M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

dimi accepisse videtur eas , quanim initium est, Etsi de repinicia.

M. Caelius M. Ciceroni S. D.

VIII. Io. Sane quam J Haec epist. seripta est a. d. x Iv Kal. Deceml ut ex ipsa ap-pλret, in qua agit de falso metu Parthieo a Cassio nunciato, qui Arabas ornatu Par. thieo in provinciam immisisse credebatur. Qua de re si ripsit superiore etiam epistola ad Appium, postr. Non. Oct.

M. T. Cicero Procos. C. Curioni Trib. Pl. S. P. D.

II. T. sera gratuiatis J Gratulatur Curionide tribunatu plebis, serius, ut ait, quia longius abest . Scrinia est haec epistola post captum Pindenissiim, id est, post xlv. Kal. Jan. Quod intelligi potest ex his verbis,

Paucis diebus eram misturres domesticos tabellarios , ut quoniam fane feliciter ex mea Iementia ναυ. gebimur , Duis tireris totius .esaris res gestas ad Senatum perscri

berem.

M. Cicero Volumnio S. D.

pistola scripta esse videtur Decemuri mente: quia meminit Curionis Trib. pleb. cum ait , Cupio nostrum iliam amicum in GL funalia quamplurimωm haseo Aravitatis . Dolet, post discessum suum omnia omnium dicta in se conferri.

M. Cicero Q. Thermo

mus proprator erat Asiae tum eum Cicero proconsul erat Citieiae, quemadmodum exsequentibus epistolis aperte apparebit. Commendat ei hac epistola L. Genuciliti m. Quo autem mense eam scripserit, ex verbis ejus non liquet.

Cicero Thermo Proprael. S.

XIII. σε. Cluvius Puteolanus J Incertum est an hae epistola scripta sit ante rem

gestam a Cicer me in Amano , En vero posteaquam gessit. Illud non dubium est, scriptam esse postquam Epheso prosectus est. Ephesum autem Uenit x I Ral. Sext. Att. siqitidem ait, Dixerar mihi Mibdo. mias ciam Ephesi essem.

Cicero Thermo Propriet. S. XIII. Eisi mihi υideor J Μ. Annenis leoatiis Ciceronis rei suae causa prosectus erat ad Thermum propraetorem Asiae , quemadmodum apparet ex epistola ad Thermum , cuJus initium est , Qua magis. Prosed iis autem videtur eme postrem a Cicerone in Amano monte gestam :uia ait , Tum vero posteaquam meciam in ello ae in re militari fuit , rantam in eo υirtutem , prudentiam, fidem , tantamque riga me benevolentiam cognovi, Mi hominem pluris faciam. Hunc ergo commendat Thetis

M. Cicero P. Silio Proprael. S. D. XIII. 61. T. Pinnio J Illud satis eon.

videtur , hunc Silium in provincia eodem tempore suisse, atque Ciceronem. quia ait ipse Cicero ad Silium , magnum theatrum labra. ista μουincia, non ut honostra. Item videtur eodem tempore suisse in provincia quo Cicero & Thermus in Cilicia & Asia, & Bibulus in Syria , mrant: quia scribit ad Att. Thermiam, Si. tium vere ati is tauriri. Valde de δε εο se gerunt. Adde M. Nonium, Bonium, BAbulum, me, si voles. Quanquam eo in I eo mendose legitur Silviiam, meo quidem iudicio. Provincia vero in qua erat Silius. videtur sitisse Bithynia , in qua sunt Niacaeenses, quomim in hae epistola meminit. Itaque hae omnes epistolae seriptae ad Silium propraetorem, scriptae sunt a Cicer ne ex provincia et quibus vero: mens s , non liquet.

M. Cicero P. Silio Propriet.

S. D. XIII. εα ει in Atilii no Oris I Gratias agit silio de Atilio & eo nendat Q. se

trem. ostendit autem se in provincia es.se, cum ait, erem enim fero venissem. M. Ci-

622쪽

M. Cicero P. Silio Propriet.

S. D. XIII. 63. Nou putavi ' Commendat ei

C. Lenium. Ostendit se esse in provincia, cum ait, Ego eum a me invitissimus dim, si, quod eonsilio ejus fideli ae bono LMmertitebar . Rogat eum ut ad se consectis e. ius negotiis quam primum remittat.

