장음표시 사용
561쪽
rire liceat. Producit vero illam e codice manu scripto, contextum saerum libri Iobi literis majusculis sive uncialibus, expositionem vero interlinearem minutis literis Longobardicis scriptam sistente, unde is tum codicem nongentos ante annos exaratum fuine, sibi penitus persuadet. Hieronymum commentarios in universum Psalterium con
fecisse unquam negat, quippe cum disertis ipse verbis inficietur, in Psalmum 8 & 8; se scripsisse, quorum tamen uterq; in Breviario,quod nunc subjungit, illustretur cum cae teris isc eodem modo explicetur. Quid Z quod stylus dc character dictionis falsum ubique Hier5nymum coarguat,hominemque referat haud indoctum quidem, sed qui stamina atque subtegmina & licia praeparata apud Origenem, Hilarbum, Anonymum, Hieronymum & Eucherium in suos usus converterit, pulchramque Vestem confecerit, qua in Republica Christiana in stat Hieronymi splendesceret. Imo ne unum quidem autorem ipsius Breviarii agnoscit,sed & alterum priori associat, quem pro canesonatore habet,qui inEcclesia & congregatione Monachorum,diebus prae cipue Dominicis,praelectos psalmos stylo homiletico breviter expositerit. Nec alium ab hoc dicendum esse arbitratur illum, qui in Psalmos tantum aliquot expositionem struxit, quam hactenus ανεκδοτον dicit, & priori illi commentario integro subnectit. Quod vero ad
Praefationem in libros Psalmorum attinet, in tribus manuscriptis ex. emplaribus Canonis Hebraicae veritatis, tomo primo hujus novae ope. rum Hieronymi editionis nuper inserti, translationem ejus Hieronymo constanter monet tribui. Ludovicum contra Ferrandum, qui eandem in fine voluminis paraphraseos suae in psalterium Davidis ediderit, acceptam eam ferre ait falso illi Hieronymo, consarcinatori commentariorum in Psalmos. Verum neutri horum eam deberi.
Cotelerio adstipulatus,contendit. Cujus porro fuerit, non omnino quidem constare sibi fatetur,vix tamen dubitat,quin Eusebio Caesariensi sit adscribenda , cum hypotheses ejus huc derivatae nobis id indicare videantur. Istum vero, qui Latinitate eam donarit, vix pri mis imbutum literis pronunciat.
562쪽
A NEC DOTA POLONIAE, SEU cOMMENTARII ARCANI
de Regno JOANNIS IIL SOBI M. Parisis apud P. Aubuuyn & Ch. Clouater, 169'. 8. Alph. a. pl. 6.
Is Autor commentariis, quos inscribere illi visum est Anecdota Polonia, ea maxime persequitur, quae regnante in Polonia Iohanne III, ab anno 1683,quo soluta est Viennae obsidio, ad finem anni 1688,adversus Turcas a Polonis inprimis eorumque sociis sunt gesta: quibus passim admiscet,quae ad rerum,personarum,locorumque, de quibus a gitur, aut quorum incidit mentio, pleniorem notitiam faciunt, neque
sua ipsius fata & itinera a se hoc temporis spatio suscepta dissimulare
voluit. Orditur a describenda militia Polonica,cujus genera, ordines,arma,numerum, disciplinam dc virtutem sic nobis depingit, ut artis militaris scientiam non admodum in ea extollat. Laudat tamen e Proceribus Poloniae nonnullos, non minus rei bellicae usu quam virtute praestantes, & in his nominatim Iablono Akium Palatinum Russae & supremum exercitus polonici Ducem, Iconskium Pala. tinum Icio viae reique tormentariae praefectum summum, Lubomirs-kium Principem & Equitem tu in Caesari militantem. His, quae se 'quentibus lucem accenderent, praemissis,accedit ad bellum Turci cum anno I 683 magna vi Caesari illatum, in cujus apparatu Turcas septem vel octo annos consumsisse refert, cum magnus Visruis Cara
Mustapha, insistens vestigiis antecessoris Cuproli, vasta consilia foveret animo, & per expugnationem Viennae aditum sibi ad Italiam
aut Rhenum aperire niteretur. Eum ergo, relictis aliis omnibus, ad Viennam oppugnandam accessisse,peditatu Caesareani exercitus a Lo .
