Bibliotheca ascetica antiquo-nova, hoc est: collectio veterum quorundam et recentiorum opusculorum asceticorum, quae hucusque in variis mss, codicibus et bibliothecis delituerunt

발행: 1723년

분량: 734페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

unquam a praedicandi ossicio destiti, sed palam locotus omni, quo Valui, studio, ad refellendam illorum damnatam opinionem, qui dicunt necessarium esse ad salutem sub utraque specie communicare, me contusi. Quo factum est, ut non solum multi Ba rones, Nobiles di Sacerdotes, atque omnibus computatis ultra quam quatuor millia meis in manibus Hussitarum errores abjuraverint, ut sileam multos alios conversos, qui sub istorum Baronum conversorum dominio degunt sed toto Bohemiae regno sublevato & in rumore posito , Barones ipsi Bohemi,

sub utraque specie communicantes timentesque depopulorum conVersione incitaverunt, di ut verius dicam, compulerunt Magistrum Johannem. Rokicetan ad habendum mecum: disputationem ut ego ab

illo devictus cogar silentium imponere, aut ille a me seneratus fiat illis causa salutis. Ipse autem Rokic2anus audacia pro sapientia usus, ut se insuperabilem Baronibus redderet charumque &gratum, pridie suas ad me litteras dedit satis hon 1tas, licet tamen meo judicio, summo cum cordis dolore. Quarum quidem. litterarum copiam cum responsivis meis pariter & non nullas alias litteras ad me destinatas, ad suam Regiam Majestatem transmittam. Quas omnes cum instituerim ad vos esse deferendas nomine Serenissimi Domini Regis, rogo, ut non pigeat illas perlegere. ut maturius S cautius determinationi suae Regiae Majestatis consulere possitis, quae pro loco, tempore & die Spersonis affuturis in adhu facienda est. Antea enim, quam a Io

hanne Rohicam invitatus fuissem, mihi ipsi pro loci

612쪽

dignitate & peritissimorum pro pulchra corona ipsam Inclytam Wiennam delegeram, si hujuscemodi actus deberet celebrari. Sed ne ipsi Bohemi dicant me elegisse locum pro arbitratu meo, malo , ut a Serenissimo Domino Rege locus determinetur, quam a me, ne collationem facere recusent. Et quanquam non

ignorem, hujuscemodi fidei causam determinandam 'fore per sanctam Romanam Ecclesiam, tamen quia

alias & in Coneilio Constantiensi & Basiliensi dete

minata & decisa fuit, non incongruum visum fuit, ut pro fidei defensione &Bohemorum reductione illam viriliter aggrediamur. .amobrem cum hujusmodi disputatio cele branda omnino sit, me totum ad ipsam sacram vestram Universitatem convertam , illam precibus, quibus valeo, obsecrando per eam summam benivolentiam, quam erga me gerit, per pretiosissimum Christi sahguinem , per communem Bohemorum salutem , perque ea studia, quibus tanto temp're delectatur, ut determinato prius loco per Sacram Re-'giam Majestatem, eligere dignentur nonnullos viros 'peritissimos, & quam maxime in sacris litteris, eS sumetentioribus totius almi studii Wienhensis, qui quidem ad locum determinandum habeant proficisci. Si Wienna eligeretur locus, nihil mihi gratius nihil:-'que jucundius afferri poterit. Quoquo modo tamen res se habeat, victoriam de Bohemis assequi volumus Divina favente gratia , si operam dare volueritis. Comparabitis etenim laudem S gloriam immortalem apud Deum & apud homines, si rem hanc aditentare minime dubitabitis. Ego autem omnem, Nn 3 spem

613쪽

spem praeter coclestem in vobis fixi & locavi. Quos quidem tanto adiumento mihi esse , si volueritis, posse intelligo, ut nihil sit praeterea mihi require dum. Quare si mei memorem, si me charissimum, si dignum denique vestris beneficiis judicatis hoc a vobis peto, ut omnino huic praeclarae Collationi colebrandae , quae non parvum pondus habet, nomnulli ex vobis velint interesse, .cum magnum & m Mimum decus simulque ornamentum Illustrissimae

vestrae Universitati sitis allaturi. . - . .

