Aldi Pii Manutii Scripta tria longe rarissima a Iacobo Morellio denuo edita et illustrata

발행: 1806년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ciunt; cuiusmodi haec ipsa, quae nunc prodeunt, omnino sunt. Vix equidem fieri posse videbatur, ut posteaquam in ALDI memoria instauranda, libri que vel suis, vel alienis eius cura impressis, illustrandis Zenus, Mattiatrius, Ungerus, Μannius, Zacharias, Ren

vardius aliique operam,utique multam posuere, Scripta ulla occulta supere Sent, quorum ex editione noVa, eaque

scitu digna cognosci possent, laudisque accessio non levis viro laudatissimo erastaret. Fecit attamen sollicitudo studiumque pervicax i, quo libellos honia

tate iuxta ac raritate praestantes, mea ipsius amicorumque opera, conquirere iamdiu assuevi, ut hac quoque in re fructum Suavem coeperim; quem cum iis qui in rebus eiusmodi eadem me

12쪽

cum voluptate tenentur modo comunicare lubet. Neque me a consilio deterret, quod scripta horum duo typis iam edita fuerint; cum des iis impreMSis, aut manu Scriptis, quantum equudem Constat, nemo meminerit, nemo indicium ullum fecerit, atque adeo Vel ut inedita eadem excipienda propem.

dum Sint . .

- Μusarum Ρanegyris ad Albertum Pium et quae simul accedunt, abSque ulla loci typographi annique nota, in quarta solii forma, ut dici consuevit, impressa sunt, chartiS ViX Septem comprehensa . Exemplaria editionis, nisi duo, non, o novi: alterum in bibli theca Quiriniana Brixiensi exstat, quod Vincentius Bighellius, vir litterarum studio et humanitate praestans, eius

13쪽

Praesectus, apographo manu Sua Sumpto, mihi primum communicavit: auterum est apud Franciscum Τacconium

inrchionem Sittigani, aerario Regis utriusque Siciliae olim Praesectum, qui ut illud ipsum ex bibliotheca sua loc pletissima mihi id expetenti inspiciendum mitteretur, pro eximia humanita te Sua, postea secit. Ut vidi ac e

pendi, libellum Venetiis impressum haberi posse plane cognovi; quod characteres, haud quaquam Aldini, a que ac ossicinae chartariae notae, iidem omnino in eo sint, qui in libris tribus Μ. Antonii Sabellici de situ u his Venetae aliisque, sine ulla nota,

anno circiter MCCCCXCII, cura Antonii

reti Brixiensis, impressis; itidemque in Epistolis Leonardi Arretini, ex eius-

14쪽

dem Μoreti recensione, an. ΜCCCCXCV, absque loci ac typographi nota, V netiis recusis. Non idcirco tamen iis omnino annis Aldinum opusculum ita pressum fuisse ego statuo; quandoquidem, licet non ante ann. ΜCCCCLXXXmidem Scriptum appareat, quod Petrum Bar cium Episcopum Ρatavinum obiueiat, qui eo demum anno ex Episco Bellunensi Patavinus factus est ); vel ipsa tamen opusculi lectio suadet editum ab Aiso suisse, quo tempore apud Pios Hincipes praeceptorem age hat, neque typographiam Venetiis a

huc erat aggressuS: hanc vero Se an

15쪽

no admodum ΜCCCCLXXXIX S cepisse,

ALDus ipse prodidit, cum in praei tione Thesauri Cornucopiae Hortorumque Adonidis anno MCCC CVI Scripsit: Dura quidem provincia est, bonarum litterarum studiosi, amendasse imprimere Latinos libros, durior accurate Graecos, durissima non depravate vel hos vel illos duris temporibus. Quianam lingua curem ipse imprimem dos libros , et quo tempore, videtiS. Postquam suscepi hanc duram pr vinciam annus enim agitur iam 3 ptimus , possem iureiurando afrmare , me tot annos ne horam quidem

solidae habuisse quietis. Quod sequitur, ALDi epigramma de Venere et Cupidine, codex mihi iam

diu obtulit, initio saeculi XVI, Μ,

16쪽

rini Sanuti patricii Veneti manu scruptus, multorum temporis illius poet rum carmina continens, Venetiis in b, Niotheca quadam privata, ad quam vix ulli aditus patere consuevit, aMe vatus: Exscripsi illud mihi statim: n que id tantum, sed etiam adolescenti cuidam dedi, qui totus in ALDI rebus erat, deque iis grande moliebatur opus, quod postea non fecit. Enimvero neque ab eo, neque ab alio editum unquam novi: luce tamen dignum,

si quod aliud MDI carmen, idem profecto ret.