tharingo opportune firmatam. Cujus obsidionis successiim & eventa Michaelem Abassi Transsylvaniae Principem, qui in castris Turca rum versabatur, literis Latinis, iisq; elegantissimis nec aevo Augusteo indignis, ad Regem Poloniae perscripsiste, quas quo minus Autor hic publicaret, Regem ipsum obstitisse ait. Tohelius quoque occulte ad Regem respexisse,& in eo sibi praesidium adversus fortunae vices qua fuisse dicitur. Caeterum nec obsessos in urbe propugnanda, nec Obsessores in ea oppugnanda, suminam vim vel artem adhibuisse putat ;hos vero de industria obsidionem protraxisse, ne, si asilutu urbs cppe 'retur,
563쪽
retur, ingentes thesauri in ea relicti militi praedae cederent. Hine factum ut Rex Poloniae, cum Electoribus Principibusque Imperii ad liberandam Viennam advolantibus, tempestive copias Turcarum castris admovere, urbemque in faucibus hostis prope haerentem magna felicitate & gloria liberare potuerit. Quod divinum magis quam humanum fuisse opus,& a Visrio, si mens illinqn laeva, nec fastuosa securitate occoecata fuisset, claustris montium viarumque insessis dc prathlusis,facile prohiberi potuisse Autor monet, qui& ominibus ac prodigiis,ut & Patris Marci Avianiore, victoriam praedictam &signia sicatam fuisse testatur. Errare vero tam illos, qui obsidionem sineta, praelio solutam, quam qui ingentem utrinque stragem editam fuisse
kribant, autor α assirmat. Quod vero idem narrat, Imperatorem cumRege poloniae in campis congressiim,nullum fecisse ver-hum , nec humanitati Regis respondisse, imo ne filium Regis salutatione fuisse dignatum : id in narratione Viennae obsessae dc liberatae, quae in recenti re gesta prodiit,&Isthuansi historiae subjecta hodie legitur, longe aliter proditum est, atque Imperat em & priorem Regi egisse gratias, & per quadrantem horae cum eo collocutum, & Regis
filium ad manus osculum admisisse,relatum legimus. Polonum vero ab hoc clim Caesare congressu statim moviste castra, & successu laetum ad persequendum hostem in Hungariam perrexisse : cum vero insciisGermanis,quos noluerit habere victoriae & gloriae socios,ad intercipiendum Barcanum esset progressus nec opinantem a firma Turcarum manu fuisse circumventum, & cum suis in fugam actum vitae
discrimen adiisse; sed postridie, cum totus exςrcitus Christianus in aciem prodiisset, ignominiam acceptam parta insigni de Turcis victoria fuisse deletam: cujus fructus Strigonium fuit,post brevem oppugnationem deditum & in fidem acceptum. Inter haec Autor, quem Baleracium Nobilem Gallum dc Reginae poloniae familiarem, ex hoc negotio epistolisque operi subjunctis cognotamus,aRege Poloniae ad
Reginam cum literis mistus,a Turcis capitur,dc Neuheu selium abduci. tur : ubiTurcis nimis grande lytrum pro eo exigentibus,per tredecim menses in captivitate haesit, donec permutatione cum Turcis captivis facta libertatem recuperavit. Quo tempore mores, ritus drinstituta Turcarum perspexit,quae sic recenset,ut non dubitet inter optime moratas gentςs referre Turcas, si sordida avaritia & foedum paederastias vitium
564쪽
vitium abesset. Praeterea reditum exercitus Polonici per Hungariam superiorem in patriam exponit, & nisi Tokelius Regis captans gratiam ab hostili insectatione sibi temperasset, vix incolumem exercitum in poloniam redire potuisse judicat. Quod ipsum a Turcis animadversum in causa fuit, cur sequenti anno Tokelium in vincula conjice. rent : quamquam cum & copiae Tohelii & urbes Hungariae,quae in ii.