Pergite itaque Praeclarissimi Viri, & ad quφd

stra praeclara studia vos incitant, dirigite gressus . . ut uobis laudem , splendorem & praemia, mihi laeti,tiam & consolationem & sucunditatem, Boliemisque universis salutem & pacem aeternam asseratiS. Valeat Sacra Illustrissiniaque Universitas vestra iennensis ad gaudia sempiterna. Libellum, quem his diebus contra Bohemos edidi, ad vos alias transmittam, mitteremque nunc illum libenter, si transscribendi otium praestaretur , cum tantis inegotiiqsimus praepediti, ut vix has manu festina exarare valuerim. Valete interim, & quid de hujusmodi. collatione facienda sentiatis, ' nobis rescribere non sit molestum,. Ex Znoyma XXIV. die septemb. anno.

. . Totius rim Universitatis LViennem. 1is inretiris struus , licet orator i . . desidium Frater Iohannes de C - . . . pistrasso Minorum minimus V in- , . d sis , fliusque vester tam

Ejusdem

614쪽

EPISTOLA SECUNDA

De publicis εν promiscuis Bul

Ad Thomam de Paden,

Priorem Mellicensem.

, Monitum sad Librarii.

Quaesitum fuit a Venerabili Patre Iohanne de Capistrano, Generali ordinis Fratrum Minorum Ci- tranaontano, utrum Religiosus balneans inter seculares, non domesticos stin isno vel habitu RG ligionis suae incidat excommunicationem, quod aserebatur praefatum Patrem I annem. praedi casse, dc ubi Canon hic in Sexto contineatur: Et .. Hlic, quis a tali excommunicatione. posui hujusmodi Religiosum absolvere. Item quis dispensare possit super irregularitate, siquam taliter excomm nicatus Divinis se immiscendo &c. contraxisset. . Super quibus respondit praefatus Venerab. Pater. ,

Reveriendo in Christo Patri re Religioso

nerabili Fratri Thomae orae S. Benedisti, sacri Moli . sterii Mellicenμ di risum Priori , -ipe tendi fimo. Vnerande in Christo Pater humili cum recom- V mendatione gratiam salutarem &pacem in D .

Hi id totidem verbii figitur Epistri in ad. Miau,

615쪽

mino sempiternam, di animum ad obsequia grata paratum. Hesterna die vestras suscepi litteras, quibus quaeritis, an verum sit, 'quod fama vestras perduxit ad aures, me videlicq pr dicasse Religiosos, qui balneantus cum laicis, non domesticis. sine sis gno Religionis suae, excommunicatos esse ex Canone Sexti: di quod si ita est, velim vos informare, in quo loco sexti praefatus contineatur canon Sc.

Ad quod breviter quaesitum respondeo: verum. esse, me juxta praedictum Canonem & alia Canoni- jura praedicasse multoties. Canon autem ille Bonifacit VIII. est in ii. Me Clerici vel M. se ne smi. C. ut periculosa, ubi sequitur Textus .' ut per

eulosa Religiosis minandi materia subtrahattor , di Ninhibemus, ne de caerem aliquis quantamque R ι jonem tacite vel expresse profesus in studiis vel ri bi temere babitum Religionis suae dimittat , nec accorat ad quaevis studia Etterarum, nisi asto Pirriato cum con illa sui Conventus vel majoris partis ejusdem sibi eundi ad studiis licentia primitus fit concupa. Si quis

autem horum temerarias violator extiterit, excommunicationis sententiam incurrat ipso factis &e. Talis est textus. Glossa autem Ioannis Andreae ita dicit: ni periculosa, tracta fuit de Extravaganti: Gravis di dolore hqn 'vacua. Et in verbo: quamcunque Religionem dicit Glossa: dum tamen approbatam devoto eod. Lib. Et in verbo : expresse dicit Glossa super eodem Libro de Regulis c. I. &c. sicut in libris velitig plenius videre poteritis. Attenditetisten ad verbum: temere, super quo dicit Glossa:

616쪽

S.sannu Capistri Episti R. 369 ex cassa enis licet habitum transformare, s justas puta timor supra de vi. S ho. Cler. c. Clerici.

