I.E.R.D. Caroli Augusti Salesij Tulliani ... De vita et rebus gestis serui dei eximiæ sanctitatis viri, patris ac patrui sui, Francisci Salesii, episcopi et principis Gebennensis. Libri decem

발행: 1634년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Liber Decimus. 17

mam,sgnificatumque eam esse sedem quam Episcopo Geben 'nensi Diuina prouidentia praeparas et. Siquidem Seraphicus erat Vir ille Magnus, qui nihil nisi per amorem, in amore,ex amore, M ob amorem Dei agebat. V nde saepe testatus est eius Confesse sarius Michael Faber, nihil eum formidine poenae, vel spe saltilis aeternae unquam patrauisse, verum propter simplicem & purissimum amorem Dei, ab omni mercenaria consideratione expurgatum, ac denique sic vixit, ut in suis libris docuit, dc ut ex Epistolarum suarum volumine videre est, nulli vitio obnoxius, in virtutibus omnibus plane compositus, quodque magis mirere, ne minimam quidem imperfectionis atomum , totam licet eius vitam ab ipia si vis conceptione perscruteris, animaduertere possis, quod vix in reliquis mortalibus reperias , adeo coelestibus praeuentus fuerat benedictionibus a Deo , dc ade , ipse tractus a Deo currebat in odorem unguentorum eius, & quasi lux splendens creuit usque ad merediem. Praedicandi Verbum Dei Diui εἰώ, c M.

Augustini & aliorum Sanctorum ad instar nullum finem iacit,&ipse per hos dies Petro Perneto aiebat, se plusquam quatuor mil'lia sacrarium Concionum exegisse, quod Jc quamplurimis aliis saepissime inter colloquendum fassiis est. Ipso Natiuitatis Dominicae peruigilio mandatum accepit a Maria Medicaea Regina

Regis matre, ad Crucem pro Patribus Recollectis plantandam, cui actioni diu & importuna tempestate vacavit, multiamque ex frigore passus est. Media nocte in aede Sororum Visitationis sacrum fecit, Eabuitque adhortationem tenerrimis amoris erga diu imi Puerum motibus resertissimam. Ad Auroram Serenis.

simorum Principum Victoris A medei dc Christinae Francicae Consessiones audiuit, coram illis celebrauit, & Augustissimum

altaris sacramentum porrexit, idque in aede Beatae Mariae Auxiliatricis Patrum Dominicanorum, incertusque an ob aulicas.oC-cupationes ad tertium sacrum coram Sororibus celebrandum liber esse posset, Pernetum rogauit uti sese in id ossicium pararet: hora igitur octava venturum Episcopum minime. putans Perne tus sacris se vestibus induerat,cum statim aduenit, neque tamen Mi .exui eum volentem passis est, sed tribus eius sacrificiis genibus minia. flexis patientissime continuis intentus precibus interfuit,quibus 'absolutis tertiam suam Missam celebrauit crura iam fluxisset hora undecima. A prandio duabus Virginibus , Vistationis habue

472쪽

tum dedit,quarum una fuit Maria Sylvia Lugdunenss: haec non ita pridem a suis Parentibus sollicitabatur ad nuptias ; a quibus alienissimum habebat animum. Mane aliquando in Adcm C pucinorum sacram se contulit,ibique ingens quo flagrabat coim, seruandae virginitatis desiderium Iesu Christo Domino & eius

Matri commendauit Non multo temporis interiecto spatio ecce

lux magna circumfulsit,apparusique ei Augustissima coeli Regina, Diuis stipata duabus Maria Magdalena & Catharina Senensi, hisque eam verbis alloquuta est. Macte animo filia. Breui in is meum Visitationis intrabis ordine, & Sancti manibus habitum