de illius fuerant, ad Caesareanos deficerent, errore deprehenso eum mox libertati reddiderint. In expeditione anni I 683, Budam a Cae sareanis irrito conatu oppugnatam, a Rege vero Polonico castella quaedam circa Caminecium,& inprimis Iasiovicum captum refert; Tartaros vero in insidias protractos quo minus Rex invaderet,invidiam Ducum in Regem obstitisse Autor putat. Regem ergo nulla me
morabili regesta ab exercitu recestae, in cujus Aulam illo ipso tem pore Autor ex captivitate redierit,ibiq;Viros quosdam insignes offen. derit vel publice missos,vel privato nomine illic haerentes; in quibus a summis ingenii dotibus laudatur e Societate Iesuitica P. Vota, gente Saba udus. Marchionem vero Bethunii, qui sub idem tempus ex Gallia redierat, nullo altiore consilio, quod Germani suspicabantur, sed ob privatam cum Regia domo necessitudinem eo venisse assirmat. Ad expeditionem anni I 683 priusquam pergat,quae comitiis Polonicis ars aviam indictis acta sint, expqnit; quibus secum aliis nonnullis civitate seu indigenatu, quem vocant, regni donatum esto memorat; quamquam sacramento fidem suam Regi regnoque obligare noluerit, γindignum se ratus, cum natus esset Gallus, in alterius principis quam Regis sui jurare vςrba. SCto post comitia habito,multum annitente Bethunio, decretum esse, ut Magnus Regni Cancellarius in Galliam iret Legatus, honesto quidem obtentu,ut auxilia in Turcas rogaret,re vera,ut de injuria Vitrio Legato Gallico inpolonia illata Regi Galliae satisfaceret. Ad res gellas illius anni quod attinet, paucis attingit Alintor &Venetorum in Peloponneso,& Caesareanorum in Hi garia pro gressus,a quibus Turcas ad Strigonium fusos,& Neu heuselium expugnatum meminimus. Regem vero Poloniae noluisse expeditionem
obire, non quod a Gallica factione fuerit revocatus, sed quod apparatus bellicus tarde tenuiterq; expeditus,nullam rei bene gerendae fa - cultatem polliceretur: idque eventu fuisse comprobatum, cum Duces exercituum transmissoBorysthene in I ii covinas progrelli & aTar
565쪽
tatis circumfusi aegre se ex illis angustiis expedirent, parumque ab enset, quin eandem sortem atque Romani olim in saltu Caudino subirent. Inter haec Autot in Galliam missus, ut Reginae poloniae afferret aquas Burbonenses, itineris, quod per Germaniam eundo redeundoque tenuit, singulas stationes locorumque distantias accurate signat,& si quid memoratu dignum observavit, annotat. Pari diligentia describit iter Italicum, quod sequenti anno l686 confecit. Papae nuncium perserens foederis cum Mosco in Turcas icti. Quin multo est pro. Iixior in memorabi libus Italiae consignandis,quam in Germanicis fue rat. Speciatim de hortis procerum in agro Romano & Tiburtino sic judicat, eos amoenitate,quae naturae debetur, esse admirandos; quae vero ab arte &industria proficiscuntur opera, habere quidem delectationis aliquid, nihil autem ejus magnificentiae, qua in Gallia horti non modoRegis sed & privatorum snt coinspiciendi. Ad Papam Inno. centium XI admissus, ejus I corporis & animi imaginem nobis sistit, multasque in eo virtutes agnoscit, licet in eo serre non possit animum a Gallicis partibus alienum. Donatus ab eo discessit indulgentiis incentum annos in articulo mortis, quibus & ipse & cognati ejus in gradum decimum,& decem, quos vellet, amici fruerentur. Redit hine ad expeditionem anni i686, qua dum Caesareani Budam iterum aggre diuntur dc expugnant, Regem quoque tradit a Papa & Foederatis soli. citatum, stimulisque gloriae excitatum, ut deleret adversam de se opi nionem ex prioris anni otio natam,serio se accinxisse ad bellum justavi persequendum,& ornatiore, quam ad Viennam duxerat, exercitu in malachiam progressum, spe certa fore, ut Regulus illius terrae copiis secum junctis in fidem ipsius se dederet. Quo nusquam apparente, Regem occupata alachiae metropoli Iassio,ad finesTartariae accessis se: in quos ab ipsis longe lateque exustos cum penetrare non posset,eum trajecto rursus Prutho flumine viam sibi ad Danubium aperire voluisse, sed progressum ad Mohilium, h. e. tumulum sepulchralem
