Aldi Pii Manutii Scripta tria longe rarissima a Iacobo Morellio denuo edita et illustrata

발행: 1806년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

tamen Musa et studiis humanitatis Munquam ab- .fuit; immo tanti iaciebat bonas litteras, ut ad Aristotelem philosophum, nato sibi Alexandro, qui a rebus magnifice gestis Magnus poStea e gnomento est appellatus, sic scriberet:

Φίλιππος Aμοστελει τα χάρων. rσθι αοι γεγονότα ψόν . - ην ἶν οις θεο, χαρον ουτως- γενέσει τῆ παιδος , λ ωὶ τρῖ κατὰ τὸ , σην ουλικίανδετον γεγονέναι ' γὰρ, άυτον Aro σῆ τραφέντα καὶ παιδευθέντα, αξιον ἔσεσθαι καὶ νικῶν καὶ σῆι σῶν πραγμάτων D.

Quod sic exponi Latine potest

Philippus Arastoteli S. P. D. Seias mihi natum esse Ilium : quare Diis habeo gratiam, non solum quia natus est, ν rum etiam quia eum nasci contigit temporibus tuis; spero enim ψsum a Ie eductum erudiatumque et nobis et rerum nostrarum successi

ne dignum futurum . Vide quanti a rege illo potentissimo prudentissimoque doctrina ac virtus aestimabatur; quod ob id potissimum sibi natum esse filium gaudebat , quoniam doceri ab Aristotele posset, qui floruit temporibus illis . Nec tamen ipse Alexander omittondus est, qui

fuit et patre Philippo dignus filius, et Aristote-

42쪽

le praeceptore discipulus; qui copiis ne, alque opulentiis, an doctrina ceteros anteire maluerit , ostendit his verbis in epistola ad praece

Paraphrasis superioris epistolae Alexander Aristoteli S. D. Laros de Auscultatione Physica edidisse te smne moleste fero . Nam in qua rum re eramus nos praestantserra ceteris, Si eas, quibus eruditi sumus, disc*lanas, communes omnibus feceris p Malim equidem optimis disciplinis mnes, quam facultatibus , antecellere . V

Magnifica quidem vox, et Alexandro invictissimo rege et sapientissimo digna ; qui divitias vi tute multo inferiores esse putabat. Quid dieain de Romanis nostris p et de Iulio Caesare in primis, qui aeque in lilleris atque in

armis claruit : quod ita sit , ara nil nime . teste vini eius commentarii, quos ille secit rerum sua-

43쪽

rum , ut relinqueret, materiam volentibus de sascribero ; sed tantae eloquentiae habiti sunt, ut nemo illos nec mutare., nec aliquid illis addere. aut minuere ausus sit. Quid item de L. Cras

in Muciano p quem Romanas bisIoriae scriptores quinque rerum maxima habuisse tradunt;

quod esset ditissimus , quod nobilissimus, quod eloquentissimus , quod iurisconsultissimus , quod pontis ex maximus . Quid de Cn. Planco ῖ quem

eius epistolae ad Ciceronem indicant suisse non minus eloquentem , quam Cicero ipse fuerit . Quid do Asinio Pollione , de Mecoenate , de Augusto Caesare, doque mullis aliis y quos enumerare tum dissicile , tum etiam supervacaneum esset; qui etsi erant nobiles et clarissimi viri ae principes, tamen et litteris accurate operam dabant , et studiosos viros ita fovebant atque suis opibus adiuvabant, ut plerosque.temporibus illis ex infima fortuna claros admodum et Poetas

et oratores evasisse latissime pateat, necnon in dinem senatorium atque ad summos honores procemime . Nostro autem tempore unum tantum vidimus,

qui nuper excessit e vita Federicum Urbini Ducem Q, qui pariter et armorum et liberalium disciplinarum gloria exeelluit; quique bonas a