M. Cicero P. Silio Propraei.

S. D. XIII. 64. Nero mens J Commendat silio Neronem quosdam ejiis iam aliares.

M. Cicero Crassipedi S. P. D.

X. P. Ganquam 1 ιι praesens J Distielle est de vera hujus epistolae sede aliquid a9frnaare: sed tamen duplici coniectura ducor ut credam hoc tempore scriptam esse: altera, quod is Crassipes, quaestor Bithyn rae fuisse videtur, eum ait , Cuius rei quantam potestatem suaestor habeat, non sem uartis: ut Quaestor en C. filii proprae. toris Bithyniae videatur. Altera est, quod utrique eommendat socios Bithynicos familiares sitos: in primis autem Crassipedi P. Rupilium, mali striim in ea societate: C. vero Silio P. Terentium Hysponem , qui operaes in scriptura pro madistro daret, ut in sequenti epistola . Ex quibus

intelligi potest id quod initio diximus ,

cum hoc tempore quo Silius propraetor erat in B: thynia , scriptam esse hanc epistolam, tum vero Crassipedem Silii in Bithynia suisse quaestorem.

M. Cicero P. Silio Proprael. S. D. XIII. 6s. Cum P. II pono JCommendat P. Terentium Hysponem , qui in Bithynica societate operas in seriptura pro niagistro daret. De cuius negotio se egisse ait cum Ephetiis eum suit Ephesi in Ciliciam veniens.

Cicero Silio S. P. D.

X III. 47. tibi remmendem eum J

Commendat ei Egnatium. Quanquam non est adseriptum Pro m. ι, tamen idem Stilius videtur esse. Videtiitque haec epistolastibsequi superiores, quia ait, sed hae e

L. HIMILIO PAULO, C. CLAUDIO MARCELLO COSS.

Anno ab Urbe condita , 7O3. M. Cicero Imp. C. Catoni S. D.

XV. 4. Sunima tua auctoritas J Iam Ct. cero aestivis consectis Q. fratrem legatum hybernis &Ciliciae praefecerat. lnde in Asiam Tharso Non. san. reversus erat Art. Tum igitur hane epiliolam scripssit, in qua omnes res a se gestas in Amano monte exponit. se Pindenissu:ra cepisse nuntiat , exercitum in hyberna di in is se Q. fratrem provinc:ae praesecisse . supplicationem pro pterea ut ubi Cato decernat petit.

M. Cicero Imp. C. Marcello C. F. Col. S. P. D.

XU. io. Cum id aetidie J Petit item aeonsule ut de supplicatione sibi de rebus a se in provincia gestis decernenda reserat.

M. Cicero Imp. L. Paulo Cos. S. D. XU. II. II - mihi fui l Petit idem

a Paulo consule quod petiit supra a collega Marcello . Misit etiam hoc eodem tempore de eadem re literas ad Senatum, qtiae interciderunt: de quibuς loquitur insuperiore epistola ad Marcellum, cum ait, Peto a te tit quam honorificentissimtim S. αtiteris meis recitatis, faciendum eures. Non

scripsisse autem se satim post res gestas, indicat in epistola ad Appium, cum ait, idqtie a me refie s/sum Into , quod non statim ut imperator appellatus sim,sea Hiis r bur additis, aestivisque consectis , literas miserim . Atque hae tres epistolae eodem sere die seriptae esse videmur.

M. Caelius M. Ciceroni S. D.

VIII. 6. Non dubito J Hxe epistola scripta videtur principio hujus anni, quia I i i i a ait,

623쪽

HIERONYMI RA GAZONII

6 et Rit , consutis adhue S. C. ntilum nisi desoLs Latinis farare potuerunt . Nam eiusmodi S. C. primis anni mensibus fiebant. Item, Curioni nosis tribunatus conglaciat . Et post , ire Caesare ioqui Depit. qnierat autem iv Id. Decemb. qui dies solennis

erat.

M. Caelius M. Ciceroni S. D. VIII. 7. suis eiso J Haec epist. scripta

videtur I ostridie quam superior. Nam ait, ruo liberto p inibus serias seri ras pridie dederam. Item audisse videtur rem a Cicerone bene gestam : quia ait, quo adhuc felicius νem gessisti.

M. Cicero Procos. S. D. Ap. Pulchro. III. 7. Huribui virebis J IJa e epistola

scripta est dum Cicero esset Laodiceae, ubi moratus est a III. Id. Feb. usqtie ad Non. Maii r Art. & Fam. Inquit enim in hac epistola, me seripsi μιιιο eum Bruti tu vi Laodiceae me eοπυenissent, in se Romam properare dixissent . Item scripta est post Drumam: quia ait, tametsi is quidem se. cerunt ridi te: quas enim literas asserebant. νι optis aestate facere t ent , eas mihi tino dimam reddi erant. Ex quo intelligi potest, imperatorem, non pr consulem, in titulo epistolae esse appellandum: cum pri in re anno imperator sit appellatus . Querelis item quibusdam Appia respondet.

M. Cic. C. Cassio Proquaest. S. D.

XV. 14. M Fabium J C. Cassiis pro. quaestor erat Syriae: eum hortatur ut Ro m M properans , curet ne quid sibi temporis in provincia prorogetur. Se de M. Fabio studiose facturum quae rogavit ait.

M. T. C. Imp. M. Caelio aedili

Cur. S. P. D. II. I M. Fabra J Commendat Caeliorem M. Fabii . Seripta videtur per hye.