propeFalxinum cum regionem ulteriorem exercitui minime perviam cognosceret,exercitum,quem Tartari in ejus vestigiis haerentes assidue earpebant, aegre in regnum reduxisse, tantaeque expeditionis nullum nec fructum nec gratiam retulisse, cum & Papa in creandis Cardinalibus nullam haberet rationem commendationis regiae, dc Episcopum
Bellovacensem, qui posteaCardinalia Furbinus est dictus candidatum
566쪽
MENSIS DECEMB. A. M DC XClX. no
Regis praeteriret: quanquam ut offensam molliret, Radrieu hium Regis cognatum Episcopum Narmiensem,& Abbatem Derihofium Regis in Aula Romana Legatum purpura donarit. Hic vero Autor in regionum situ notando, quod & alibi facit, est diligens, & Tartariae minoris malachiaeque Geographicam descriptionem affert,qua errores inrςcentissimis mappis obvios emendat; sicuti in historia Autorem Mahomeri exauctorati saepe corrigit. Sub finem expeditionis narrat, Regem cum Iacobo filio ad latus quod nunquam nec antea nee postea factum observatur j in throno sedentem excepisse legationem Moscoriticam, & cum ea foedus conclusisse, quo provinciae CZerni-choviensis,Severtensis &Smolenscenss,aMoscis per inducias possessae, illis in perpetuum fuere cessae. Sequenti anno i 687,cum Autor iterum in Galliam esset missus ad petendas aquas Burbonenses, Regina his non expectatis, ad thermas Hirsbergenses in Silesiam se contulit, cui nomine Caesaris a Batone Droushio oblequia fuere praestita. Sed cum Rex absentiam conjugis non ferens, ad illam stribi curasset, se minus ricte valere, illa thermarum usu abrupto, ad Regem festinatis itineribus properavit. Res vero bellicae illius anni, quae, quantum ad Caesa-- reanos& Venetos,fuere clarissimae, ac Turcico Imperio pene fatales, in Polonia rediere ad Caminecium, ductu regii Principis Iacobi, perpaucos dies ignibus injectis infestatum. Unde Autor hic operam consemitin describendis locis & regionibus, per quas Aula vel exeres.cus polonicus transiit: ex quibus cognoscuntur opesct possessiones multorum nobilium familiarum,& in his Regis ipsius quas a matre re lictas in Rustia tenebat amplissimas, nonnihil tamen imminutas, cum
mater,filio natu majore Marco a Cosaccis capto dccaeso,in minorem, postea Regem, minus prona, opulentum Dominicanis monasterium tundastet. Urbis parum munitae Podabitet, quam Rex, cum adhuc esset Dux exercitus, adversiis ingentem Coseccorum vim conservarat,
Autor mentionem faciens, simul indicat, Regem plurima confecita pecunia, quae fama ejus virtuti adscripserit. Expeditionehujus anni peracta,Aulam in Rulsam redeuntem pari modo Autor per singula loca prosequitur,dc in his natalem Regis locum castrum Oles o describit. Deprehendit quoque passim in arcibus praediisque Nobilium priscae magnificentiae vestigia,& splendorem Polonicae nobilitatis Roma pae maritudini fuiste aemulum observat. Iohannem Zamoiskium, II et ma-
567쪽
magnum illum regni & c ancellarium & Ducem, cum immensos sim ius fastigio sitio pares faceret, annua centena aureorum millia in the sauris reposuisse: ejus vero filio duodecies centena librarum millia, quos annuos percipiebat reditus,vix in sumtus dimidii anni suffecisse. In conviviis Procerum inter caetera fercula saepe illatam fuisse secundis mensis patinam aureis nummis & inter convivas distribuendis refertam, sed ab obitu Uladistat IV, regno bellis Cos accicis, Mosticis,Suecicis lacerato & exhausto , valde attritam Nobilitatem fuisse. Hinc progressus Autor ad res anni primum attingit comitia Grodni in Lithuania sub anni illius principium indicta,& inter multas contentiones ila in Regem ipsum criminationes quibus is graviter responderit) infeliciter tandem abrupta. Multa hic affert Autor de rebus Lithuanicis,terrae situ & dotibus, populi moribus, forma Reip. procerum studiis & factionibus, in quibus olim eminuisse ait gentem PaZiorum Regi adversam, contra quam Rex excitaverit domum Sapietiam eo potentiae evectam, ut plus in Lithuania quam Rex ipse posset, ejusque gentis caput Dux exercitus jam tum spem regni