Aldi Pii Manutii Scripta tria longe rarissima a Iacobo Morellio denuo edita et illustrata

발행: 1806년

분량: 98페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

THALIA

Si mulier: miserum natorum digna eruore Esset crudeles commaculare manus, Sivo quod infando tauri poteretur amore Altera Minoae machina Pasiphaes: Si puer; a caro donum exitiale parente Ferret, ut insanis obrueretur aquis, Quodve foret turpis sceleratae flamma novereae, Cui maris exitium monstra timenda darent:

Inclyte seu posset, Princeps, te odisse puella, Cui staret medio pectora dura silex; Digna quidem fato Ph xi foret illa sororis, Quae Hellespontiacis nomina secit aquis; Sive quod irati manes placaret amantis Μactata, aut caderet quod patris illa manu,

Fataque, post urnas iterumque iterumque repletas, Ferret apud manes Tartareumque Iovem.

CALLIOPE Qui te amat, et qui te posthac, puer inclyte, amabit, Et sanctos mores ingeniumque tuum, Felix ille suos vel dextra computet annos, Mortuus aethereas incolat ille domos.

32쪽

Αt tu qui flava caput accingeris oliva, Virtute et facies qui tibi ad astra viam, Sis felix, volitaque hominum cum laude per ora, Vel coeleste cibus cum tibi nectar erit c

in E isiti od by Coosla

33쪽

e super ista solent cantare alterna Camoenae, Haec de te Aonides carmina culta Sonant.

Quae tibi quandoquidem nobis iussere daremus, En dedimus: cantus perlege Pierios: Et cum carminibus nostrum, puer inclyte, librum Accipe , multa tibi qui pretiosa dabit.

Perlege, disce : tuae sic te praebere parenti Mirandum poteris, sic tibi crescet honos. Sic etiam divo semper, puer optime, Mare Carus eris: natum te velut ille fovet. Atque amat, et iusta tecum ditione gubernat Carpum; qui gentis firma columna Piae est. Mareus hie ille Pius, nulli pietate secundus, Eloquio priscos qui bens vincit avos: Marcus hic ille Pius, quo non praestantior alter Horrida Martigenas ducere ad arma vir . Huic multum ut placeas studeas noctesque diesque: Hunc mihi ceu patrem tu iace semper ames: Ut patruo placeas, virtutem amplectere totis Viribus: interea quae damus usque legas . Nec tantum nostros libeat legisse libellos Nec tantum chartis incubuisse meis:

34쪽

Perlege, disce etiam, Pallas tibi docta legendos Quos Romana dedit, quosque Pelasga dedit,

Et vigila, atque almae virtuti incumbe, labores Perser, ut accedat laurea bina tibi. Sie sublime tuum tolles ad sidera nomen, Mistus eris magnis magnus et ipse viris. Interea Graios , divina volumina, libros, Et cum Romanis haec mea scripta lege Namque ubi grammaticen pueros docuere Latinam, Instituunt cultos dicere posse modos. Dehine tibi nos dabimus geminae praecepta Μinervae, Quae Romana puto Graecaque turba leget; Assiduis quae nunc castigo scripta lituris , Ut valeant doctas non metuisse manus. Te modo, quos dedimu , iuvet hos legisse libellos, Doctior ut posthac cetera nostra legas.

35쪽

Clioque, Euterpeque, Thaliaque, Me*omeneque, Terpsichoreque, Eratoque , Polymniaque, Uranisque,

CallioEa multo ante alias praestantior OmneS. MDUS MANNUCCIUS BASSI AS LATINUsCATHARINAE PIAE PRINCIPI CLARISSIMAE AC PRUDENTIssΙΜAE

S. P. D.

Quhueti apud me sint Alberius Leonellusque

liberi tui, quos nuper mihi erudiendos tradidisti , atque quanto ego amore , quantaque eos benivolentia prosequar. potes vel Ex hoc facile perspicere, Catharina Princeps, Heroidum aetatis nostrae longe prudentissima a , quod parum illud quod datur otii ; nam multis negotiis

impeditus vix quatuor horas ad summum Sup-Peditare quotidie meo studio possum; non ad meam utilitatem , ut sane plerique sacerent, i Diuiti od by Cooste

36쪽

gendo consumo; sed in aliquo potius seribendo componendoque opusculo in disciplina grammatices , quod sit erudiendis liberis accommodatum iquod si ita est, 'nec ne, alter qui melius solat, quam tu, non facile inveniri potest. En de accentibus et Latinis et Graecis op culum , quod nuper conscripsimus, tibiqu d

navimus, ut a te pueris non modo legend.m, sed etiam ediseendum esseratur et donetur tuis rquae cum digna mihi res, tum ipsis pernecessa ria videbatur; non enim parum fructus et splenia doris habet secundum accentus recta pronuncia tio et moderatio dictionum: qua cum indigero liberos tuos animadverterem, ipsis deesse non V lui , qui de accentu seriberem aliquid, quod ad evitandum barbarismum magno eis adiumento se rei et iniqua re conficienda quantum laboris et difficultatis sustinuimus, quoniam opus fuit ut plurimos et Graecos et Latinos libros evolvere mus, ipse mihi sum optimin testis: eorte muti

Conseripsimus perpaucis ante diebus grammaψtieaa Latinae linguae Institutiones, nee non do componendis carminibus opusculum, pana rueos quoque Musarum vere , quos illas da Abberii laudibus alternis eoneinunt: quibus omnia D

