Antidotarium generale à Io. Iacobo Vueckero Basiliense ... nunc primum laboriosè congestum , & methodicè digestum. Cum elencho locupletissimo

발행: 1585년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

g4 ANTIDOT GENERA L. LIB. II

picturis oblectan t audientes. aut inspicientes . Hoc tamen in hisce distri. Amen obseruari potest odores cerebrumam cere innata magis olfaciendi facultate, quam discernendi iudicio, cum nec muscis, nec aspectu quis quam oblectetur. quin ab harmonia dissonantiam. & ab eis quae pulchra sunt, deformia discernere possit,ea proculdubio ratione, quod odoratus hisce sensibus uisu nimirum 3e auditu. magis terrenus exiitat. Haec grata disputatione, iucundis item obiectionibus copiose discuti possent, nisi. seruanda breuitas hoc ipsum prohiberet.

Qv AMVis autem & musica cerebrum 3e picturis reficiatur, non tamen haec inter cephalica numerantur. quod medicamenta non sint. Exii sus autem cerebri affectibus cephalica etiam di nosci possunt. Quoni- uam itaq; cerebrum utpote quod reliquis uisceribus minus natura calidum existat) pituita plerumq; repletur. ob id ea maximὸ cephalicis annumerantur, lux praeter occultam . qua cerebrum roborant, facultatem.

ex calefaciunt, tergent, incidunt,& exiccant. Cerebri uero situm si consideres. cum in supreina corporis parte sedem habeati calidos uapores facilὸ suscipit, unde praeter quam quod aliis obstit rationibus) aegri s penumero uigiliis excruciantur,& capitis doloribus: quae symptomata refrigerantibus cephalicis compescimus. II c alia est cephalicorum series, sub qua sortassis etiam narcotica comprehendere licea cona suas frigore uires exerant. Licet autem haec ipsa in aliarum etiam partium dolori- Chus adhibeantur proprie tamen cephalica censeri debent. Eas quidem ratione dolores sedant, qua somnum inducuti aut partis alicuius sensui nobstupefaciunt. Cum itaq; cerebrum somni&uigiliarum sedes existat.& origo sensuum. hac & illa ratione narcotica pro cephalicis haberi pos- sunt. An uero haec tota substantia capiti familiaria sint iis perpendendurelinquimus, qui praeter occultas uires in hisce inedicamelis nihil agnoscunt, cuius respectu certis partibus competere possint. Hoc fortasse magis rationi consentaneum fuerit, narcotica cerebro & sensilibus corporis partibus aduersari tota substantia,quam ut eis auxilietur. De purgantibus autem, an eorum aliqua certis quibusdam partibus competant, in- D

sta proprio capite tractabitur. -

TOT ergo sunt cephalicorum classes ut aliqua cerebrum expurgent, idem aliqua refrigerent, aliqua uero corroborent. quibus equidem omnibus hoc forsan cominu ne est,ut cerebro sint occulta facultate familiaria, quae nec ratione comprehendi,nec praeceptis describi possit. Caeterum 'us morbos cerebro peculiares proprietate quadam excutiunt,uel talia sunt, quorum ratio reddi nequeat, uel ad dictam classium aliquam merito reserentur. Hoc tamen ut addatur,sorsan non abs re fuerit: haec nimirum medicamenta.uel ideo prodesse, quod hisce morbis antipathia quadam aduersentur, uel quod cerebrii aduersus malignas morborum. uires tota substantia muniant, atq; tueantu . .

102쪽

A PORRO eum uariae sint ut inodddictum est cephalicorum uires Vt dii pis.

non eadem semper.aut eodem tempore conueniunt Non enim cerebru

saei lὸ corroboratur antὰ quam expurgatum fuerit nec prius id ipsum cephalicis expurgatur. quain uniuersum corpus probὰ fuerit euacuatum. ne scilicet caput attractione repleatur. Refrigerantibus ferὰ cum id caloris uehementia postulat utimur periculosa tamen sunt, si crisis expecte- 1 tur. De narcoticis alias sat dictum est. Qua uel δ sit cephalicis utendum V η- ratione, paucis exponi no potest, cum pro uariis morborum generibus. pro uariis item uniuscuiusque morbi temporibus & symptomatis,uaria quoq; sit cephalicis utendi ratio.

y DE RELIQUIS CAPITIS PARTIBVS.