concoperit. Neque tamen Regem illa domo uti aequiore quam olim Paetia,& de frangenda ejus potentia inivisse consilia. Inter haec cum magnus regni Cancellarius telopolskius fato fuisset functus,Autor & pompam funebrem Polonorum illustriori describit, & elogium defuncti reddit; qui cum esset consiliis cum Cardinale Radetieuskio conjunctus,hujus quoq; vitam breviter texit, aitque ejus exemplo Episcopos Poloniae purpurae splendore captos, in curiam Romanam majore studio ferri. Unde factum judicat, ut Episcopus Posinaniensis,quo Zelum suum Papae approbaret, nobilem Lituanum ob Atheisni crimen comburi fecerit; cujus non alia fuerint indicia,quam quod nobilis ille argumenta Alstedii pro existentia Dei inverterit, &singulis in margine libri adscripserit: Ergo non es Deus. Rigorem ergo istum non Regi modo, sed& papae displicuisse. Hoc ipso anno Autor tertium
missius in Galliam ut P. Angelum Capuccinum medicinae faciendae peritia celebrem ad Reginam adduceret, admodum indigne fert, sibi diplomate Cassiareo munito in reditu Viennae manus fuisse injectas, ex suspicione, quod argentum rebellibus Hungariae apportaret. Res gestas hujus anni & inprimis Belgradum ductu Electoris Bavariae expugnatum commemorans, non negat,Turcas ex Europa pelli potuisse nisi
568쪽
nisi Gallus Imperii fines invadens Caesaris vires distraxisset. Cujus quidem rei culpam in Caesarem confert, qui bellum in Gallos meditatus fuerit, ab ipsis jure occupatum: quod omni carens verisimilitudine ,hominis Galli in Regem suum stladio condonandum est. Utriquetonio subjiciuntur nonnullae epistolae&acta,partim Latino, partim Gallico sermone perscripta, quae illustrandae firmandaeque historiae inserviunt.
re norus. Authore IO. IACOBO FRANCISCO VICARIO,Phblos. oe Medicinae Doctore, ac in Universitate Triburgensi Professore Publico. Ulmae Suevorum, apud Laurentium Kronigerum & Haeredes Goebelli, i69y. in 8. pl. l8. BIennium est, ex quo Cl. Autor Institutiones Medicas sive Basin Medicinae univers in lucem emisit; novum sequitur Odrophylacium praesens, multo tamen tempore ante Basin illam elaboratum, utpote ea potissimum comprehendens, quae Autor, Physicum A. i586Veld-kirchii agens, circa superioris Rhaetiae aquas minerales observavit, intres digesta Sectiones. In prima harum theoretica, quemadmodum aqua mineralis asseritur salutaris, quae ex mineris sive cryptis terrae prosiliens cum aliqua subterranea ita participat intime minera, ut labe factatam hominis sanitatem rite adhibita in melius alterare valeat;
sic omni medicatae aquae, sive potabili, sive balneabili, sive frigidae,si 've calidae,subtilior aeque seu spirituosa, ac crassior magisque corporea substantia inesse propugnatur. Spirituosa portio ipsius spiritus uni
versialis subterranei acidi innuitur soboles,in quantum hic ab igne iub' terraneo expirans,atque aquae sive vaporosis aliis humoribus in forni cibus terrae associatus, metalla & mineralia varie dissolvendo,uarias quoque fontium ejusmodi medicatorum differentesque species pro ducat. Crassiora vero contenta, mineralibus reliquis non sine ratione rejectis, vel in acidulis ab aliquo metallo in vitriolum redacto, vel
569쪽
aiulphure in thermis, ab igne alias subterraneo incalescentibus, prolixius derivandur,adeoque solae vitriolaceat&sulphureae aquae nobilium de vere medicatarum titulo dignae,at sedimenta, quae ab aquis nonnullis nunc rubra,nunc lactea, nunc sub alia forma deponuntur, non nisi magisteria ab aeris accessu, vel ob spiritus etiam volatilis secessum,pξὰcipitata, reputantur 'Hine in altera Iectione, quae parascerasica inscribitur, ubi de diversis modis, quibus minerales aquae examinari soleant, V. g. per destillationem, evaporationem,ponderationem, pu' trefactionem, & p ecipitationem, latum fuit judicium,edocetur uberius, quae circumstantiae quoad tenapus, locum &c. attendi,quaque ratione modi antea recensiti rite conjungi, ac sedimenta cum primis, vel sponte, vel arte praecipitata , fundi, fusa queret solutiones, capellationes,&c. eaeplorari debeant,quo penitior aquarum,tam vitriolicarum quam sulphurearum, harumque vel frigidarum, vel calidarum, item ex vitriolo & sulphure mixtarum,acquiratur cognitio. E multis autem ejusmodi aquis fons Tsthagunensit in exemplum proponitur,ut