accipies. Valuit oraculum, nam continuo consilia illa quibus ad matrimonium destinabatur evanuerunt, & oblata Superiori Matri admissa est,& Sancti Manibus habitum religionis accepit. Et Sanctus quidem hoc assumpto ex Apostolo themate , abne' gantes impietatem & faeculariadesideria sobrie, iuste, dc pie vitiamus in hoc feculo , sanctissime concionatus cst Sub Vespo. ram in Palatium Regina: Matris disces irae, valedicturus se con- . tulit, ubi usquc ad multam noctem non sine incommodo fuit. Luce postera Protomartyri Diuo Stephano sacra,cclebrata Missa apud Nicolaum Menardum Ecclesiς Diui Nicciij Hierophy lacem , & in Archiepiscopatu Generalem Vicarium substitutum , virum ut doctissimum sic piissimum pondium sumpsit,

naultis lue praeterea & variis vacavit negotiis. Hora quinta V --ἀbis spertina usque ad septimam de spiritualibus rebus Zc Regno Dei -- -- familiariter cum Sororibus Religiosis colloquutus est, initio in haec verba dato. Salvete charissimae filiae. Ego huc vobis valedictia rus veni, id tantisper animum meum vobiscum occupaturus, quia reliquum temporis mundus & aula abripuerunt. Porro at

eundum est, δc finienda consolatio quam huc usque vobiscum habui.Quid tandem dicemus 3 Et quidem responsiones multas filiae habent. Melius est loqui Deo quam hominibus. Cu respodi siet Mater Superior velle se ei colloqui,ut discerent quo pacto

alloquendus sit Deus.Bene,inquit, hanc praetextam causam habebit philautia , nulla iam sit praefatio. Quid dicendum est 3 Adintcrrogationes varias optima responsa dedit, ut se gerere de 2 bcant Superiores erga inseriores,& vicissim. Vt desideranda aut rccusanda sunt in Religione munera & ossicia:Vt nihil petendu&recusandum sit : ut obedientiae Quenda: vi nihil terrestre setcn

473쪽

Liber Decimus. ψs'

petendum: ut virtutes a Deo postulandae, ic ut omnes inuicem cohaereant,atque in uno amore Dei comprehensae: ut ad Com munionem digne accedendum, ut distinguendum sit ab imperfectione veniale peccatum: ut semper Dei praesentia habenda, dc alia mirae eruditionis dc sanctimoniae, quaeque scientiam Sanctorum sapiebant.Fluxerat iam hora septima cum venerunt scrui cum facibus ut eum reducerent: quibus vilis 3 Quid vultis Zinquit. Noctem ibi sane transigerem insomnem , abeundum cst igitur,ecce vocat me obedientia. Valete charissimae filiae, cumque illae instarent quid magis vellet inhaerere animo.Quid vultis dicam vobis 3 res pondit, in his duobus verbis omnia dixi. Nihil desiderandum, nihil recusandum. Videte puerum Iesum in prinsepio, patitur omnes temporis iniurias, frigus dc quidquid Pater

eius permittit, non recusat levamina quae a Matre veniunt,

neque scriptum est eum unquam ad ubera Matris extendisse manus,sed haec omnia eius curae relinquebat.Ita nihil desiderare debemus, nihil recusare, sed omnia pati quaecunque Deus volet. Mane facto, die sancto Ioanni festo dum lauat manus & f ciem aqua calida seruis dixit perit acies visus, hoc significat discedendum esse, quia corpus quod corrumpitur aggravat anima. Vivemus tamen quantum Deo placuerit. Intrauit in Monasterium Visitationis Confessionem Sororis cuiusdam aegrae audit rus, dum egreditur petierunt etiam Sorores quae comitabantsircum, liceret non nihil antequam abiret,quod maxime ad vitani

pie transigendam obseruandum ccnseret , postulauit dari sibi chartam dc calamum tum maiori charactere scripssit, Humilitas nihil praeterea, Sacramentaliter apud Stephanum Brunum con- sessus est, de cum iam prope esset meridies celebrauit. Vt egreditur. Ede, occurrit Rogerius Bellegardius, Dux , Hipparchus Franciae,& Burgundiae Prorex , cum quo diu detecto capite in acre crassis concreto nubibus 5c frigido colloquinus est,nec mora etiam cum Carolo Nououillano H lincunto. Hinc ad Duce Nemorosium se contulit, dc apud illum Gebennesanos Consiliarios a variis criminibus, quibus dira calumnia onerati erant,furgauit,cum iam Dux ipse per se eos omncs a publicis muneri.us deponere decreuisset: no exiguum sanc in Sancto Christianae charitatis opus. A Nemorosio ad Subalpinorum Principem