37쪽

bus, ut nosti,' donavimus Albertum nostrum, adiuncto etiam libello Graeco , ut Graecas etiam litteras una cum nostris edisceret, itaque pariteriret, ut neutra lingua, quemadmodum praecipit

Quintilianus, alteri ossiceret 3 . Quod eo etiam feei libentius, quoniam tibi praecellenti ingenio Principi, atque habenti cum plurimis in

rebus, tum in re quoque litteraria et acre et subtile iudicium, gratissimum me iacturum Seiebam, si clara et egregia indole praeditis, et te clari, Sima imatre sane quam dignis pueris tuis aliquem libellum Graecum tanquam isagogicum scriberem ἰ quos tu non exculta solum, Sed persecta quoque litteratura sore desideras; quam nemin; ex hominibus nostris absque aliqua Graecarum litterarum cognitione, mira quadam tui ingenii bonitate, cognoscis non posse contingere, contra quorundam indoctorum hominum stultam opinionem. qui nihil aut certe parum existimant necessarias esse Graecas litteras hominibus nostris ; qui quam recte sentiant, viderint qui im elligunt: certe errant vehementer . Quomodo enim qui Graece nescit Graecos imitari auctores potest, in omni disciplinarum genere quam doctissimos ' a quorum sontibus quicquid sere est laude dignum in linguam Latinam constat

38쪽

derivatum; qui tanta elegantia, tanto artificio , iam mirabili subtilitate omnia tractaverunt. ut Flaccus in Arte Poetica Graecos non iniuria admiratus, sic de Graecorum ingenio scripserit: Graiis ingenium, Graiis dedit ore rorundo Musa loqui, straeter laudem nullius aparis. Et in eadem a. Vos exemiaria Graeca

Nocturna persate manu, Mersata diurna.

Accedunt nostrae sententiae alii plurimi, tam hinius , quam antiquae aetatis, et docti et clari vi. ri. Sed, ut novos missos faciamus, nonne Μ.

Fabius Quintilianus, Latinae linguae peritissimus, hoe idem in primo De Oratoria Institutione senis tire videtur, cum dicit λ)r sermone Gramco Puerum incipere malo , quia Munus comis pluribus in usu era, pel nobis nolentilus se Per

hibet r simul quia disciplinis quoque Graecis simul instruendus est, unde et nostrae suxerunt PEt paulo post subiungit: Non longe staque Tm tina subsequi debent, et cito pariter ire. Bases ut cum aequali cura linguam ureamque m ri coepe rimus, ni tra aBeri sociat. Nonne etiam Priscianus grammaticorum Omnium, meo quidem iudicio, accuratissimus confirmat sententiam nostram i qui librum suum, qui est the-

39쪽

Iasaurus grammaticae disciplinae, hoc modo inco,pit: Cum omnis eloquentiae doctrinam et omne Murionum genus sapientiae luce praefulgens, a Graecorum fontigus deriparum , Latinos Proprio sermone Minnio celebrasse, et in omnibus

Ararium orati a consecutos artibus vides , etc. Postea subiungit: conatus sum pro Missus meis Grae rum praece Tum , quae congrua Asa sum, in Lasinum transferre Sermonem .

Quid dicam de Cieerone nostro, doctissimorum

quidem omnium consensu parente Romanae eloquentiae' qui Athenas omnium liberasium a lium inventrices dixit , quique in eo libro qui est seriptus ad Marcum Ciceronem filium do os.ficiis , eum philosophiae Athenis incumberet sub Cratippo principe illius aetatis philosophorum,

filium, ut eum Latinis Graeca coniungeret, quoniam conduceret plurimum, Suo exemplo sic monuit : Tamen stra ad meam utilitatem se ercum Graecis Latina coniunxi; neque id in phialosophia solum , sed etiam in dic ndi exercita-ιione feri: idem tibi censeo faciendum , ut Parsis in utriusque ciraticinis facultare. Vide igitur quam recte tu sentias , acri ingenio Princeps, atque magnum clarae et magnificae tuae gentis decus, Catharina Pia, si li-

40쪽

beros tuos non Latine solum, sed etiam Gra ce scire desideras, multor m Exemplo et claro. rum virorum . Adde quo3 quantum divitiis et dignitate , tantu in moribus et doctrina vis eos e teris praestare hominibus ἔ nec imitandos esse ducis nostrae auiatis principω, qui quanto digniores potentioresque sunt, eo etiam a bonarum adi tum disciplinis magis alieni. Non sic Roman illos rerum dominos, noli ipsos barbaros quondam , quos tu dignos imitatione existimas , secisse constat . Illi quidem liberalibus disciplinis eo ardentius maioreque animo incumbebant, quo et ditiores et digniores erant : quod cum alii innumerabiles viri, tam clarissimi, quam potenti simi sacere consueverunt, tum Ptolemaeus ille

Philades us , via quidem doelissimus , qui Eliam bibliotheeaia nominatissimam sedit ; atque etiam Mithridates rex Mnta, qui duarum et viginti gentium, quas sub ditions habuit, linguas per-talluit; quemque medicinae rei perquam peritum fuisse commemorant: unde adhue huius regis antidotus celebratissima est, quae Mithridatios ap

His adde Philippum Macedoniae regem, qui quanquam omni se e tempore negotiis belli victoriisque affectus exorcitusque esser, a. IibeTali

SEARCH

MENU NAVIGATION