Hoe iseisse C. Cassi rogatu videtur, exsuperiore ad eum epistola.

M. Cicero C. Curtio Peduceano Prael. S. P. D. XIII. 1p. M. Fabium J Commendat Ltem huic rem M. Fabii . Ostendit etiam se in provincia esse, cum ait, etiam cum ρνο I assim.

M. Cicero Q Titio L. F. Ruso Ραt. Urb. S. XIII. 38. L. Costidius J Commendathule L. Custidium . ostendit etiam se in provincia esse , cum ait , etiam eum Ioa hsimo absta.

M. T. C. Imp. Ap. Pulchro S. D. III. p. Vix tandem J Literas ab Appio

iam placato, postquam ad urbem accesserit, se accepisse ait: rogat eum in se adis iiivet in supplicatione decernenda. Haec aliquanto post superiores de stipplicatione videtur scripta : quia ait , omnino serius misi iitreos quam vellem. In quo eum difficultra navigandi Dia odi d. tum in Dis,m di upum senattis incidiste eredo mea

titeras a

M. T. C. Imp. Caelio aedili Cur.

S. P. D. II. II. Putar ne Mn3uam J Respondet de pantheris. Se sollieitum esse quid de provinciis decernatur , & Romam redire cupere ait. Scripta est Megalensibiis , id est, Non. Apr. ex epistola. Cicero Thermo Proprael. S. XIII. 34. Cum miει multa J Commen. dat Thermo M. Marcilium . Scripta est hoc tempore , quia ait Marei lium ad se venisse Laodiceam, ubi hoc tempore erat Cicero, ut ostendimus. Cicero Thermo Proprael. S. XIII. 37. Quon is J Ante Kal. Maias scripta est. Quia ait, Ego in Ciliciam proficisci

cogito circiter MI. Maias . Ante eum diem redeat Anneius legatus oportet . Erat autem Anna

624쪽

Anneius ad Theramim prosectus rei sua causa, ut diximus. Qitae cum ita sint, &superiori & huic epistolae in titulo addendum est P.

M. T. C. Imp. M. Caelio aedili

Cur. S. P. D.

II. ἶ. Raro tuas quidena Scripta estante Non. Maii , quia ait , Preficisci in Ciliciam eo itabani Non. Maii , , cum

primum aestiva artigissem . militaremque rem

collocassem , decedere . Respondet epistolae Caelii, cujus inuitim est, Non Δbito.

M. T. Cicero Imp. Q. Thermo Propraer. S. P. D.

II. ra. OIeiuna m tim J scripta est tum eum in Ciliciam revertebat ex Asia: quia ait , quod in Ciliciam ρνoficisceLir. Monet ut provinciae quaestorem nobilem potiusquam legatos praeiiciat.

M. T. Cicero Imp. Ap. Pulchro

S. P. D. III. Io. Cum est ad nos allatum d A

pius accusatus a Dolabella , opem Cicer nis per literas implorarat. Pollicetur ei o. pem Cicero , cum ait, Promitto me pro etia dignitate in hae proυineia , ctii praesu pi , rva o , de preeatoris ζ ιMoranda , pr pinqui: auctoritate , eari hominis At fp νο ὶ apud eiυitates e gravitate , imperatoris sese inrtim Oincia atque partes . Intelligit autem , ut legatos ex Cilicia mittendos siladeat perieuli Appii deprecatores. Seriis pia videtur, vel cum Laodiceae erat, vel pysiqitam in Ciliciam reversus est et quia ait , Pontinus eo cendens iam navim E- pMD Laodiceam reυertit. Sperat eum propediem Censorem auditurum . Petit ne quid sibi temporis addatur in provincia.

M. T. Cicero Imp. Papirio Paeto S. D.

IX. a F. Summum me ducem I Haee epistola serapta videtur postquam Laodicea discessit : lita ait , Is eum ad me Laodiceam venset . Commendat Papirio item 5artem M. Fabii .' quam supra commendavit etiam Caelio.

M. T. Cicero Imp. C. Caelio L. F. Quaest. Des. S. P. D.

II. I p. Cum optatissmum J Scripta est post Kal. Quint. qui x ait , Aeeepi a te missas Iiseras in Citieia , cum essem in eas is, a. d. x. Kal. Quint. Item quod ait, Gratiasmum mihi fereris , si ad ma in Ciliciam qMamprimum veneri .

M. T. Cicero Imp. Caelio Ruso dili Cur. Des. S. P. D.

II. ra. suis ius equidem J De decem, ne cogitat: quod ait , quare et si eum Meleges , ego iam anatium munus eo ecero Iramen Obυiam mihi velim sint merae in , quae me erudiant de . omni rep. ns s pes iane veniam . Eum videre aedilem se ei pere ait.