iuit,dc coram illo detecto diu stetit capite. In Tuguriolum suum

474쪽

redux, non ita bene habebat, dc multa lassitudine deprimet, tur. Illico interrogauit cum Germanus Pilliodus, Domine placet tibi sumere ocreas, ut sis ad discellum expeditior. Et ille, Suma mus, inquit, quandoquidem vis, verumtamen non procul ibimus.Suinptis igitur oci cis icui prandio se resecit,ac deinde diu satis super mensam cubito innixus velut quieuit , tum spiritum tantillum hauriens duas scripsit Epistolas, unam qua Patres Recollcchos commendabat,altera ad Abbatissam Monasterij quod

Desertae vocant, eam in charillimam filiam prout instantcr postulauerat adoptans. Tertiam variis visitationibus distractus impersectam reliqui venerunt enim tunc ex Religiosis Ordinibus quamplurcs sacram eius benedictione accepturi, quos cum recedentes ut scin per solebat antea minime comitaretur, scd se dens consisteret serui infirmari eum cognouerunt.Quamobrem Georgius Rotlandus domesticis rebus Praefectus ad eum lcnteacccdςns. Inclinata est iam dies, inquit, Domine,expectanda inbhi videtur ad discessum crastina, cui illo. .rgrum forte me putaSὶ Surrexit tamen & ad Conclaue cum Pilliodo rccessit, interrogabatque cum, num Patrem Seguirandum concionantem auditisset Cumque rctulisset Pilliodus,cum Reginae Matri seruorii eius

amorem commendasse Et tu, quit,Pillio te amas meΘmox cum

lachrymis affirmanti: Et ego amo te reposuit, sed valde etiam nobis amandus cst Deus. Dum haec diceret animi & virium passsus est deliquium, ad quod caeteri omncs famuli qui in cubiculo

aderant accurrerunt. Hora crat a meridie secunda, exutus est

ocreis, de post aliquot deambulationes in lectum repositus, VI que se mi hora fluxerat S apoplec o stupore corrcptus immobilis dccubuit, ita tamen ut cxpergefieri interdum posset, quo tempore praeclarς ab co sententiae extorquebantur. Rollandus hoc sui Domini casu pene exanimis nesciebat lud se verteret, tandem tamen festinauicin Domum probationis Societatis Iesu,& Reuerendum Patrem Petrum Barnaudum Rectore accepsuit is adhibito secum fratre Adiutore Gulielmo Armando nul la praetermisit ossicia, cale seri aliquot lintea curauit quibus cerebrii perfricaretur donec veniret Medicus,qui licEt diligentissi- me 'ita aestus non inueniebatur,n . nisi post multas horas venit, Pancratio Marcellum huic nomen erat,quem cxpertissimum fama iampridem con mendauerat Postquam diu Bamaudus va-