44쪽

ITres tanta fuit benivolentia prosecutus, quod bibliothecam etiam quam magnificentissimam sibi construxit; in qua quidem comparanda circiter quadraginta millia nummum aureorum exposuit, longe etiam plura impensurus, nisi illum mors crudelis et inexorabilis invidisset hominibus studiosis . O iaeturam grandem, O seclum male , o damnum irreparabile t Tantum prosecto hominem mori nunquam oportuisset, quem quidem unum ex principibus nostra aetate doctissimum exstitisse mirabile est. Quanquam illum Ioannes Picus G, Princeps inclytus , germa nusque tuus, longe quidem doctrina et bonarum artium cognitione antecellit; qui est tanto ingenio , tantaque doctrina, ut se iam toti orbi notum secerit. Non licet hoc loco, ubi de primcipibus sermo est in omnium bonarum artium diseiplinis egregiis, qui temporibus nostris pauci admodum sunt, Petrum Baro tum 8) praeterire, patricium Veiatum perquam nobilem, ae Patavinum Episcopum, summa veneratione Summoque honore dignissimum ; cuius laudum principium facile quidem inventis est, eXit vero ain prima dissicilis Hic profecto Romanae linguae sane quam doctus , si prosa oratione scribit, coinpiosus est, ornatus , gravis; si quando se ad tam

45쪽

men et mansuetiores Musas reseri, tersus est ac duleis, itaque excultus et doctus, ut cum antia

quis quoque illis doctissimis certare videatur : est etiam medicinae rei et simplicium maxime non ignarus, atque etiam geometra maximus, item in disciplina iuris et pontificii et civilis excellemtissimus . Sed sentio quam angusto ambitu or tionis summam huius principis doctrinam viri

temque complectar; non enim epistola digna est, sed immenso volumine . Praeterea cum Sit Summo ingenio princeps, summaquo continentia et humanitate ; amplius antistes iustissimus , episcOpus sanctissimus, in tuenda servandaque Salva toris nostri Christi Iesu religione aptissimus, a curatissimus, optimus; non a meo ingenio, quod sentio quam Sit exiguum, verum a Summo, et, quam meum, longe maiore, posteritati tradendus est. Nec item Hermolaus Barbarus i patricius Venetus, vir aetate nostra rerum omnium impense doctus , est silentio praetermittendus . Hunc certo L. Crasso Μuciano, de quo nuper meminimus, longe quidem rerum maximarum numero praestare lacile cognosci potest. L. enim Crassum quinque rerum maxima habuisse, hiastoriae traditum est: Hermolaum vero , bona Deus , non modo quinque , sed etiam bis quin-

46쪽

19que et plura quoque habere conspicimus Dahoc enim dicere vere possumus, quod . sitiditia simus, quod nobilissimus, quod eques clarissimus, quod et Graecae et Romanae lingua peritissimus, quod in cognitione simplicium medii. einae excellentissimus, quod item eloquentissi mus , quod iurisconsultissimus, quod philosophus, maximus, quod astrologus summus, quod inter primos magistratus Venetos ornatissimus, quod homo optimus, quod, etsi iuvenis, etiam casti

simus: adde quod Zacharia patre Io . viro diagnissimo equiteque illustri ac Μarci Evangelisiae procuratore integerrimo, filius dignissimus . His

atque aliis rerum maximis ornatus Hermolaus , lumen est ae decus Veneti potentissimi illustri simique Senatu . . iTu autem cum ea Sis quae et virtutem dilia

gas mirum in modum, et nihil cupias magis, quam ut optimum quemque atque doctissimum virum sibi imitandum liberi eligant tui, seque ad illorum imaginem comparent, qui mirabiliter

in laude vixerunt; non dubito quin cum clari simis atque iis, quos connumeravimus . . viris sint merito conserendi. Quamobrem perge, ut coepisti ; quandoquidem cum prudentia tua , quae est quidem maxima tum his. filiis, superabis

47쪽

omnium sortunas: me autem, ut de me loquar, habebis, cui aeque cari sint, atque fuerint patri ; tibique persuadeas velim, quantum viribus eniti, consilio admonere, studio et doctrina imvare potuero, hoc commune Alberto Leoneli que magnificis liberis tuis semper futurum . Vale.