M. T. Cicero Imp. Ap. Pulchro, ut spero, Censori S. P. D.

III. II. essem in eastris J Adhue in Cilicia est Cicero : quod inde intellinitur , eum ait , Cum essem in east is adi μυiam 'νamum , reddita mihi sunt uno tempore a te epistotae duae . Fuit autem iacastris a. d. x. Kal. Quint. ut supra diximus . Item eum ait, fit a me eum per Asiam decedam . Gratulatur eum absoli tiam esse de maiestate , censorem iam itulum esse sperat.

M. Cato M. Ciceroni Imp. LXV. s. Qia edi re p. J Respondet Ca

to epistolae Ciceronis , cuius initium est , Summa tua auctoritas. In via supplicationem petierat.

M. Caelius M. Ciceroni S. D. VIII. it. Non diti J De supplieatione

ejus quid egerit Curio Trib. Neb. Pa lus, & Marcellus, eos Cato, ravonius, Furnius , Lentulus , Balbus , nunci xt . I tem , ut Pompeius eum senatu incubuerit

625쪽

εaa HIERONYMI

ut Caesar ante Id. Novemb. decedat e provincia.

M. T. Cicero Imp. Caninio Salustio Proquaest. S. P. D.

II. II Literas a te mihἰ statis J Salii. stius erat proquaestor Biblili proconsulis Syriae . Scripta est post xv I. Kal. Sext. uia ait, literas a te ni hi saιυν tuus redidit Tais, a. d. xvi. κοι. Sext. Se pria Kal. Sext. decessurum putat : quia ait , praesertim subiato metu rara hico.

M. Caelius M. Ciceroni S. D. lRA GAZONII M. T. Cicero Imp. Ap. Pulchro S. D. III. tr. pasi disimarem J Agit gratias

de supplicatione: eum jam sperat Centorem .

M. T. Cicero Imp. M. Caelio Itaditi Cur. S. P. D.

II. Is . Non potuit acci ratius agi J Agit gratias de lupplicatione, & quod sibi stratu latuet sit de matrimonio Tulliae. Respondet epitiolis superioribus Caelii, Gameit O , & Gratulor tιbi assinitate.

M. Caelius M. Ciceroni S. D.

VIII. 13. Gratulor tibi afuitate J Gr, tu latur Ciceroni filiam Dolabellae niipsi: se Nunciat ei mortem Q. Hortensii , cum a re tensiux , cum has Huras Dipsi, animam ag/bat . Videtur scripta haec epi. sola quo tempore Cieero e Uilicia deces.st: quia scribit in Bruto , eum e Cilicia

decedens Rhisum venissem eo mihi de Histensia morte esset allatum.

M. T. Cicero Imp. Ap. Pulchro

S. P. D. III. II. Grattit libor tini trius J Grati latur Appio , quod absolutus sit de ambi. u : excusat se miod Tulli in Dolabellae accusatori eius collocaverit. Scripta est paulo post aliam discessit e quia ait , Dece-

Eenti m hi , iam imperis avnuo treminato a. d. It I. Non. Sext. eum ad Sidamnata accederem , literae a meis sunt redditae.

M. T. Cicero M. Catoni S. D. XV. 6. Laetus sim J Agit gratias Catoni de supplicatione. Iam autem propius accessisse videtur: quia ait , ego , ut o ro, propediem te visebo. VIII. tr. Ptiuet me J Queritur de iniuriis Appii. Centoris: & se Cicer nem expectare ait , atque eum quampri

mum vadete cupere

M. Caelius M. Ciceroni S. D.

VIII. 1 Tanti non fuit J In hae etiam de Appio Censore agit , rogatqMe Ciceronem ut quam primum veniat . Ad arma rem si es are ait, propter contentionem Caesaris & Pompeii de exercitabuς dimittendis. Item ait, stas Appium Censorem his ostento facere λ de sients , de tabulis , Orci ad Atti setabit Id. Oct. ita, scribe de een ratas , maximeque de signis , tabulis , quid fiat. Ergo linc ante Id. Oct. scripta .

M. Cicero Terentiae , & Tul. suis,

S. D. XIV. Si tu . Tullia lux ns a ICicero Epheso d: scessit Kal. Oct. At r. Athenas venit prid. Id. Oct. ex hae epastola , qxiae scripta est xv. Kal. Novemb. Se ad arma rem spectare audisse ait.

Tullius, & Cicero meus, & Frater,& Fr. F. Tironi suo S. D. M. Cicero Imp. C. Marcello C. F. Cos. S. P. D.

XV. Ir. pantae tibi eurae J Agit gratias de supplieatione. Eodem tempore qtiost IKrror, scripta videtur: quia mena. visat o non morabitur , quae in riebat in /nsit Etesia1 , prosediem te, ut spero, visebo. XVI. I. Patiti facilius J Cieero distedens Patris aegroti im ibi Tironem reliquerat. Ad eum igitur de valetudine scrib:t, III. Non. Novemb.