475쪽

Liber Decimus. Aci

iis remediis aegro opem tulisset, multis formatis interrogationibus quibus Sanctus tot emittebat fidei , spei, charitatis , patientiae , humilitatis , & contritionis actus. Recedens Patrem Gasparem Mani glierium , & Patrem Raemundum Sauuianum misit. Et ille quidem iampridem tum quia Sabaudus, tum quia multae sanctimoniae religiosus erat Praesuli charistimus ait. Reuerendissime Domine, Quid hoc estὶ Ego mod6Veneram ut te valere iuberem, S in eo te statu video. Quid sibi vultὶ Respondit aeger. Pater mi, ego hic expecto misericordiam Dei, & subiunxit, expectans expectaui Dominum dc intendit mihi. Responde nobis Domino, interrogauit Pater, si hanc tuae mortis horam Deus destinasset, nunquid eius voluntati consor-marere,& eam patienter ferres Θ Respondit. Bonum est praestolari Domino, aeque haec est hora mihi ac alia, Deus Dominus cst, quod bonu in oculis suis videbitur hoc faciat disponatq; de me Emissa ut volet,cgo omnia patieter seram, subito professione fidei emisit, rogauitque Patrem uti audire dignaretur, & addidit. Etiamsi ' 'ρω centum imo mille in mundo Religiones essent, ego nullam bona censeo pr ter Religione Catholicae, Apostolicae & Roman , Ecclesiae,in qua mori volo, quidquid suggerere inimici mei pos sint, sic iuro,sic profiteor,Et dii tepus habemus ait cura ut extremae Vnctionis Sacramentum mihi conseratur.Missum est statim ad Menardum Curionem, sed differri posse Sacramenti colla. tionem Medici iudicarunt, quibus in omnibus obedientissimus semper fuit, licet amaras illi potiones propinarent. Interea pCrgebat eum adhortari Maniglierius vi hcc Iesu Christi verba proferret; Pater si possibile est transeat a me calix iste: At ille noluit,ca tantum protulit cum suspirio, Non mea sed tua voluntas fiat. Idem, ut animam suam gloriosissimae Trinitati consecrarct animauit, Tunc erectis viribus haec ex imo pectore verba proiecit. Devoveo &consecro quidquid in me est Deo, memoria meam& actiones meas Deo Patri, intellectum meum dc verba mea Deo Filio, Voluntatem meam & cogitationes meas Deo Spiritui sancto. Cor meum,corpus meum,linguam meam, sensus meosecdolores omnes sacratissimae Iesu Christi humanitati, qui pro me non dubitauit manibus tradi nocentium & Crucis sit bire to imentum. Dum haec procurante Maniglierio a sancto Praesule sunt,uenit Menardus, petiitque num vellet exponi in Ede V -

476쪽

stationis Augustissimum Sacramentum 3 Respondit se non moereri, cumque retulisset Menardus. Num velici pro se orari 3 Ahi respondit. Quod ad hoc siquidem. Num recordaris Gloriosissimae Virginis Mariae & num cana vis deprecari 3 Eam respondit cunctis diebus vitae meae deprecatus sum: ad haec cum dormisse rei, pius hic Ecclesiasticus potcnter cum expergesecit. Et Domine inquit quid censes de fide Catholica 3 Esscsne sorte haereticus 3 O hel O hel respondens exclamauit , absit tantum nefas. Nunquam haereticus fui, dc manu signum Crucis a fronte ad perctus formans, Atrox inquit dc magna esset proditio. Ad sermones quibus ostendere idem conabatur , illus friores Sanctos ad mortem expauiue. Non immetito formidabant, retulit, de ad haec verba scripturae. O mors quam amara est memoria tua prosequutus est,homini habenti pacem in substantiis suis. Ad multam iam noctem deuentum erat,dc Medici,ne amplius turbar tur, prohibuerunt, multorum tamen ordinum Religiosi quamplures, Iesultae autem in primis eum perpetuo cinxerunt vigiles. Interea ab hora iam quarta suae valetudinis per uniuersam Lugdunensem Civitatem rumor cucurrerat , nec ullus erat qui non tanti Praesulis iacturam desseret, Reuerendus Generalis Vic ritis quo sanitatem ei Deus restituere dignaretur per omnes E clesias Altaris sacramentum exponi iussit,ic preces institui. M

dii nocte multa sui finis indicia exhibuit, quare ad Paroccialepi Sacerdotem Ecclesiae Diui Michaelis, qui sanctum oleum assem, . ,- ret sestinatum est. Is fuit Minister Sacramenti Deagius Claudii

