Thomae Phaedri InghiramI Volterrani Orationes duae altera in funere Galeotti Franciotti card. vicecancellarI altera item funebris pro Julio 2. pont. max. ..

발행: 1777년

분량: 126페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

cantem de eadem majestite remittere: Inerat enim illi heroica totius corporis pulchritudo , decora facies, multo sanguine, muIto rubore sustuli, nullus horror in vultu, multum tamen severitatis, ut reVerentiam potius, quam formidinem excitaret, parique libra gravitatem , comitatemque praeseserret. Sentio , patres, ac quorumdam videor tacitas cogitationes exaudire expectantium , ut cum ipsum tantopere

laudem, rebus tandem aliquando ab illo gestis immorer; ex quibus tametsi multa juste , multa sortiter, multa prudenter facta in medium possem adducere,

illud tamen malo commemorare , omnibus in rebus qui laudantur, non quid quisque egerit, cogitarit, effecerit, sed quibus moribus, qua mente, quo animosuerit ponderandum : laude enim digna , multa ipsi etiam mali homines saepe faciunt: laudari autem omnino

72쪽

tebrarique,nisi optimus. vir non potest. Virtutum etiam quaedam in proclivi sunt,quaedam autem adversum subeuret clivum ζ ascendit, nititur , obluehatur patientia , fortitudo , temperantia , per

devexum contra eunt liberalitas, ma suetudo; His animus continetur,ne pr

labatur , & ruat; illis immittitur , i citaturque acerrime; illae paupertati adhibentur,quae quotidiano labore suti res robustioresque redduntur; hae divitibus adsunt, quae suspensum gradum ponere & praegrave pondus sustinere consuetant. Quod cum ita sit , neque ulli unquam adversi casus, nulla dura

tempora, nulla saeva calamitas Galao tum exceperit, non per aetatem licuerit gravimmas reipublicae curas suscipere,non imperii magna onera subire,non

ingens principis hominis pondus sustinere : Quid aliud est, quod malim oste, dere,quam in illo aetatis lubrico stetisse,

73쪽

pedem fixisse, commotum, concussumque non corruisse ξ Multa ingentis animi , pietatis , amoris, humanitatis , suavitatis plurima prudentiae signa patefecisse cumstantiae, fidei, judicii nonnulla experimenta praestitisse; majoremque auctoritatem & existimationena,quam aetas illa capere posset, assecutum fuisse, favisse bonis viris, domum lsuam, amicis , notisque omnibus para- , tam habuisse. Familiam suam beneficiis, liberalitate , de quod plus est, quam omnia, amore prosecutum suisse, quod Bene ex illius luctu,lacrymis, squaltareque coniicitur, quorum amoris, studii, pietatis,cum vestrum multi, tum ego vel unus testis sum locupletissimus . De mandatum enim mihi hoc laudationis munus, cum accepissent, frequentes ad me saepe venerunt, si quod tempus un--quam accidere potuisset, quo tempore

aliquid a me requirerent, hoc illud esse

74쪽

potissimum sibi amisso patrono, in quo omnem spem collocassent, nihil jam superesse, quo optime de se meritum, alia quo officii genere prosequerentur,quam

sit curarent,ut virtutes illius, quae dom mcis praesertim parietibus contineremtur, in vulgus per eos proserrentur : se nunquam ab illo increpitos, nunquam inhumane acceptos, numquam tumide

despectos, nihil unquam petiisse frustra, imprudentes saepe inscientesque magnisse beneficiis devinctos: quas res liberalitas in divite , facilitas in principe . suavitas in conturbenali, amor in patre efficere potuisset . eas omnes se per lustrum consecutos; tum autem testes se esse multa illum in pauperes largiri soliatum,n eque unquam,quod boni praesulis officium esset praetermisisse ; Rogare denique,& orare,ne illos supplices aspe

narer, neye tantam virtutem in promerenda familia tacitam sinerem praeteri-E re.

75쪽

re . Commotus sum quidem, patres, vehementer ut debui,& in tanta miseria partim gaudio , partim moerore inlis. crymatus, quod δέ communem jactin'sam graviter ferrem,& acerbe in nostro dolore gratularer,quod in aevo tandem maledicentissimo invenirentur , qui in patrono laudando, celebrando, amando

neutiquam possent defatigari, simulque judicabam quam pulchrum esset in gratos beneficia conserre , qui dum in majus illa extollunt, ficiunt ut tantum recepisse videantur, quantum praedicant. Et sane cum in mortuis usus hic noster, consuetudoque per manus tradita nihil praetermittat, quod ad eorum memoriam propagandam, nomenque posteris tradendum hectare posse videatur, ut sunt laudatio, sepulchrum, lectus aureus , inscriptio ; nullam i ego tamen veriorem laudem, facilioremque ad n men conservandum, famamque ab inte-