S. P. D.

Cum xenia, o Princeps, Romani, Alberte, quotannis Hospitibus brumae tempore rite dabant: Reddideras et tu, sanctissime Iane , Calendas, Anni qui finem principiumque vides. Hie mittebat aprum, qualis Diomedis in agro Oecidit: hie laetae pignora Parva Suis :Ille dabat capreas , lepores , damasque fugaces ,

Laetas, eum pingui sumine, cortis aves. Milii et consuerat veniri lactuca movendo,

Rapaque brumali grandia facta gelu.Dulcia mittebant alii sarcimina: laetos Sie ducebat avos ebria bruma meos. Sic te, magne puer, Carpum Novumque salutet, Oppida quotque tuo sunt tibi cum patruo. Mons tibi boletos mittat, fungosque suillos, s '. Saturnalitios det tibi villa capos .

48쪽

Nos tibi non dabimus quae pascant dona palatum . Mandentur ventri quae peritura tuo . Mittemus potius pascentia munera mentem , Quaequa docent mores, ingeniumque iuvant. Accipe nunc igitur par ram, mea munera, librum Conscriptum nuper, compositumque mihi. Hic dabit accentus , geminae moderamina linguae, Addietos saetii sub brevitato tibi. Qui si gratus erit, tribuam quae condit Servo, Et sunt temporibus quae tibi danda suis. Hunc ubi tu scieris, longo maiora dabuntur Dona tibi, pro te quae tuus Aldus habet.

49쪽

ιμὰ Alberium Pium Leonelli Principis Cam

pensis flium, anno 1475 natum , tutelae Mamri consanguinei testamento patris relictum, ALdus a puero instituis, iamque Carpi degens μία quinquennem litteris erudire coepit: alii δελ-cem , quos inter Marcus Musurus, Trypho Dalmata, Gregorius isoletanias, Ioannes G nesius Sepulis , Coelius Calcaminus. Lilius Gregorius Gyruidus, Laurentius Maiolus, P

reus Pomponatius, res Praece tores, pia studionum adiutores, domi Ferrariae et alibi a cessere . Inter piros aetasis suae ρrincipes is

eximie Iitieris fomit: at non itidem for una,

quam adrersam tota fere pisa evertum esse, cum ex alismum scripsis, tum Praesertim ex accuratissima Tirabostasi de eo enarratione cognoscere nullo negotio licet Biblioteca Modo. neso T. IV. p. 156 . Auersus Aldo munis

centissime Λαι, ν , Praedia, auxilia muLM ad libros imprimendos academiamque constimendam abunde tribuit, ac ret ψω quoque gentis suae nomine eum honestapis. Aldus MLcissim animo deditissimo Alberto haesis, ILbrisque pluribus inscriptis laudes eius gratique animi sui sensus uberrime explicarit; Ariuo- telis nimirum ac Theo raui Feribus ann.

50쪽

Lucretio an. I 5oo, Ioannis Francisci Pisi LLbello de Magina sene an. 25oI, Ammonii aliorumque Commentariis in Ariuotelem de Diaterpretatione an. 15O3, Joannis Grammatici CommenIario in eiusdem Analytica ρosterio ra an. I 5o4, Alexandri Θρhrodises Commen- Iario in eiusdem Topica an. 2513 , iterumque Lucretio an. I 5I5. Mense Lanuario huius anni cum Lucresium demum inscriberes, sic eum alloquebarur: Iampridem, Alberte decus Principum, decus huius aetatis eruditorum , constitui omnes de philosophia libros, quotquot ex

aedibus nostris exirent in manus studiosorum , tibi dedicare, tum mea erga te singulari benevolentia , tum otiam quia id genus libris praeter ceteros delectaris. mec Aldus aeger morbo em Iremo cum laborares, immo iam Pinquans momii scribebat: mense siquidem ipso tabulas su-ρremas condidit, a Mesaria saepis Misas Biblioteea di Storia Leiter. T. III. P. I. p. 378 , quibus cadaper suum transferri Carpum, GLque ex libito Alberti H Leonelli eius fratris, es ipsi sui iam discipuli, se eliri iussit; proximi pero mensis initio cum pila excessisses, factum eius poluntati satis fuisse piritur. Rei

SEARCH

MENU NAVIGATION