natis . Villani Curionis Vicarius, qui eum hora dici Sanctoriana Innocentium prima unxit: dc dum rite peragit, Sanctus Praesul ad om nia verba respondebat, exactis Sacrametatibus Ceremoniis cir eumdari sibi brachium dextrum voluit suo rosario, E quo multa pendebat benedicta numismata, quae iampridem Roma de Laureto detulerat. Viaticum exhibere visum non est ad rem, ob quod, vomitibus obnoxius esset. Mane facto venit Robertus Berte lotius Episcopus Damascenus, aitque Francisce,quae mutatio dexterae excelsi Z Pervigilio Natalis Dominici veneras ad me dc valedixeras,dc cogor ego nunc venire ad te dc valedicere3 Respexit aeger , manumque in beneuolentiae testimonium e tendit. Pergens Damascenus ad eius opem venisse se dixit, vetabisque Salomonicis usus est , Frater qui adiuuarur a fratre quasi Ciu tra

477쪽

Liber Decimus. 463Ciuitas munitauerespondit aeger,& Dominus saluabit utrumque. Elapsis aliquot momentis protulit hunc Dauidicum versum

Damascentis. Iacta cogitatum tuum in Domino. Et prosequiitus est aeger,& ipse te enutrieti nec mora subdidici. meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei. Petrum Pernetum q ui nunquam a ceruicali amotus est rogabat, ut haec ei saepe verba inculcaret. Cor meum lc caro mea exultauerunt in Deum vivum, &haec alia sepissime repetebat, Miscricordias Domini in qternum cata. tabo: renuit consolari anima mea: Quando veniam id apparebo

ante faciem Dei: Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pas.cas,ubi cubes in meridie . Memor fui Dei&consolatus sum. H ra decima missione sanguinis tantisper leuatus est, statimque ad. fuit Ioannes Fore rius Iesu ita ille piissimus tunc Prouincialis Lugdutiensis, qui moderata voce ait, Rcuerendissime Domine, oblitusne es mei λ& cognoscisne me ZCui ille: obliuioni detur ani ma mea si oblitus fuero tui 3Videns Gulielmum Armandum valde circum se ad officia omnia sollicitum , blande interrogauit. Frater mi, multum pro me laboras dc pateris, quid tandem rependam 3 Respondit frater,Ora pro me,& memento mei Domine , cum vencris in regnum Dei, & ille nictantibus oculis visus est annuere. Sed adhortatus est amplius Forerius ut eam Diui Martini orationem recitaret, Domine si adhuc populo tuo s umnecessarius non recuso laborem, nunquam autem induci potuit ad recitandam, imo vero inquiebati seruus sum inutilis, inutilis, inutilis. Religiosus alius cum eum audisset tacite hunc Dauidicet poenitentiae versum proferentem. Amplius laua me ab iniquitate mea, & a peccato meo munda me, ait, Domine quod ad conscientiam tuam spectat bene ramma ex Dei gratia disposuisti: retulit heu i nequaquam. Inuitauit cum Pater Amercetius Iesultavit sacrum trisagium recitaret. Sanetiis, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth,& ille prosequutus est Pleni sunt caesi & terra Maiestatis gloriae tuae ue reliquumque illius hymni necnon inceptum ab eodem psalmum, Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam, continuauit His pendentibus Medi- . ci consilium capiebant ac male iudicabant. Qua mobrem Bartholomaeus Flocardus in Gebennesiano Consilio Collateralis . triste nuntium Henrico Sabaudo Duci Nemorosio tulit,& Dux

licet podagra dire tortus N decumbens, parari sibi confestim rhe

478쪽

Extrema remedia.

