Thomae Phaedri InghiramI Volterrani Orationes duae altera in funere Galeotti Franciotti card. vicecancellarI altera item funebris pro Julio 2. pont. max. ..

발행: 1777년

분량: 126페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

omnium pectora invasit, resistendum ,& calamitas mortisque importunitas,

quae si quando , nunc poti mum desaeviit, & quasi stiroris sui habenas Ia

xavit , recensenda sit , haereo prorsus& stupeo, atque ut verum fatear Veteranus miles ancipiti pugna deterreor. Perturbat me etiam gemitus familiae infelicissimae , quae patre amantissimo , domino indulgentissimo, patrono beneficentissimo orbata, liberiore gemitu lamentatur . Sed ante omnia me angit summi pontificis nostri commiseratio , cui, salva christiana republica, nihil gravius, nihil luctuosius, nihil poterat accidere calamitosius . Itaque quae res me potissimum ad dicendum hortari deberet , eadem ita me perturbat, ut quantum mea pietas studii mihi adferat ad dicendum, tantum mihi ficultatis dolor detrahat. An ego possim pacato animo Galautam cardinalem S. Petri ad

62쪽

Vincula S. R. E. vicecancellarium fato functum commemorare Spem tantae familiae , quae in eo uno nitebatur, amissam recensere indolem illam , quae magnum christianae reip.principem pollicebatur extinctam exponere Θ Tot virtutes, quae in illa aetate, in qua floribus contenti sumus,ad summam maturitatem pervenerant, sine summo dolore celebrare Equidem, patres, non tam

ego Galeotium solitus sum admirari e ternis bonis, quae in illo, seu majores, seu divitias, seu dignitates spectes, erant

amplissima, quam his, quae ipse sibi aut

pepererat, aut a natura accepta exco

luerat,& quadam quasi arte meliora reddiderat . Itaque nihil, nihil ego de patria hodie dicturus sum , sive illam natura , sive illam jure, velis. Nihil de

familia tum ea, in qua natus, tum illa, in quam adoptatus, ne aut notis immorari, aut blandiri magis velle viventibus, quam

63쪽

quam defunctum videar honestate. ILlud, illud libens commemorem, quod suum, quod proprium est & genuinum, neque ullam sibi ejus partem aut fortuna vendicat aut natura . Cum unus esset

apud nos, in quem certatim natura sor tunaque omnes dotes effudissent , ut nemo plus divitiis abundaret, nemo plus gratia valeret , nemo plus auctoritate

polleret, ea tamen sibi moderati animi frena adhibuisse, ita suam potestatem temperasse , ita licentiam coercuisse, ut vel ex hac una virtute perspici potuerit, si aetas, si anni, si vita diuturnior fiat sit, qualem quantumque virum christiana respublica esset habitura . Et quisquam expectabit a me,dum disciplinam, educationemque illius edisseram quibusque artibus ad bene vivendum instructus fuerit exponam Cum qui sui tam magnum experimentum praestiterit, ut in ipso juventutis aditu, in summa re

64쪽

ratri licentia abstinentem se exhibuerit, non possit, quin & eruditus fuerit egregie , & educatus quam liberaliter . An vero parum moderati esse hominis exustimamus, in ipso aetatis flore, in summa licentia, in libera, ne quid majus dicam, Urbe his moribus corruptissimis, sex-

Centis undequaque ad dedecus, licentiam , facinus invitantibus, non omneSadolescentiae cupiditates quasi carceribus emissas prosundere , non multis in rebus opibus contendere,instare auctori. tate , premere gratia λ Scimus , patres, scimus, nec dum etiam praeteritarum

cladium memoria excidit, quantum sibi saepe soleant vendicare, quibus quodcumque libeat, licet. Non refricabo

Vulnera , quae jam cicatricem obduxerunt , ne ex laudatore accusator fiam .

Vos si vestris tacitis animis praeterita recensere volueritis quantam modestiae

laudem, coeterorum comparatione, Guleo

65쪽

leotius meritus sit facile judicabitis . Quod enim factum, aut commissum, non dicam audacius, sed aliquanto liberius factum quaero Z Verbum ecquid unquam ex ore hujus excidit, unde qui Lquam posset offendi Cujus ille unquam vitam labefact avit λ cujus domum incurrit cujus famam evertit cui gravem , cui molestum, cui denique odiosum se praestitit Aegyptii,gens vetusta, α sacrorum rituum observantissima , quum quis apud eos mortem obierat; antequam sepulchro majorum inferreretur , sumptuose conditum cadaver, stato die juxta paludem , qua transmitti illud necessum erat, conitituebant. Conveniebat omnis multitudo, sedebant xL. judices in hemicyclo : ibi praeco alta voce

proclamabat, si quis esset qui defuncti

nomen deserre vellet, judices recepturos. Causa cognita, si malae actae vitae convincebatur , cadaver objicebatur in-