,' Idem autem Ioannes Andreas in eod. c. in porriculosa in Novella sua Lectura dicit, quod praedi Ha excommunicatio ligat Religiosos balnea intran tes sine habitu in conspectu secularium personarum. Sed si occulte intrent & stent ita, quod a secularibus non videantur; non incidunt. Ex quo etiam includitur, quod Religiosi exuentes se, id esst: deponentes habitus propriae Religionis in conspectu secularium sive in claustro, sive alibi, ut ludant ad pilas, vel similia, excommunicationem incurrunt. Idem est etiam, si causa non esso urgens, ut quia VP dunt ad piscandum deponentes habitum in conspectu secularium. . : - ο- Archidiaconus autem in praedicto c. ut pericul sa dicit: licis ista constitutis attribuatur Domino Bo' 'mfacio, tameπ originaliter fuit Inn entii. IV. Evinfra in verbo temere Archidiaconus ipse apostillat

dicens: hoc dicit, quia ex causa phset Sc. Et iii verbo habitum dicit: habitus Monachialis videtur se cuculti, ut patet in eo, quod legitur se notatur

19. q. g. manda mus. 2'. q. 3.praesens. Et eadem cau

sa in themate. Et supra de aeta. V quali. latest L

mus. i Et in ,erbo: dimittat dicit idem Archi Diaconus : adeo habitus est annexus 'sibus Monachorum, quod in quocunque loco con sistentes , sue in leti quies coetes constanter o uti debent, ut habere r. 2O. q. r. c. vidua. Ad haec supra de vita di hon. Cer. c. Clerici infin. Sag. d. c. Sanctimonialis, ubi Glossa di

cit: etiam in infirmitate. Et opponit Archi Diaco- Nn s nus

617쪽

nus de cap. si e omam n. q. M. Sed idem ipse solvit, quia illud capitulum loquitur in clericis sed laribus, qui non sunt ita adstricti , sicut Monachi. Et igitur dicit Archi Diaconus; poenam istius prohibitionis extendi etiam ad Abbatem, quia Mon chorum appellatione includitur etiam Abbas, ut in c. Mandato. . de Sisorua. Et probat per multa jura, ostendens etiam, quod licet Monachus dimit tens habitum postea .reassumat, sicut faciunt Ap statae, quamvis postea effieiatur bonae famae, non potest eligi in Abbatem argum. r. q. stra si quis oum .- Et adhuc etiam allegat multa jura. Hoc etiam tenet Dominus Petrus de Anchara-

no in dicto c. ut perieulasa dicens: Sed mi uid in lecto debet tenere, scilicet habitum Z Respondeo a Canon sentit, quod sic a0. q. r. c. f. tam dicit: semper. . Subdit Iohannes Andr. hic, scilicet in dictis C. ut pericu sa in t mella: Mon putat demente huius 'textus , quod μηδchus in cella sua dimittens h bitum, vel Am bain m intrat in occulto , vel jacens me habitu Egenor hac coastitutione, videlistiprodimeidat excommunicatinoem , sed istuc demum , quando,

exhibet se a pestiris: hominam me habitu suae Rel

gionis.' Hoc etiam tenet Frater Petrus nostri ordinis in

Directorio Iuris in ti. de Ornatu ordinis β. item honestas. Et in ii. ne cier vel m. F. Sed quus RGligiosis. Et in ii. de sent. exc. g. V. Hoc communiter tenent moderni Doctores in . Universitati-hus Italiae, licet verbum temere, non ample declarent. Ideo dicendum secundum. Papiam, temere,

- λ . t . id est:

618쪽

id est: praesumptuose, fatue, stulte, sine causa, sine consilio. Unde temeritas praesumptio, Violentia, fatuitas. Et est temeritas cum inconsiderata dolori

rum perpessione gladiatoria periculorum susceptio. Et hinc temerarius dicitur praesumptuosus, auda j qui audet audenda & non audenda. Ad id, quod dicitis, quod insuetus est canon, apud vos, valde miror: quia in Universitatibus, ubi Canonica jura leguntur, ventilatur Capitulum: in perici D. Ne Cleric. NI Monachi Lib. VL Nec tamen abolitus est per antiquitatem dictus canon, nee per contrariam consuetudinem abrogatus : quinimmo talis consuetud', quae dicenda est potius cor , ruptela, peccatum magis aggravat; quia tanto gra-'Viora sunt pec ta, quanto diutius infelicem animam, detinent alligatam, ut in c. f. extra. de Consuet. S.

in C. Fauo. c. t. ω exu. de Simo. C. non satis Sc.3 se Sisi C. non debet de consang. V a it. Ulis cocum haberet, de eo , qui dum in m. quam ροι peritarit. ad .