Tullius Tironi suo S.

XVI. a. Non queo ad te J Scripta est

Nona

626쪽

Non. Novemb. Alyzia . De valetudine l. tem Tironis agit.

Tullius , & Cicero Tironi suo S. D.& Q. Frater & Filius.

est viii. Id. Novemb. quaa ait , nos apud Abetiam diem Mniam cιmm rati sumus. I, dies fuit Nοη. N emb. inde ante Iuram proteincentes a. d. vii . M. Novemb. εὐιiseras deaimus. De valetudine Tironis iis tem agit.

Tullius Tironi suo S. P. D. Sc Cicero, & 4 Frater, & Q. F.

XVI. 4. Varie sum affectur J Data est vi t. Id Novemb. Leucade. De valetudine Ti.

ronis item agit.

Tullius , & Cicero F. 3c Q. Q. Ti. roni Humaniss. & Optimo S. P. D.

XVI. s. Vide quanta in to Ili J Scripsi

hane epistolam Dircade proficiscens, vi I. Id. Novemb. De valetudine Tironis agit

Tullius, & Cicero , & Q. Q. Tiro.

ni S. Ρ. D. XVI. o. ad io J Seripta Actio

vesperi, va I. Id. Novemb.

Tullius, & Cicero, S. D. Tironi

suo. XVI. 7. Septismora ram diem I Data xv. Kal. Decem, Corcyrae . Mendose autem legitur xv. Kal. Novemb. quia ait in epistola seqtienti Cor rae fuimus que ad xvi. κaL Decemb. tempestatibur retemri: a. d. xv Kal. a pωρω c erorum ad Cassispen fladia cxx. processimas . De aegritudine agit.

Tullius 3c Cicero Tironi suo S. P. D.

XVI. p. Nos a te J Corcyra ad Cais pen se processisse ait a. d. xv. Kal. D cem, ibi suisse uso ire ad xx. Kal. Postri. die in Italiam ad Hydruntem pervenisse.

vir. autem Kal Decemb. B dii sum venisse, & secum in oppidum Terentiam introisse, a. d. v. Kal. Decemb. Brundusii Tironis literas Mevisse, quibus cognovit Tironem convaluisle . Rogat igitur eum ne temere naviget : videturque Brundusio discessisse : quia ait , equum Brandusii tibi reliqui.

C. CLAUDIO MARCELLO, L. CORNELIO LENTULO COSS.

Anno ab Urbe conita, TO

Tullius & Cicero , Terentia , Tullia, Q. Q. Tironi S. P. D.

XVI. II. Etsi oppσrtunitatem J Cicero a. d. viii. Id. Decemb. in Tt Aulanum venit Ari. De Formiano vero Taraciis nam venit prid. Kal. Ian. Inde in Albanum Pompeji. Ita a. d. III. Non. Ian. ad urbem cogitabat: Att. Hanc autem e. pistolam Tironi scripsi prid. Id. Ian. qua certiorem Tironem facit qui adhue ae- proliis erat Patris quemadmodum ad urbem accesserit pridie Non. Ian. Item quemadmodum talar ad senatum minaciter scripserit , & ut senatiis consuli-b is , praetoribus, tribunis plebis , 3c sibi proconsuli rem p. commemiarit. Italiae regiones . quas qliisque tueretur , descriptas esse : Capuam sumpsisse . Hoc autem S. C. sactiam esse vii. Id. Ian. scribit Cae.

sat lib. I. De bello eivili. Cicero Ruso S.

V. 2 . Quo modo piatiissem I Videtur haee epistola scripta tum eum Cicero ad urbem erat : primum quia ait , se tribunos militum , eontubernales & praesectos , detulisse: quae delatio non nisi ad urbem fiebat deinde quia addit, eum uitis rure redierit , mittam eum ad te. Agit cum qum store suo Ruso de relatis provinciae rationibuS.

Tullius Terentiae , & Pater Tulli lae, duabus animis suis : & Cicero Matri optimae, suavissime Sorori S P. D.

627쪽

Data est vir r. xal. Feb. Minturnis: nam mendose legitur vli I. Kal. Quint. suit enim Minturnis hoc die, ut scribit ad Att. Accedit quod agit cum uxore , 8c filia, an debeant Roma cedere adventu cietaris: an ibi tuto esse per Dolabellam possint . Qua de re agit etiam in sequenti epistola, vir. Ral. Feb. data Formiis.

Tullius Terentiae , & Pater suavissimae Filiae : Cicero Matri &Sorori S. P. D.

XIV. 18. Considerandum J Data est vir. Kal. Feb. Formiis. Agit de eadem re atque in stiperiore egit.

M. Tullius S. D. Tironi suo.

XVI. ra. in discrimine J Cicero

VI. Kal. Feb. venit Capuam: Att. Hanc scripsit xv. Ral. Feb. Capua. Tiro adhue erat Patris r se adhue praeesse orae mari. timae a Formiis ait. Caesarem Ariminum, Pisaurum , Anconam , Aretium occii passe alte urbem a se relictam esse . Hortatur Tironem ne aut aeger aut hieme naviget.