66쪽

sepultum , qua ignominia nulla major apud illos fieri posse censebatur . A vero aut nemo prodibat accusator, aut nihil se cadaver morari judices pronunciabant,certatim sese omnes in mortui laudes effundebant,suoque ritu honorificentissime tumulabant. Qui mos optimus, si apud nos in usu esset, quis non intelligit quod de Galeotio judicium suturum esset ξ Cum loquax & ingeniosa in primcipum contumelias Roma,omnibus punctis eum se absoluturam vel publico moerore testetur Neque id quisquam aut tenue aut invalidum putet; difficile est hominem in summo culmine existentem multos non offendere , muli rum inimicitias non incurrere, multa odia non concitare : Quin si nulla alia

causa sit, ipsa dignitas , ipse splendor, ipsa postremo fortuna invidiosam facit, re odii plenum. Quod recte sentien&Philippus Macedonum rex, Alexandro filio

67쪽

stio' praecipere solebat, ut donec re gnante alio liceret, gratificando, & benigne compellando , amicos sibi compararet , fore ut simul atque ipsum summum culmen ascendisset , vix posset odio invidiaeque relistere : Nec immerito : Quis enim non intelligit, beneficia accipere , non tam gratum, acceptumque , etiam si sponte conferantur, solere es e, quam si rogata non dentur, ingratum, atque . odiosum , idque usu accidere , ut nemini. possis benefacere, quin plures ea de causa offendas Quapropter dicere solitum Simonidem poetam accepimus, quemadmodum omni alaudae apex in capite necessario inesset: sic omnem hominum naturam contemtiones , invidiam , aemulationemque secum afferre oportere . Atque in Galeotti vita , patres, non modo contentionem ullam , non aemulationem ,

non invidiam, sed ne odium quidem

68쪽

aut dissensionem,uel minimam offensi nem datur inspicere. Nihil in illo erat, quod non libenter agnosceres : mores modestissimi, summa fides , innocentia , pietas, amor in bonos, studium demerendi quamplurimos , meliores cOlere,inferiores exornare, aequales honorare, afficere . Omnes vero accedentes

hilari fronte, gratoque animo excipere, secundis rebus non intumescere , fori narum accessione continuam laudem humanitatis non infringere . Accedebat

magna illa quidem virtus,linguae continentia , neminem pati apud se sinistris

sermonibus carpi, neminem ipse reprehendere , nullius aures , voluntatemque violare , succensere perraro , irasci numquam . Quae quidem, patres, nisi exercitatione, studio, assiduoque labore adhibito, servari non possunt. Nihilque est quod juvenem magis commendet quam linguae temperamentum. Atque

E ideo

69쪽

idem Anacharsis apud Solonem invitatus cum obdormivisset, sinistram vitilibus , dexteram ori applicuisse repertus est, ut ostenderet, nihil in homine esse tam forti nexu coercendum , quam lin- lguam. Et sane, ut recte est apud Plat nem , cum sermo res omnium levissima

sit , poena tamen eum, dis, hominibus approbantibus gravissima consequitur. jAge vero quam procul ab omni ambitione, cupiditateque absuisse existimamus , qui legationem cum haberet honorificentissimam, nec minus utilem , tam libens publica causa eam dimisit, quam quivis alius accepisset; Cumque neminem, ne avunculum quidem indulgentissimum quidquam rogaret , nihil tamen ipse rogatus negabat . Multos fide,opera,pecunia juvit, auxilio, gratia, dignitate,ope omnium rerum cuivis binno viro licebat uti. Nam quid ego liberalitatem, domesticumque splendorem

70쪽

ut laudationem desideret. Fora, templa, viao, omnis Urbs, omnis populus, ipsi mediusfidius hi pariete ,si rogitentur,nihil se per hesce multos annos largius,nihil liberalius, nihil monificentius 'idisi

respondeant. Epulae, conVivia, appar tu , munera, celebratio quotidiana, dbgnitas familiaris,studia clientum,ςx omni ordine multitudo, ipsa domus pisa a , expolita, Ornata, quae ornatior fieri posse non putabatur , familiai ampla, locuplex,nc uis umque omnia: m/gnam sumptuosaque essent, nihil tamen in omni domo ornatius,nihil cultiqs, nihil sua

nihil illum domi solitum,eti m suri. Brlutum liberum, jocis,ludicrisque yy

SEARCH

MENU NAVIGATION