rbedam tu IIit , nec dedignatus est in tuguriolum illud ascend re, sed & plus,salutato Praesule coram eo genu flectere.Vt autem adluit, inιerrogauit aegrum nonnullus. Reuerendissime Domine,cognoscis ne hunc Dynastam Z Respondit. Equidem. Beneficiarius eius sum. Dominus meus est Dux Nemorosius. Fleuiti a ne Dux amari sis me, dc benedictionem sacram postulauit, quam debili licet brachio sanctus A ntilles cit impertitus: iterumque pro Fracisco citis filio primogenito Gebennelij Principe, quem superioribus annis Lutetiae salutaribus undis tinxerat. Vt abiit Nemorosius flebat ex scruis unus ad columnas lecti . cui aeger, Noli flere inquit in fili mi, numquid voluntas Dei adimpleri debetit ollandus lachrymis & singultibus conficiebatur, miserabileque omnibus spectaculum exhibebat: Accedens ad sanctum Dominum suum ait: Domine, nihil loqueris3 Dic nobis aliquid Et ille: Viliete in pace, respondit, dc timete Deum. Venix Reuerendissimus Ebrodunensis Archiepiscopus, dc ait. O hc, Domi- ane, o hei at ille dormiebat: quare ut euigil arci serui hinc crines trahebani,hinc tibias 5 pedes unguibus vellicabant, tandem expergefactus Archiepiscopo inspecto exclamauit. Domine ante

te omne desiderium meum , dc gemitus meus a te non est abs conditus: Deus meus & omnia: Desiderium meum, desiderium collium aeternorum. Venit Carolus a sancto Laurentio ordinis Fuliensis religiosus,&ait: Domine, bono animo, sorte adhuc vi debimus te iuuante Deo in throno Gencuc si munquam respondit Geneuensium thronum desidcraui, scd eorum tantaen salutem. Hora quinta Vespertina Medici extremis utendum csseremediis statuerunt, quamobrem cum iam mixturam coronalem Cantharidum emplastro obduxissent, bis ferrum candens ceruici immiserunt, unde ipse multas emisit lachrymas patientissi me omnia serens, nec quidquam aliud protulit quam sacratissi ma Iesu & Mariae verba,eleuatis tantisper armis. Et his quidem remediis mors sane indubia erat. Sed plus factum est, ut tertio candens ferrum cranio immitteretur, emplastri pittacium cxtractum,unde totum caput a ceruice ad frontem usque pelle spoliatum est, &sic immissum. sumigante cranio serrum ut reuera

sanctus Antistes Martyrum sustulisse dolores dici possit. Accessit postlixe ad ea Soror quaedam ex versatilis tympani Monasteri Vi litationis Custodibus,quae consolationem aliquam asserre ra

479쪽

Liber Decimus. 46sta adesse fratrem eius Ioannem Franciscum Calcedonensem renuntiauit. At Sanctus respondit. Soror nunquam mentiendum est. Accessit de alius intcrrogans, Num Religiosas Visitationis Orphanas vellet relinquere 3 Respondit: Qui coepit opus ipse perficiet, perficiet,perficiet.Non multo post Perneti manum a1 ripuit& ait: Aduesperascit, de inclinata est iam dies. Ex Fullien sibus unus interrogauit, num in ea periodo I Cacodaemonis im- . petu formidaret Z In Domino confido, respondit, dc ipse euellet de laqueos pedes meos Cumque alius, e duodecim Apostolis re. pertum unum qui desecerit a Satana tentatus eX poneret. R ipondit in eadem quibus pro Marianis Sororibus usus fuerat ver- ηba, qui coepit ipse perficiet, ec multoties repetiit perficiet, perficiet, tum cum his verbis addidisset,lesus, non amplius loquutus est,sed ad singula verba quae Philippus Malaballa Subalpinorum Fulliesium Prouincialis proferebat,ocul S attollebat in coelum. Tandem cum ageret animam adstantibus omnibus genuflectere iussis Litanias ipse idem Malaballa quae pro moribundis dici