76쪽

ritu vindicandam existimo, quam quae a domesticis, ab his qui una vixerant, ab his, qui omnium actionum consuetudinum, cogitationumque inspectores &quodam modo arbitri fuerunt, proficiscantur. Quam si quis unquam, Galeotatus certe noster, copiosissimam est asi,

cuius. Sed quid illi familiae , quid po-

puli,quid vestrum proficit testimonium abiit atque excessit e vita , nobis nihil, praeter suspiria & luctum & lacrymas reliquit: abstulit omnem laetitiam,abstulit seelicitatem, abstulit gaudia, & quod omnium pulcherrimum erat, se ipsum abstulit. O dolor, ' o luctus, o lacrymae : Ecquis erat paulo ante Galeotto elicior , cui plus hadulsisse fortuna, cui justius Belicitas affuissse, cui copiosius dotes suas natura contulisse vider tur quae Britannia , qui, Tartessus , qui Oceanus , quo illius gloria non penetrarit ξ Qui reges , qui eum non

77쪽

smarint Scilicet hoc habet Urbs Roma infortunii, ut magnas saepe spes, surgentesque virtutes amittat. Sic quondam Mareellus , sic Germanicus, sic Alexander imperator sunt erepti . Odies infausta, quale caput sustulisti, qualem senatus oculum)evellisti, quo lumine quo splendore curiam privasti hsu quam cito,quam subito,quam de repente ex laetitia ex voluptate ad luctum M lacrymas recidimus . Paulo antemui illo sumptuoso convivio, ludis spe- ctaculisque legatos Hispanos excepisset, gestite mihi tota Urbs ,' suis sedibusC9mmoveri , plausum tantae laetitiae testem, signa praeterea benevolentiae permulta reddere videbatur: quam diversa pompa,quam: contrarius apparatus intra xxxx. diem apparuit, pro risu linctus , pro Iaetitia lacrymae, pro plausu ejulatus. Impia mors; dura mors, inexorabilis mors: Tune ausa tantam familiam

Diuitiasti by Corale

78쪽

tam importuno lanete perturbare eum pontificem, quem aequinierat nihil ex domo sea mortale sentire, qua tral-xime poteras parte,petere non dubitassi.

Tu illi spem posteritam, in quem seni

incumbere, in quem pontificatus - onera declinare parabat,eripere iusti isti,on nemque crudelitatem in eum, qui tuae exors potentiae esse debuerat, laxasto. ae vota non suscepta ἡ quae arae non sellicitatae t quan templa non frequentata Nihil ne ero. tibi profuit

leotte summam praestitisse innocentiam λ nihil in summa' licentia bsummam modestiam exhibuisse nihil amoepublicus λα recte ille secisse videatur,

qui tumulo tuo inscrtivit,quod in TV setano populus Romanus usurpavit,delicias humani generis illic sepultas μι α re Sed p fuit, proderitque perpetuo iUt enim nullum majus sipplicium publico odio, sc nulla major merces putaοῦ

79쪽

eo amore. Nobiscum semper in corde manebis, semper vives in pectore, semper piis amplexibus haerebis, semper in oculis, semper in sermone , semper in

mente versaberis . Tuque diuturno car-

cere emissus, tandem liber, tuique juris factus ex superiore loco humana omnia despicies, divina omnia, quae apud nos credidisti ', praesens intueberis. Ibi te. avunculus major Xystus sinu excipiet . Tot patrum longa retro series in occursum properabit, deque tuis tot virtutibus uberrimum fiuctum percipies. Ergo manibus plenis purpureos tumulo flores spargamus , non rosas, non iblia , non violas, sed laudem modestiae,

famam liberalitatis, gloriam pietatis ,

nomenque perpetuum bonitatis: hi veri sunt flores, haec pulchra Ornamenta, haec suavia o doramenta, quibus & sedum vixit condecoravit, & nobis ex desiderio, luctum, qui nos tenet, tenebi que, perpet uo reliquit . ABITE .

80쪽

FUNEBRIS ORATIO

Rat in more vestri ordinis positum, patres amplisimi, perpetua serie ad

parentum nostrorum meis

moriam deductum , ut in his justis, quae pro defunctis pontificibus maximis solvuntur , quemadmodum novem continuis diebus sacra celebrantur , ita singulo quoque die , de defuncti laudibus oratio haberetur. Praeclare illud quidem, & sapienter ; viderunt enim illi horum morum, consuetudinumque auctores, cum de tanti principis laudibus dicendum e siet, neque ab uno homine posse unquam complecti omnia, neque a multis , sine longo temporis

SEARCH

MENU NAVIGATION