et cirea os lividus annulus est. Alias, aures intra se ipsae Sonant; aliaS, SOntit homo quasi perreptent cutem in8ecta, vol dorsum Digida impleatur. Sed contra, aliquando fit, ut morbus ingruat, nullo prorsus antecedente Signo. Cum jam tandem aliquem morbus OCCH-PaVit, sensus omneS Subito Perimuntur ; ne-
18쪽
que homo ullo modo movere pote8t: etiam, usque eo Viribus prosecto deficitur, ut, si podibus insistit, in terram graviter eoneidat. Magna est nervorum distentio; sed plerumque altero alterum latus magis laborare Videtur. Tentantur vero potissimum facies oculique: adeo ut foedissime distorqueantur ; illa, magna ex parte, aut perquam Pallida aut nigra. Vomitus aliquando infestissime urget, haud raro ciente homine gemitus immanes. Lingua foras extrusa, dentibus
aegro Vehementer frendente, graviter laceratur. EX ore moVentur Spumae; et nonnunquam fluit, per se quidem, urina, aut Semen, aut denique venter. Distentiones interdum remittunt brevi reVerSurae, eaedemque Saepius ingentiores. At plurimum his, quantaecunque fuerint, aegrotus haud longo tempore penitus liberatur ; immotus tamen, insensilis, soporus. Non ita multo post, modo celerius, modo tardius, ad se revertitur : idquo sibi aliquid accidisse omnino inscius. Inter accessionem se tollunt arteriae ne aequis quidem intervallis ; spiri-
19쪽
11tusque dissicile trahitur: quae, tamen, ubi Vim deposuit morbus, haud aliter atque in Sano homine, peraguntur. Praeclarum illud Lucretii:
subita vi morbi saepe coactus Ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu, Concidit, et spumas agit, ingemit, et tremit artus, Desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat, Inconstanter et in jactando mombra satigat: Nimirum, quia vis morbi distracta per artUS Turbat agens animum, spumanti ut in aequore salso Ventorum validis fervescunt viribus undae. Inde ubi jam morbi se flexit causa, reditque In latebras ater corrupti corporis humor, Tum quasi talipedans primum consurgit, et omnelSPaulatim redit in sensus, animamque receptat.
Etsi Vero, maXimam Partem, aegrotUS
sensu omnino CaSSUS esse videtur : tamen fuerunt, qui, morbo Vehementer Urgente, Senserint, immo etiam sapuerint.' Ad hoc,
20쪽
DE MORBO COMITIALI.rinde ae si animo tantum deficiat, prius ad se redeat homo, quam adstantes animad Vertere possint. Nae, habunt inter se vertigo atque hoc vitium, tantam similitudinem, ut si contulisses, confestim diceros, quid inter-e8Set, te penitus nescire. Nee equidem POSSUmUS, Cum in animo habemus, quam Proxime impetus minor comitialis vertiginiaCCedat, quin unum eundemque morbum arbitremur. Imo et memoriae prodiderunt Seriptores celeberrimi, quos, omnibus ubique cognitos, nihil attinet nominare, haec vitia tanta esse amnitate connexa, ut sibi vertigo nil videretur, nisi accessio mali hujus Hereia let levissima; atque etiam SaepiSSime morbi mutari, alter in altorum. At vero liquido patet, mala prorsum omnia in nervos incidentia, quasi cognatione quadam inter se contineri: utpote cum frequenter OUndem, eadem CX Causa, quantum docet nimirum usus, alternis Vicibus occupent et apopleXia, et nerVorum resolutio, et morbus comitialis.