Q. Cicero Tironi S. D.

XVI. 8. Magnae nobis Τ Q. Cicero m. gat Tironem ne se t m sontae navigatio. ni committat , ει viae per hiemem , nisi bene firmus sit. Quod ab eo petiit etiam superiore epistola M. Cicero.

M. Caelius Ciceroni S. D.

VIII. is. Ecquando J Cicero Capua pse

sectiis est Formias iri. Kal. Feb. Inue aeon siilibiis itistiis rediit prid. Non. Att. Qipi uti vero discessit vit. Id. Att. l)ompeias x. RAl. Mart. Camisit erat e Att. Canusio rosectus est vita. Ral. Att. v. Kal. Mait. rundusnim venisse poterat . Ex peditus e nim antecesserat legiones Luceria e Art. Caesar Ral. Arpis suit . vii. Id. Briindv. sitam venit, perseqi ens Pompeium : Att. Pompeius Briunduso constendit Id. Mart. Att. vel a. d. xvi Kal. Apr. Att. II cautem tempore haee epistola scripta vid tur , quia ait , Caesar me , eum evulisset ιx Italia Pompeium , e ituit ad urbem

vocare . Id quia 1am existimo rensem nisi maluit Pompe)um Brundum circa me. dere. I

Tullius Tironi S.

XVI. i 3. Omnia a te data J Data est xv. Id. Apr. Monet ut convalescat.

Tullius Tironi S. D.

XVI. i4. Audri J Data I M. Id. Apr. De aegritudine agit.

Tullius Tironi S.

XVI. Is . AEgnta J Data est post prid.

Id. Apr. quia ait e PDuta ad me veniemid Id. Ayr. Se accepisse ab eo epistolam vacillantibus literulis ait οῦ ex quo apparet iam Tironem convalescerer praesertim eum addat sibi nunciatum , eum sebri ea-rere, & belle habere.

M. T. Cicero Ser. Sulpicio S. D.

IV. r. C. Trebatiar Caesar , pulso ex Italia Pompeio , post Id. Mart. Romam

redierat , ad senatum de rep. retulerat, aerarium diripuerat . Itaque hae epistola rationem assert Cicero eur roga me Caesa. re non venerit in senatum . Post fugam Pompeii scriptam esse , haec verba indicant , I tris othym terrartim imierais di hiatis ardere bello, tir m siis Dei 1, si iudieiis, sine iure, sine i e , sine fide, νει inm dimetrioni edi incena /s . Scripta ta men est ante diem illum qui dicitur iit. Ral. Majas, ex sequenti ad eundem epistola . Agit cum eo de conveniendo illo,s ite cogitare ait ab urbe longius disce.

M. Caelius M. Ciceroni S. D.

VIII. a 6. Exanimarias J Rogat Cicero. nem Caelitit ne se ad Pompeium Italia pulsiim eonserat . ne Caesi rem ostendat. Itaque ait , Caeser iratus Senatui exiit . Intelligit autem extra urbem , ut in Hispaniam contra Afranium & Petreii im ,

legatus Pompeii eat. Et post addit, Asi totum tibi persuudere non possum . DA

628쪽

eem , dum quid de Hispaniis agamus , fri. r , ορ- , quas tibi nuneis a eniti saris me nostro . Guam isti spem has ana missis Hi paniis , nescis. Non videtur au. tem adhuc discesssse Italia Cisar : quod ait , me secum in Hispaniam dueis. Minnisi ira faceret , 'iu uam ad uibrm accessissem , ubi narue esses , ad te percianissem. Meminit harum literarum Caelii, in epist. ad Att. in qua ait se in Cumano sulpicium expectare.

M. T. Cicero Ser. Sulpicio S. D.

IV. a. AE d. III. Kal. Majas J Atit eum eodem de eonveniendo, & de consilio pro ectionis ad Pompeium, qui in Epiro erat cum consulibus. Scripta est post II l. Ral. Maias , ut ex epiuolae primis verbis apparet. Ad Att. etiam ait te Ser. vium expectare ad Non. quod in Cumano se fa tutum esse , in hae epistola scri

bit.

M. T. Cicero Imp. M. Caelio dili Cur. S. P. D.

II. r6. Magno dolore J Responder epistolae Caelii, qua se deterruerat ne Pom- pejum Italia pulsum sequeretur.

M. Cieero Ruso S.

V. tm Etsi mihi I scripta est paulo ante quam iret ad Pompeium: quia ait, mihi considium captum eqs1amdita . Item, quare si sim, tiarabit , statim ad me Nemas . Intelligit autem prosectionem ad Pompeium, ut aperte apparet ex epistola.