VA capitis nomine quod etiam prς cedenti capite monuimus e

ternae quoq; partes. ut oculi, nares. Os, se aliae, comprehenduntur:

ibus alicde quibus aliquid saltem exponemus,ut earum etiam remedia ponsint inuestigari.

PRIAa v Μ ergo de oculis agemu , quod inter sensus externos uisus oculi. rimas obtineat, cuius organa sunt oculi. Duplicia uero statuuntur ocui ruin medicamenta. quae nimirum ad spiritus uisorios,& quae ad ipsos-C met oculos reseruturi Spirituum ea debet este constitutio. ut nec nimis crassi, nec nimis subtiles existant. Citerum etsi saepe fit, ut nimia spirituusubtilitas uisum efficiat debiliorem . ea tamen ocularia maximὸ nuncupantur, quae facultate, quam habent.incidendi uisum exacuunt : θ' --κὰ Graeci nominant. inter haec autem a medicis plurima recensentur, qua non irac, sed occulta proprietate uisum iuuent. Non hic equidem hac in parte refragabimur.utpote cum nouerimus pro de iste multa. uo- in uires non ita rationi pateant, nisi quis ad ipsam substantiae similitu dinem recurrat. Hic tamen eorum acumen mirari cotingit, qui caprinute cur nyctalopas iuuare ce seni,haud alia ratione, quam quod capras exiD s linent inon minus noctu cernere. quam interdiu. Liceat itaque ab uno caetera comininisci, ut mirandos rerum effeElias intelligendo coprehen . de re uidearis. Sed quaesierit forsan aliquis, quaenam sit hepati cum oculis aftinitas certὸ nec eadem substantia nec idem eis inest temperamentum. Haec iucunda disputatione tractari pollent amplissimὰ: breuitatis tamen causa solummodo proponenda suerunt. eo fine quidem ut haec quoque ratio pateret, qua non oculis solum, sed reliquis etiam partibus, medicamenta propriἡ. uel admirando succeitu competentia, nonnullo discursu rationis exquirerentur. Constat, ueteres ab animalibus didicis se plurima, quae nec mentis acumine potuissent assequi, nec ipsa fortassis etiam experientia. Porro quod ad ipsam oculoru constitutionem attinet, cum sensu sint exactissimo,nec leuia leuiter serant incommoda,non

103쪽

ῖο AN IDOT GENERA L. LIB. II

quaevis subi id censeri debent ocularia, si uisum extenuando po in t a. A'cuere. sed hoc in extenuantibus requiritur,ut nec nimis acria,nec calida nimis existant. Quod si quae snt extrinsecus adhibenda, solum ea conuo nient, quae nec duritie laedant, nec irritent mordicando, nec adeo uiscosa sint, ut tenaciter adhaereant. Haec nimirum ocularia sunt medicamenta, quae nec in i uiueres, nec in unguenta reducuntur. quod haec oboleum oculis infensa sint, tum quod glutinis instar ualidius in partes impingantur. Pulveres autem quisque nouit quid negoch laepe oculis inferant,cum eis aduersissi ina si asperitas. Sed haec ad medicamelorum formam spectant magis. quam ut eorum uires ostendant. Sunt tamen obseruanda nihilo minus, quod hac etiam ratione, non uiribus solum ocu- Ularia dicantur. quae uitiis oculorum adhibentur. Narci σο - EADEM quoque ratio est aliarum partium, ne uel foetida naribus offerantur. uel palato,quae saporem habeant inpratum Haec enimno Irgustui solum officiunt, sed uentriculum etiam subuertunt. cum eadem storis de uentriculi tunica. Quae uero grauiter olent. x naribus molesta sun t. Se cerebro non leue damnum inferunt. Sint ergo stomatica uel dulcia uel salte in non ingrata: sint errhina uel odorata. uel nullo grauia foe- . tore. Quod autem & nares & os uiae sint ad expurgandum cerebrum. ideo factiὸ uitiis infestantur, quae perpetuo postulant abstergentia. Caeterii in demasticatoriis gargarismatis.&errhinis non est ut hic uerba facta Cinus . tum quod cerebrum magis, qua in uel os, uel nares spectent, tum