Est ergo remedium, ut communiter servant Religiosi de observantia per Italiam balneis indigenstes ex c0nsilio Medicorum, quod provideant sibili4ς levibus & antiquis habitibus vel tuniculis eum: cuculla, aut occulte intrent, ita quod nudi asteu Iaribus non videantur. Sed certe, ut mihi relatum, est per eoa, qui interfuerunt, quod abominabiliusti impudicitius est, & a Religiosis personis tanquam pestiferum S pernitiosum venenum protinus fugiendum, quod etiam mulieres jndistincte, juvenes Sprosectae nudae cum viris nudis balnea, quae dixi-

619쪽

s 7 a Capistri Aristiti II.

stis, frequentius intrant. Cujus turpitudinis a Pusum judicandum vestris conscientiis sub Divino timore & salutis desiderio relinquo. Abbas autem absolvere poterit sive Praelatus, quia absolutio a tali excommunicatione non est spe cialiter Sedi Apostolicae reservata. 'Ergo Episcopi& Praelati Episcopalem jurisdictionem habentes se per suos subditos absolvere possunt, ut in C. Imper.

- De 'irregularitate autem majus dubium est per ea, quae notantur in C. cum aeterei θ. Utimuis sent, re judic. Lib. VI. dum dicit : damnabiliter in-nm se Divinis: 'Unde dicerem, quod 'si scientes &appensare in contemptum Canonis post' eXcommu-nacationem, talis irregularitas non nisi auctoritate Apostolica poterit aboleri, iit in dicto c. cum et LCautela igitur est in tali casu recurrere ad Reveren dum Dominum tinensem in Nova. Civitate , qui nunc auctoritate fungitur Apostolica. Valete seliciter , & animadvertite diligenter, quod si non vultis pati pro sanctimonia& nonestate vestra, ut mulieres quantumcunque velatae & antiquae, vestrum claustrum ingrediantur, nedum Ecclesiam: quanto minus ergo talibus Religiosis convenit balnea nudos' cum nudis mulieribus introiret Ex Menna die ultima inensis Februarii.

. . Vester, siquid est,

Frater Ioannes de C stram

620쪽

Animadversio in praecedentem

Epistolam, ipsius, ut videtur, Thomae de Paden, Prioris Mellicensis.

N hae Epistola notandum. Iohannes Andreae, su- per cujus dicta fundat se Pater Iohannes de Capistrano, super Canone: nepericulosa, in Novella sua Lectura dicit, quod praedilia excommunicatio ligat Religiosos balnea intrantes sine habitu in conspectu secularium personarum: sed si occulte intrent di stent,

ita quod a secularibus non videantur, non incidunt.

Ubi idem Iohannes in fine addit, quod si Monachus

in cella dimittat habitum, aut jaceat sine habitu, non incidit, sed solum cum conspeAibus hominum se objicit sine habitu. Ubi tantum vult dicere, qu6d intentio Canonis solum ligat, dum depositio fit in conisectu hominum. Sed verba Canonis non videntur sonare ad illam intentionem, sed ad illam,ne Monachi apostatent ab Ordine & vagentur hinc inde ut sec

lares : Et hoc expresse continetur in initio canonis, quia talis est temeraria depositio habitus, non autem illa, quae fit ad utilitatem in balneo vel ad solatium parvum in horto, ubi non deponitur habitus temer rie nec dimittitur, nec abjicitur, sed locatur ad locum aliquem, ut statim reinduatur. Itern sequeretur contra Joannem Andreae, quod si quis volens apostatare ab Ordine, & adhuc existens in Monasterio occulte abjiceret habitum in cloacam cum spretione & contemptu, & sic occultus sine habitu maneret in Monasterio per triduum, donec tempore opportuno clam exiret, sequeretur inquamJ, quod in illo triduo talis non esset excommunicatus, eo quost hoc non fecit in

ebnspectu hominum dic. Uda,

SEARCH

MENU NAVIGATION