M. Cicero Terentiae suae S. P. D.

XIV. 7. Omnes molestias a Caesare in Hispaniam prosecto Cicero se ad Pompeium in Graeciam contulit, auctore Pilitaris eho in Cicerone . Ex itinere autem hanc epistolam seripsit. Quod intelligitur, eum ait , Navim ero nos valde oonam habe.νe . In eam δε inlatque ransendi, hine scripsi . Dε-- ωnferibam aes nos eos fumili res mMisar epistolas , qtidias te O TMuiam nostram diligentissme commendabo . Tu υ Gm. VII.

iam . iis villis utare quae longissime assint a militibus. Data est vir. Id. Iun.

Caesar hoc eodem anno, Hispaniisl victis , Placentina militum seditione compressa , Romam iterum reversus est o & Dictator creatus comitia habuit , quibus se & Isauricum consules in insequentem annum creavit,

atque intra undecim dies Distatura abdicavit. Auctor App. 8c Caesar lib. III. De bello civili.

C. IULIO CAESARE II. P. SERVILIO ISAURICO COSS.

Anno ab Urbe condita, Tos. tiar hoc anno prid. Kal. Ian. trajecit in Epirum, adversus Pompe-jum , eumque per quatuor sere memses obsedit . Auctores , Suetonius in

Caenire , & Caesar lib. III. De bello civili . M. Caelius M. Ciceroni S. D.

VIII. 3τ. Ergo me potius J Quo tempore Pompeius ad Dyrrachium in Epiro, ει Caesar ad flumen Tapstim castra habebant , Caelius Romae Praetor hanc epist iam scripsit . Caesar De hello ei vili lib. III. Hoc indieare etiam Caelius in epistola videtur , eum ait , Ουid istis Deiris praelium expectaris, Dodirmusmum est.

Dolabella Ciceroni S. D.

IX. p. si valer, gaudeo J Scripta est eum Pompeius ad Dyrrachium obsessi is esta Caesare e quia ait , Pulso Datia Pompeisio, amissis Hispaniis , capto exercitu ver rauo . circum liato uuaee deuique . Horta. tur eum ut Pompeium tanquam victum relinquat. Terentiam minus Delle habuisse nunciat, sed eam iam convaluisse.

M. Cicero Terentiae suae S. P. D. XIV. R Si vatis, bene est et ego quidem

629쪽

Iro . Valetudinem ttiam J Cicero cum Pompeio erat. In castris tibi nunciatumari, Terentiam in febrim subito incidis. se. Data I v. Non. Iun.

Tullius Terentiae suae S. D.

XIV. 2I. Π vales, bene est: valeo. Da veram J Monet eam ut det operam ut convalescat.

M. Cicero Terentiae suae S. P. D.

XIV. 6. Noe saepe est J De prirdio vendendo agit. Data Id. Quint.

Pompejus hoc anno in Pharsalia, inedia aestate ut ait Plut. in Bruto)s ummo praelio cum Caesare decertavit . Ex qua victus in AEgyptum se recepit, atque ibi intersectus est, eodem die quo de Mithridate trium. rhaverat , Dione auctore r id est, pridie Kal. OEL Plinio & Capitolinis lapidibus testibus . Itaque Cicero I v. Kal. Decemb. scribit ad Att. de exitu Pompeji. M. Cicero Terentiae suae S. P. D.

XIV. Iet. Quoci nor in Italiam J Data est prid. Non. Novemb. Bramdlisio. Nun. eiat se rediisse in Italiam, & a bello r

celsisse significat, cum ait , perturbari M. Dre animi magnisque iniuriιs, mettio ne idecusi ii ceperinatis quod non faelis explieare Iollimras . Qua de re etiam ad Att. Hoc est autem tempus illud quo Cicero Brundusii per multos menses moratus est. Caesarem autem post praelium Pharsalieum in Frypriim se contulisse . at oue ibi per novem menses fitisse , tradit Appianus . De quo tempore se Cicero in oratione pro Q. Ligario, Apud qurm igitnr εκ dAeο nempe apud eum, qui cum hoe ferret , tamen me ante am visit , rei'. radaidit :qui ad me ex AEgveto Iiterar misit , ut ef mn idem qui si lem : qui . eum ipse imp πιων in toro imperio petωli Rom. Mnns esset, esse me alterum passus est: a quo, hoc θ ο G. Pansa nuncium perferente , concessos mi

RA GAZONII

hi fasces laureator renui , P ad tenendos putaυi . cui mihi tum denique se salist. put is readere, si eam mulis L tiaram o

namentis rediaret.

Tullius Terentiae suae S. D.

XIV. p. In maximis J Agit de vale. tudine Tulliae , de qua agit etiam in eis

pist. ad Att. quae data est . Iv. Kal. Deiaeemb. De convenienda illa loquitur his verbis , Quoa me propius vultu aecedere , video ita esse faciendum . Etiam ante fecisissem , sed me multa impediertim , qtiae ne nune quidem expedita Iunt . Qita de re agit etiam in epistola ad Atticum, de qua dixi.