quod de purgantibus suo loco sinus acturi. Avi Es quod pateant, facila frigidis infestanto : quod siccissimae

sint inedicamenta postulant, quae uehementis stiria siccent. DANTIBUS autem inimicum frigus est, Sc calor uehemens. Acidis etiam. austeris & acerbis maxime laeduntur,cum nec cute, nec carnesiit obducti, quibus horum iniuria contemperari possit. Detergentibus iuuantur dentes.& adstringentibus. quod leui de cauti defluxionibus infestentur: qu ausa etiam est,ut facila dulcium & pinguium usu putrescant. DVT oculi coloribus, aures harmonia, nares odoribus. & lingua sapidis oblectatur ita facies & maximὰ muliercularum. iis instat. quibus Senitorem.& formae decus consequatur. Haec sunt, quae nobis hoc loco decephalicis scribenda esse uidebantur caetera in fucis & morborum curationibus exquirantur ubi copiosius a practicis descripta stant.

DE MEDICAMENTIS P EcTORA

LIBUS, CAP. N XXIIII.

E. Dic AMBNTORVM, quae pulmonibus& thoraci addicta . sunt, non unum genus est: quaed in enim part asseclas spe

104쪽

A ctant,aliqua materiam,quae morbum insert.Etsi uero quibusdam pulmones exulcerantur,ut sint adstringentibus conglutinandi: non haec ideo tamen thoracica nuncupantur, cum adstringentia pectori fiat & pulmonibus aduersissima tum quod respirationem prohibeant, tum quod e pectorationem remorentur.Thorax itaq; lenientia maximὰ poscit,ut Seliberior sit respiratio Sc si quid inliti eat facilius discutiatur. Cum autent, pulmones de uillationibus a capite sint obnoxij: sit, ut ea praecipue pectoralia censeantur. quibus expuitio procedit e Xpbditius. Non una tamen est sputi promouendi ratio: nonnunquam enim materia,quae delabitur. tenu is est, ut quanto cunque thoracis motu nequeat expelli, cui mB subinde dis fluat: quandoque tamen adeo crassa est, ut per angustas pulmonis arterias eiicino possit. Hinc duae sunt pectorali uinnatae species, ut nimirum materia tenuis in crassetur, & crasta nimis incidatur, quo facilius expui possit. Eorum uero,cruae tenues incrassant humores, quaedam mitiora sunt, quae calidis & frigidis conueniunt humoribus: alia uero uel einenter etiam nisi da sunt, ut humorum acrimoniam refraena re possint. Caeterum quod inter pectoralia. quae phthisicis competunt, etiam recenseantur,de his ut aliquid saltein dicamus operaepretium esse. uidetur. In his itaque medicamentis tria conspiciari tu si quoi uin ratione tabidos iuuant. Sanguinem enim concretum incidunt & expectorant, pulmones peculiari uirtute fouent atque tuentur, &uulnera conglutinant : quae quidem uires aliquibus etiam simplicibus tributae sunt, saepe tamen pro uariis medici scopis uarie distribuuntur, ut nimirum ulcera uel magis expurgentur, uel magis conglutinentur. Contrariae si quidem uires existunt,3c quo magis aliqua tergent Sc incidunt, tanto quoq; magis glutinantium uires impediunt. Haec igitur ratio temporis obseruatur. ut in principio inagis abstergentia competant, postea uero magis iuuent glutinantia. Licet itaque tabidis adstringentia conueniant, non hac ipsa tamen ratione pectoralia censentur, sed quod de incidant.& propria ui pulmonibus familiaria sint. Ad haec tanta nequaquam eis inest ad stri P ctio, ut respirationem impediant. aut humores pulmonibus uehementer impingant.Sunt ergo pectoralia quae uel laxant se emolliunt extrinsecus admota. uel humores pulmonum arteriis i inpactos incidunt Scem purgant aut tenues in crassant defluxiones: aut acres temperant Sc arte. Hae leniant asperitate in.

LIBUS, CAP. XXXV.