solent recitauit, & cum ad eam Sanctorum inuocationem de uentum esset: Omnes sancti Innocentes orate pro eo, terque orans repetiisset, ad tertiam, sanctus Antistes, cum omni tranquillitate innocentissimum spiritum Deo reddidit, hora octauaserotina,vigesima octava Decembris die,anno salutis millesimo F l ἰν sexcentesimo vigesimo secundo,aetatis suae quinquagesimo -- Lia isa to,dc Pontificatus vigesimo. Clausit oculos cum lachrymis Ma- o. laballa, dc ultimum persoluit ossicium. Frigidum corpus Guliebmus Armandus lauit,protulitque hanc de eo sententiam. Virgo est magnus hic Praesul non secus ac unius anni puer. Ego enim probE cognosco, tum super mensam cubiculi extendit ec sindone munda inuoluit. Mane facto die vigesima nona,vniuersa Ciuitas in tuguriolum accurrit, dc statim propalata ingens de tanti viri sanctitate, quam omnes habebant existimatio, namSanctus dc Beatus generali populi voce proclamatus est, dc mirum erat quanta contentione destincti pedes omnes ostulatum ibant.

Medici sane de Chirurgi vix ac ne vix quidem a turba liberi eo

se potuerunt ut corpus exenterarent. Apertum fuit ex decreto

Ollerij summae Iudiciorum Praefecti ut balsamo saltem ad men-

. sem condiretur. Magnum dc vastum cor sanum dc integrum repertum est,iecur exustum, pulmones tanquam ense icti, ventri- Nnn

480쪽

culus cerebri dexter coagulato sanguine picnus, sitister verb' tantum aqua, unde dum decumberet brachium dextrum sere paralyticum erat, sed quod stupendum, inauditum & nunquam ueti. Visum miraculumque fuit, fellis vesica prorsus absque humore, ita ut ne minima quidem gutta sellis esset, imo plusquam trecentis lapidibus pisorum ad instar varij coloris, rubet, caerulei, flatii, candidi,viridis, nigri, cinerici j, rotundis, trigonis, quadratis, pen' lagonis, hexagonis,&octo 'etiam angulorum:quodque magis mi rere,in modum rosarij dispositis,& velut inuicem coli rentibus. Medici hoc viso miraculo stupuere,nec aliud quidquam iii dic, runt,quam id ex violentia quam sibi sanctus Pr sui in reprimen dis irae motibus inserebat, tactum flaisse, eamdemque cum Gulielmo Armando sentcntiam protulerunt, carnem nimirum ibiam omninb virginem esse. Effusi sanguinis ne minima quidem gutta periit, aderant enim cum linicis re strophiolis quam plures

qui cum exciperent, imo & ipsos asseres tergerent &. raderent:

sunt qui viginti 5c triginta huiusmodi strophiola innocenti timcta sanguine detulerint, & tanquam pretiosissimas reliquias in hodiernam usque die vel asseruet,vel in plures dissecta partes di stribuerint,vnde multis aegris ex applicatione reddita salus. CorUAι.M. Monasterio Visitationis datum est, quod argenteis thecis incli Θν-- sum solemniter & cum multis facibus Ioannes Claudius Villa et '' ' nus Ecclesiς Diui Pauli Canonicus & Parcecialis Diui Michaelis Curio solemniter detulit,ac Mariet Amatae Blonnayae Matri S periori confidit, quodque postea Christianissimus Rex Ludovi

cus decimus tertius multo auro inclusi. Viscera item & partem

iecoris Religiosae caedem Visitationis habuerunt. Nicolacis Me- nardus Generalis Vicarius substitutus aliam partem, Philippus Malaballa Fulliensis Renem & multos lapides, qui etiam inter c ceteros adstantes distributi sunt , & postea multos annulos iblustrarunt. Rosui j partem Bartholomaeus Plocardus habuit, rei, qui globuli distributi, Dux Nemorosius argenteum numisma, quo ex una parte Ditiae Virginis erat effigies, & ex altera Diui Caroli. Baltaetar Villarsius Regius Consiliarius A Dombensis Senatus Praeses ocularias christallos obtinuit. Domina Autilliaeavitas sericas e quibus crux pastoralis pendebat. Superior Mon,' sterij Visitationis libellum precum diurnarum. anonici Colle gialis Ecclesiae Diui Pauli quadratum pilcolum Stephantis Bri

SEARCH

MENU NAVIGATION