M. Cicero Terentiae suae S. P. D. XIV. p. Ad eaeteras J Agit de valetu. dine Dolabellae, O item Tulliae; ut ante. Tullius Terentiae suae S. D. XIV. t . Si quid haber m J Agit item de valetudine Tulliae.

C. IULIO CUARE DICTAT

RE II. Anno ab Urbe condita, 7 s. Hoc anno Caesar in AEgypto alte. ram Dictaturam iniit , sine consulubus, magistro equitum M. Antonio. Auctore Dione. Tullius Terentiae suae S. D.

XIV. 16. Si vales , bene es: ego vale.. E si eiusmodi sempora J Data est prid. Non. Ian. Videtur scripta posteaquam reliquit

Pompejum : ex his verbis , quanquam ἀ- Ita sunt qua magis curemur , magiisve da leamus: quae me ita coaeficiunt ut is vota runt qui me de mea sentemia d truserunt.

Quod videtur de iis dictum qui illum invitum coegerunt partes Pompeianas relinquete .

630쪽

C o M M E NM. Cicero Terentiae suae S. P. D.

XIV. it. Si istis, bene ose, valeo. TMuia nostra J Data est xv II. Raei. Quint. Cogitabxt Ciceronem filium obviam Caesari miriere : quem decessisse fi gypto sa. ma erat, ut ait ad Att. Tulliam ad se venisse prid. Id. Iun. ait . Itemque ad

Atta

Tullius Terentiae suae S. D.

XIV. is. Si vales , bene est. Constitue. mus J Data est xir. Ral. Quint. Ait se mutasse eonsilium de mittendo Cicerone Caesari obviam e secum adhue habere Tulliam

Tullius Terentiae suae S. P. D.

XIV. Io. cuia seri placereti Data v II. Id. Quint.

M. Cicero Terentiae suae S. P. D. XIV. 17. Quod seripsi ad io J Data vi.

Id. Quint.

Tullius Terentiae suae S. D.

XIV. 2: Si vales, bisu est: valeo. μι neque J Data a v. Id. Sext. Se nihil habere certi de Caesaris adventu est.

Tullius Terentiae suae S. D.

XIV. 2 p. Si vales , δε- es : valeo . Maava miει J Data prid. Id. Sext. Red-d: tas sibi iam tandem a Caesare literas satis liberales ait. Intelligit xutem illas de quibus ait in oratione pro Q. Ligario , hoe modo , qui ad mo ex γ'ν ο ιiterat misit . ut essem iam sui fuissem . Incertum se esse ait an Caesari venienti obviam procedat , an ibi ubi est , eum expediet; id est, Brundiisti.

Tullius Terentiae suae S. D.

XIV. 22. Si vales, bene est: valeo. Nos notidie J Data xxl. Sept. Se ex literis

Terentiae canturum consilium ait quid sit agendum. Id est, an Caesari obviam eundum, an eum Brundusii expectandum: aa propius Romam accedendum.

Tullius Terentiae suae S. D.

XIV. ao. In Tusculamum J Jam Ciceroaceeptis a Caesare literis, de quibus si pradie um est . Romxm propius accessera Stiuii idem scripsit hane epistolam v. Kal Oet. de Venulino : in qua te vel 'ulum in Tusculanum ait Non. aut postridie.

M. Cicero Trebonio S. P. D.

XV. at. Et epistolam tuam J C. Treb nius in Hispaniam missus fuerat a Giare post praelium Pharsalicum, ut Longino succederet , auctore Dione , & Cicerone in hae epistola . Quae scripta ad eum videtur in Hispaniam hoc tempore , id est ante bellum Africanum , quoci initio sequentis anni seri ereptum est 2 quia logiones Trebonai eum ab eo ad Scipionem, qui in Africa erat, defecissent , eumque mortuum bello Africano audissent , Scapula & Aponio ducibus lectis Trebonium ex Hispania exegerunt , Dione aut Ore . Ex quo apparet hane epistolam seriptam esse ante desectionem legionum paulo post sactam . Hie autem C. Trebonius priore anno praetor urbanus fuerat, Servilio consule . Caesar lib. III. De bello civili.

Q. FUFIO CALENO, Ρ. UATINIO COSS.

Caesar, qui sine consulibus alteram Dietaturam hoc anno gessit, Romam tertium s. ex aegypto & Ponto reis versus, sibi in ternos novissimos menses Q. Fufium Calenum . P. Vatinium , consules subrogavit . Dio ,

Suetonius.

C. IULIO CAESARE III, M. HMILIO LEPIDO COSS.

.Anno ab Urbe condita, 7 .c x x K a Caesar

SEARCH

MENU NAVIGATION