Thomae Phaedri InghiramI Volterrani Orationes duae altera in funere Galeotti Franciotti card. vicecancellarI altera item funebris pro Julio 2. pont. max. ..

발행: 1777년

분량: 126페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

gerunt . Nihil eis tam populare , quam bonitas, patres, neque ulla re facilius ad parendum populi invitantur , quam ubi publicam tantum causam spectari , aequa imperari, justeque jus dici perspexerint . Itaque tantus de repente timor malos invasit illo perspecto , ut qui media Urbe primo in crepusculo pedem efferre , & sine ingenti comita. tu extra pomerium prodire , non audebamus, tuti, securi, & quod in prove bio est, aurum manu ostentantes noctu, interdiu, domi, foris , soli, comitari , ut cuique libitum erat, illo pontifice vagaremur Sed haec cum uno, altero-ve, & sertasse nimis dixi nostrae memoriae pontifice communia ; quid illud , quo pacto amissas urbes recuperaverit , imperium hoc vestrum antiquum in statum restituerit 3 Quis nostra memoria quis parentum quis majorum ramnium unquam secit Z At multis, inqui-

102쪽

quiunt, bellis, multis caedibus materiam praestitit: quid ergo illum secere

aequum erat tandem ἡ num pati per summam ignominiam urbes occupari. num imperium hoc vestrum discerpi num omnem Romanam ditionem lacerari ξ quid non fecit, quid non tenta-Vit, quas condiciones non obtulit, ne iretur ad arma i quid ubi primum receptas vidit urbes ecclesiae , num certavit ad internecionem Z num se eversione hostium lituravit Ipse illos primum

cadentes complexus est, juvit consilio, sevit auxilio , patronusque more majorum fictus , omni denique humana , divinaque ope , ne interirent tutatus est : quae denique ab illo caedes facta, quae urbs incensa, quae direpta, quod oppidum vel vile eversum ξ At certatum est pro libertate ecclesiae , signis collatis pugnatum, exercitus copiaeque

103쪽

fidem, quamvis diu obselli & muris pro pe dirutis confugerunt, recepit. oeia ergo ille Pipini: in Italiam adventus EIlla, quam quotidie audio coelo ferri

Caroli magni in Langobardos gemina ta expeditio, illa regni illorum eversio :num fiaso sanguine caruit,num incendiis abstinuit, num rapinas non adtulit) qu rum si prima causa damnanda est, accinsetur Stephanus, reprehendatur Hadrianus , perduellionis reus agitetur Leo, tria hujus imperii robora, decora, orna menta : nullum ulcus sine aliquo sani

corporis incommodo sanari potest: uti ac secari saepe a medicis, quod reliquo

corpori noceret, Vidimus, ut membrorum aliquod potius, quam totum corpus interiret. Ipsum Iovem, finxit vetustas, non ante pacem coelo,quam gigantibus eversis peperisse. Quid ille rerum Omnium conditor Deus, an non coeli sedes exhausit, sexcenta cacode monum milia

104쪽

deturbavit aeternis tenebris , qua mor-ete,quae mors esse potest durior, damnavit Θ sed nimis vagor a materia , mei

que proposita. In his bellis pro Romana

ecclesia , Tires, fuit ne ulla occasio se titudinis , magnitudinisque animi ostendendae, quam non statim arripuerit ξmitto itinera , expeditionesque , & seni, & tot aegritudinibus enervato perniciosissimas : obsessus, aeger , & pene animam agens, Vobis extrema quaeque seimidantibus, nihil timuit, nihil expavit . Fusis nostris copiis , . tumultuante

populo , hostibus jam jam adventare

nunciatis, cum nullos duces haberemus, nullas copias, consilium publicum fugam quaereret, quae ipsa exitum habebat nullum, solus de tot millibus, qui tunc in hac urbe eramus & speravit, quae secuta sunt, & futura confidit, atque tunc maxime, cum illum de si ga agitare crederent omnes, de Italia

105쪽

liberanda, de nobilissimis familiis , quae in ea imperaverant restituendis , de finibus suae ditionis propagandis medit batur; quam, quoniam qualem acce

perit commemoravimus, age nunc Vi

cissim , qualem nobis reliquerit, intueamur . Primum thesauros ingentes argenti , auri, gemmarum tantam vim ,

quantam post Iohannem XXII. Romana ecclesia non habuit; imperium , quantum nullus pontifex ullo unquam tempore possedit, ipsum autem ricatum, tranquillum, imperata facere gestiens. Ructoritatem tantam, ut , qui antea Contemptui eramus , post illum den, que magni, formidolosique esse coeperimus . Quid illud , quale quantumque putandum , quod maximos regeS, potentissimas nationes, invictissimos populos sic amore conjunctos, fide obstrictos, foedere nexos, devotione huic imperio addictos, reliquit, ut non Or-