T cerebrii sensus.ita coi as Seetuu sedes est, uitς sons.& infusi caluris origo. Cum itaq; duo sint cordi maximὰ propria ut Se suo calore uitam foueat in reliquis partib. A volutati i is e lib. uisoro. inferat: .

105쪽

inserat: duo quoque sunt eorum gener quae cordi conuenire dicuntur. ιQuaedam enim, quod animum exhilarent: quaedam quod cor ipsum iu- a

uerit, cordisq; spiritus reficiant, cordialia nuncupantur. Eorum porro. quae cor oblectant. no una est ratio, cuin uel ira, uel amore, uel metu, uel

odio. uel tristitia. uel aliis assectibus cor uari ἡ conturbetur, quorum uel temperantia uel ablatione idipsum uicissim erigitur. Etsi uero coralle diibus hisce plurimu s spe recreatur, ut cordalia merito sint, quq uel amatoribus obblandiuntur. uel iratos placant, aut solatur meticulo ios: quod tamen haec medicainetis primario nequaquam assequamur. ad aliud uel tempus,uel locum referenda sunt: maximὰ uero philosophiae praeceptis ita mens imbui potest. ut minium affectibus conturberis. Cor enim me- Bdium est inter hepar & cerebrum, ut non ratione minus, quam ingestis afficiatur. Quamuis autem uis haec medicamentis quibusdam in elle dicatur,ut laetitiam inferre possint: nequaquam tamen id ita fuerit intelligend uni, atque s suapte natura cor exhilararent. Laetitia namque non corporis,sed animi motus est quo fit.ut sine iudicio laetari nemo possit. Sunt tamen, qui medicamentis odium,aut amorem cocilient: uerum id existimauerim. si fiat uel occultis rerum proprietatibus, aut incantationi potius adscribendum esse. Quod uero laetitia quibusdam medicamentis attribuitur id hac ratione uerum est: cor ut uitam omnibus coimporis partibus impertit iisdem ita compatitur.& pede uel manu laesa su- Cbito contristamur. Quicquid ergo dolorem uel tollit,uel saltem mitigat, oblectare dicendum est. Magis tamen hoc ipsum praestare uidentur ea, quae propriis cordis affectibus mederi possunt. Cor itaq; nimio calore,

uenenis.& tetris uaporibus afficitur. Hic nimirum patet altera medicamentorum cordialium series: nam quae modo proposuimus animam in corde magis,quam cor ipsum spectant: hic uero cor,& cordis spiritus naturali uirtute magis, quam rationis ui fouent atque tuentur. Tria sunt igitur horum medicamentorum genera, quibus avecto cordi naturet adminiculo succurrimus. Quaedam enim quod refrigerando febrium ardorem mitigent quaedam, uod uenenis aduersentur quidam uero, quod Dcordis spiritus peculiari uirtute refocillent, cordialia nominantur. At non quicquid refrigerat protinus est cordiale. Plumbum enim non minus ac aurum, argentuin aut gemmae pretiosissimae,frigidum est. Hic ni . mirum uis alia subest quae nec scripto facilὰ nec uerbis exprimitur. Sed uereor ne talia magis ex accidenti, quam propria facultate i titiam inducant: ut ad primam cordialium classem merito sint referenda. clim ratione magis animum in corde, quam naturali dote cor oblectent. De uenenis & eorum alexipharmacis supra proprio capite actum et . ut hic nihil superesse uideatur quod iam scriptis addi debeat. Hac tamen non quaecunque uenenis aduersant Aeferenda sunt: sed ea quae oppressis cordi

succurrunt. Quidam enim ut supra domonstratum eii alterando, ruet

106쪽

si dam uires naturamque fouendo uenenis resistunt quaedam tota sui sub stantia, facultate nimirum occulta, certis quibus da uenenis aduersa sunt. quorum tamen nullum sub hac classe continetur. Ecquis enim scorpium aut uiperas inter cardiaca recenseat De cibis,sciis 'us contrariis qualitatibus uenenorum uires infringunt.idem quoque dimam esto. Qus cor autem uel occulta uirtute, uel quadam substantiae similitudine, uel ui. quam ratione quo dammodo comprehendere possis, roborant, ad hunc

cordiali uin ordinem referenda sunt. Cum hoc enim uenenis insit omnibus , ut cor petant, de uitae insidientur: quae cor aduersus haec muniunt, atque tuentur, alexi teria merito nominari debent. Tertia cordiali uines assis est eorum . quae cordis spiritus reficiut. Haec nimirum ea sunt. quq cor exhilarare di tur, tum quod peculiari facultate uitales spiritus excitent, Se uiuidiores reddant, tum quod tetros & melancholicos arceanta corde uapores. Vt odorata spiritus animales erigui, aromatica natur tes,ita haec amica cordi uirtute uitales fouent & recreant.