Academiae Aldinae Legem de collocutionibus in ea Graece tantum habendis, etsi Scipionis Carteromachi ve bis perscriptam, quod tamen ALDuΜquoque, Academiae Principem, lat

17쪽

rem habuerit, cum scriptis eius locum

habere Suum posse putavi. Quibus imstitutis ac disciplinis societas illa moderaretur, ex hac una Lege, ad a liquitatis normam condita, deprehendere quodammodo licet; et hac in re ut clarior lux ab aliis monumentis an fulgeat , iusta cupido inde exoritur. Eius mihi exemplar unum Superstes imnotuit, absque ullo indicio, typis utuque Aldinis, anno circiter ΜDII, in solio, ut aiunt, volanti editum; quod Etymologici Magni anno vin Venetiis impressi integumento Coniunctum in bibliotheca Barherinorum Romae Caietanus Marinius, nunc bibliothecae

Vaticanae Custos primus, reperiit; G Spar autem Garattonius, qui biblioth me ipsi Barberinorum praeerat, mihi

18쪽

totum exscripsit. Μodo itaque fit ut duorum litteris et humanitate illustrium virorum favore, monumentum hactenus abditum evulgare possim: quod equidem ut magis adhuc pateat, L tine ipse reddidi. Ex hoc eodem mihi suspicari posse videtur acta alia quamdam Academiae Aldinae, soliis itidem singulis, impressa suime, ut commodo ipsius constituendae et administrandae

Consuleretur; non Secus atque Acad miam Venetam Famae appellatam p Stea Murpasse, multa eiuscemodi s

lia ab Apostolo Zeno collecta mihi perspectum iamdiu secere: quae eadem Ioanni Gottiob Lunetis opellae de hac Academia, Lipsiae anno I 8OI editae, auctori nisi defuissent, uberius et accuratius argumentum illud pertractasset.

19쪽

Haec de scriptis tribus Aldinis pra

fari opportunum esse duxi: alia quaedam in annotationibus adieci. Si quando, quod animo Volvo, commentarium de Manutiis conficere et emittere licuerit; de vita et studiis eorum, d que libris ab iisdem scriptis, aliorum- editis, multa necdum Cognita ut a seram, multaque ab aliis perperam dicta ut emendem, facile erit. Non huic tamen operi manus admovere constitui , nisi tomum secundum Bibliothecae meae Μanuscriptae Graecae et Latinae ad finem perduxero ; cui iamdiu inchoato quantum temporis ab Occupationibus Superest, tantum impendo. Interea nullus dubito, quin alia de rebus Μanutiorum adhuc Occulta mon menta sint proditura; namque campus

20쪽

XIII

ad inveniendum latissimus patet. Id novo et praeclaro argumento comprobare me posse video, Si conspectum operis in lucem deducam, quod Ioannes Franciscus Lancellotius e Staphylo Piceni oppido, magno sane labore, paraVerat, ac Se proxime editurum a nο Ι777 pollicebatur. Haec porro mihi tunc ille scribebat: La Colletione mia conterra Pre Soche trecento .e piu Letiere de primi uomini di quel secolo, tuite in dite , e contenenti materies sologiacter e ve ne sono mollissime di Scia

Pione Carteromaco , Marsilio Ficino, Desiderio Erasmo, Hetro Camdido , Summon io, Daniel Fini, Pi tro Crinito, Giovanni Cuspiniano ,

Filippo Beroaldo it giuniore, Ci

SEARCH

MENU NAVIGATION