106쪽

bis terrarum reliquus , non cunctae gentes conglobatae, movere jam loco , aut

contundere posse judicentur: postremo quod unum omnium est maximum , &quo beneficium nullum majus, aut vos sperare , aut ille praestare , aut haec sancta sedes accipere potuisset, concilium vobis reliquit vigens, florens, regum , populorumque accessione frequens , ut & Romanae aulae emendandae , quae nimis sane ab illa vetvista vivendi ratione defluxit, hujus imperii, per eum tanto sumptu, peric

loque parti in perpetuum stabiliendi, de

expeditionis contra immanissimos nostri nominis hostes sumendae occasionem in manibus, potestateque vestra permiserit: Quibus in rebus perfectis IULI Pont. Max. , quasi omnibus viri tum muneribus absolutis, immortalitate tibi parta, opera ei ga hoc imperium egregie , Beliciterque navata, cum δύ

107쪽

tibi & Romanae ecclesiae satis diu vixisses, abisti, excessisti, evolasti, Helix

tot virtutibus, implesti orbem terrarum nominis tui gloria, & tanto rerum suC- cessu, ut tua vota quantumlibet magna, inexhaustaque essent, Deus optimus maximus opere ipso , eventuque praevertisse videatur. Hoc tamen passus incommodi , quod me laudatorem es sortitus, ineptum sane forsan semper , & imperitum , hoc tamen etiam tempore raucum , infirmum lateribus, voceque non

valentem, qui dum cursim, raptimque tuas res gestas percurri, non modo illis splendorem ullum non attuli, sed tenebras potius offundo. Habe tamen tibi has lacrymas, testes grati animi mei, qui me amasti, plusquam credebam, ii

norasti, plusquam sperabam , singular, ter dilexisti, de me optime existimasti,ditasti plusquam merebar : Non potui oratione gratus judicari, at judicabor

108쪽

perpetua de te memoria , judicabor pietate in tuos , judicabor litterarum monimentis, quae si nunc aures fortas se quorumdam aspernantur , sine paululum temporis praetereat, sine hoc studium rerum novarum refrigescat: probabuntur omnibus, ab omnibus celet

brabuntur, & quod potissimum est, ubvent memoria, ac recordatione populorum omnium sempiterna : ABITE . Dua

109쪽

Duabus hisce orationibus optabam summopere , ut eam praemittere quoque possem , quam Phaedrus noller habuit de laudibus sancti Thomae Aquinatis , cujus angelici adeo doctoris, ejusque scholae eximia praeconia ab ipso-met sanctissimo domino nostro PIO SEXTO PONT. OPT. MAX. audivimus nuper, cum paucis abhinc mensibus summa facundia , exquisitaque doctrina adlocutus est patres suffragatores ordinis praedicatorum, antequam in majoribus comitiis ad supremum magia sterium reverendissimum patrem Babethaxarem Quisiones virum Zelo, scientia , consilio, aliisque virtutibus commendatissimum eveherent y quam Orationem Phaedrus ipse ait in epistola ad Nicolaum Liscium Volaterranum legum doctorem & Avinionensem vice- gerontem, amicos summa ope a se , ut in lucem darent, expetivisse. Cum in

110쪽

volumine Guarnacciano deiideraretur , intentis oculis manuscriptos codices Uaticanos perquisivi, quippe qui spem mihi

illius maximam faciebant, sed diu vota mea frustrata dolui, forteque aut dudum periit, aut eruditorum , quos precibus adortus sum , indagationibus subducta, apud quempiam ignotum adhuc delitescit. Age vero , vice ejus additamentum hocce, veluti coronidem huic opusculo impositam , non illubenter accipiat le-etor , epitiolam nempe , qua Raphael Massaejus Volaterranus illustri genere

ortus, commentariorum Urbanorum saepius excusorum scriptor ea aetate

doctrinae , & eruditionis fama clarissimus , Mario fratri episcopo Aquinatium , deinde Cavallicensium Phaedri obitum significavit, arreptaque occasione iis monitis illam conspersit, quae Raphaelis egregios mores , piissimosque

SEARCH

MENU NAVIGATION