DE MEDICAMENTIS STOMACHI.

CIS, CAP. A XXVI.

C r EDICAMENTA, quae uentriculo conuenturi stomachican minantur: etsi stoinachus non uentriculum, sed eius orificium. Meu gulae partem inferiorem designat. Cum itaque stomachica

non partis, sed totius existant, non unius etiam suntgeneris si quidem in uentriculo tria maxilla Θ propriis curada medicamentis obseruantur: appetentia deiecta concoctio debilis, retentrixque facultas uitiata. Quς appetentiam excitant acida serὰ sunt. & grato conditas apore. Litat autem uariis de causis appetitu aepὸ concidat, ut cum obruitur bile uentriculus,aut putridis humoribus, non ea tamen . quibus haec expurgatur, prO-

prie dicenda sunt ore fica. sed quae quadam acida ui gula Sc stomachum

D contrahunt gratoq; sapore delectant. CONCOCTIONEM iuuantea. quae uel calore conuenienti, uel aromatica facultate uentriculi calorem fovet, uel occulta' proprietate uentriculum roborant. De occultis dictum saepe est: hic tamen ratio superius propositae similis,paulo tamen ueritati magis consentanea,nobis offertur. Nyctalopes ex quorundam sententia caprino iecore iuuari supra diximus, quod existiment aliqui, capras nocte non minus cernere, quam . interdiu. Ventriculi uero concoctionem interna uentriculi gallinarum tunica iuuare creditur, quod haec animalia insignem habeant concoquendi uim . RUTEN TRIA uentriculi iacultas uitiata nauseam parit, uomitum,

di alui profluuia. Medicamentis haec corrigitur adstringentibus non ob

107쪽

id tamen, quicquid adstrinsit, sto inachicum est, cuin adstringant inulta. Aquae uentriculo sunt aduertissima. Stomachicis ergo praeter manifestas qualitates alia uis in es' qua uentriculo sunt accepta. v rodi ratio. An appetentiam excitandam medicamentis interdum utimur, quae non usoueadeo uentriculum iuuant: quo fit, ut hac in re multa sint obseruanda, tum ut tempore conuenienti, tumul aptis ad id medicamentis appetentiam excitemus, quae quidem paucis describi non possitiat, cum pro uariis appetentiae dei eme causis uarie sit etiam procedendum. Hoc tamen maximo notum, dc commune praeceptum est.o rectica impuro uentriculo .uel si cibandum non sit,nequaquam adhibenda esse. Quae . uero concoctiorem iuuant, π,πλκα dicere liceat ante cibum offerri ae- B: bent. tum quod in uentriculi fundo, non superiori parte calor excitandus si, tum quὀd calefieri debeat uentriculus antε quam cibus offera. tur. Quibus autem uentriculus adstringitur.ea eum duplici sine conuenian t,ut uel stomachum, uel pylorum occludant hoc quoque discrimine sunt exhibenda, ut si uomitum euitare uelis, a pastu: sin fluxus inferio- res, ante cibum praebeas adstringentia. post enim assumpta, cum cibos deorsum pellant, aluum saepenumero mouent: maximὸuero. si lenien

tia prius ingesseris.