pateat quomodo vitriolicae ejus venae indagatae fuerint. Primo namq;, cum examen dicti fontis institueretur, coelum sudum extitisse ac sere num, adeoque aquam nulla ferina inquinatam; secundo, in superio - ei loco duplicem comparuis Ie venam, sulphuream unam,alteram vero vitriolaceam fontemq; colliculo & duobus amnibus stipatum; tertio, aquam stigidam profluxisse ex cunctis venis limpidissimam ac omnino diaphanam ,r quarto,terra herbosa quidem tegi collieulum,at sic Ca, superiori autem tegmine paulisper remoto,sabulum subeste silicibus minoribus intermixtum; quinto, aquam vitro exceptam odorem acidulum exhalasse, vix autem notabili accre linguam titillasse, ac ultra mensuram haustam appetitum stimulasse; sexto, ad fontis scaturiginem bolarem quandam terram rubram sive ex flavo rubellam copiosissime subsedisse, aquam vero, nec piscium vitae protrahendae, nec ciceribus emolIiendis accommodatam, lac coagulasse; septimo, in aquae ad praescriptam methodum ponderatae uncia qualibet,duo fere grana mineralium delituisse; octavo,ab aqua ad normam veterum destillata merum phlegma insipidum, a nullo alio liquore alterabile prodiisse, capite mortuo pariter insipido relicto; Mono,evaporatam eandem aquam crystallos minimas cuspidales dc inspidas exhibuisse, quae nec cum alcati, nec cum acido ebullierint, ab acido tamens titu
570쪽
sne strepitu dissesutae; ultimo,ab oleo tartari per deliquium & spi i-
tu urinae, neutiquam vero ab acidis spiritibus, neque a nitri, salis communis & aluminis sblutionibus, turbatam aquam fuisse,cum descensu coaguli quasi albi aequalis illi, quod pari prorsus modo ex vitriol' albo consuevit praecipitari. Tandem in fictione tertia pr.rctica, dum genirinus minefatiuin aquarum,potabilium dc balneabilium, latissime exponitur usus,partim in genere modus extricatur, quo utriusque' ge neris aquae videantur operari, partim morbi in specie enumerantur, in quibus, diaeta & cautelis probe observatis, quae ante, an & pqst earundem usum jubentur attend i, egregie conserant. Nempe ex potabilibus aquis, uti maxime acidularum eae, quae de vitriolo martis participant, in cacochymia pariter biliosa sive acido volatili oleoso, atque mesan. cholica seu acido fixiori, morbisque inde dependentibus, laudantus: ita in genere laudatae acidulae martiales in affectibus ab acido, tam in ventriculo, nunc hujus fermentum acidum spirituosum sive sal esset, num augendo de appetitum excitando, nunc quisquilias mucosas a tenuando tonumque roborando, quam extra ventriculum, ratione martialis portionis in duodeno ab alcati bilis praecipitatae, omne ac dum in intestinis obvium 'destritendo, destri inique excretionem per alvum vel urinam promovendo, in biliosis autem morbis bilem diluendo eamque viscidam incidendo,& sit inertem bilem corrigendo &fuidiorem reddendo, vires perhibentur exerere. Speciatim in ca . tarrhis calidis,nonnullis phthiseos speciebus, agrypnia, capitis affebus per consensium, i stero, chlorosi, colica, praesertim convulsiva , hydrope, calculo, gonorrhoea, lepra, fluore albo, malo hypochondri 'aco, vitiis mensium, lumbricis, sterilitate, febribus intermittentibus, dysenteria benigna, arthritide & affectibus cuta eis, usus acidularum, aliquando calefaciendarum, depraedicatur & subinde exemplis com firmatur proficuus, etiam per modum balnei in pare si ex colica & λ-bribus,vel in scorbulo oris per modum gargarismi, adhib tus. Thermarum autem postquam differentia ab aliis balneis declar ta, & emo- Iumentum insigne ex eo commendatum fuit, quod in cacochymia pituitosa, humores crassiores fluxiles esticiant, impedimenta amove ant, stagnationem auferant, transpirationemque promoveant, in se rosa vero serositatem superfluam extirpent, ac in cutaneis affectibus
abstergant, exsiccent, invertant & glutinent ; specialius in hemi &