DE MEDICAMENTIS HEPATI

HS PATI c o RVM tres sort) licuerit constituere gradus. Quibusdam enim delectatur hepar . quibusdam robur viresque nan- ciscitur: sunt&alia, quae uitiis eius propriε competunt. Vt ad ciborum di notionem, ne facilὸ quiduis ingereretur, gustus & appetentia uentriculo praemisia sunt. & singuae stomachoque concredita. quibus Se competens ciborum qualitas, 3c sussicien eorundem quantitas indicaretur: ita est hepati quiddam Sc manibus ingerentibus, delinguae Dgustanti.& stomacho discernenti correspondens a naturatributum. Venis enim me saraicis sibi conueniens attrahit alimentum, quod nimirum eiusdem naturae fuerit, aut temperamenti. Haec sunt ea, quibus hepar delectatur, alimenta quidem maximὸ: uertim ex medicamentorum se rie nonnulla iecori quoque grata sunt. dulcia nimirum: haec enim avid Θ, uelut alimenta sibi competentia, trahit. Nepar autem corroborant ea, quae leuiter adstringunt. Cum enim concociioni dicatum sit, quadam opus habet adstrictione, qua tum calor, tum concoquendus humor contineatur, ne diffluat hic, ille uero dispergatur. Nequaquam tamen tan ta est hepaticorum adstrictio, quanta stomachicis competit. Ventriculas enim amplis; imus es Se ingressum Sc exitum habens maximo pater

108쪽

A tes: at hepar exilibus est resertum uenis, quibus uel chylum attrahit, uel sensuinem in reliquum corpus distribuit. Quamobrein ne uel obstruatur hepar uel distributio sanguinis impediatur, adstringentia iecori conipetunt, non adeo tamen ualida,ut haec inferant symptomata. Quod itaque iecur ita sit constitutum naturaliter, ut prae caeteris uisceribus tacito obstructionibus corripiatur. ideo medicamenta, quae uel prohibent obstructiones, uel iisdem factiς medentur. hepati censentur esse peculiaria.

Sunt autem ea, quae sitne uehementi calore incidunt de extenuant: quibus tamen Je adistrictio lenis se aliqua facultas inst abstergendi. Obiit Etione; plerumque sequitur inflammatio, quae refrigerantia poscit, non B quaecunque. sed hepatica, hoc est, quae simul & abstergant & extenuent.

Caeterum ex uisceris natura diligenter hoc est obseruandum. ut eum id ut mura G, eoncoctioni destinatu in sit, calidis refrigerantia temperentur, ne calor adeoque concoquendi facultas aboleatum aut etiam diaphragma.cui uicinum & annexum est. ita refrigeretur,ut respiratio impediatur. Hic elix modus in extenuantibus obseruari debet, ne uisceris robur diffundatur:

in adstringetibus ne uel attractio chyli,uel distributio sanguinis ut modo dictum est impediatur.

DE MEDICAMENTIS SPLENI CIR

O CAP. Ataxv III. 'IN sanguinis generatione tria maximὸ conspiciuntur excrementa,

rosus humor. flaua bilis, humor i. melancholicus. Bili propriam habet in hepate cystim: serum ad renes delabitur: splen uero crassiorem ad se sanguinis partem allicit. Duplex aute est hoc sanguinis excrementum : aut enim nimio calore adustum est, quam bilem atram nominant. aut ex seipso crassum ac terrenum est, qui propriΘ melancholicus humor appellatur. Hinc investiganda est uis Anatura splenicorum. Hi seni in humoribus lien uti lurimum infestatur: unde uaria consequuntur D symptomata, quibus caetera quoque uiscera noxam serunt. Atra namq; bilis, ubi uel es erata,vel adducta fuerit melancholiam furoresque parit: humor autem melancholicus 3c uisceris obstructionem, Se scii rhum inducit, ut & sanguinis concoctio uitietur. hydropsq: stepenuine o subsequatur. Duplisii sunt itaq; medicamenta, quae lieni censentur esse pec tiaria. Quaedam enim atrae bili competunt,quaedam humori melancholico. De purgatione nihil hic nobis agendum est, cum id infra proprio capite simus tractaturi. Splenica sunt ergo, quae bilem atram num Mando contemperant.& refrigerando: licet ex his etiam aliqua snt c lore temperata. Non enim bilis haec usqueadeo calida est ut medicamenta poscat, quae dicunt biliosa, quibus eximia uis inest refrigerandi. Haec nimirum sunt e a. quae superius inter cord talia re tali inus, qu dd tetros bi

mi lis

109쪽

ue, ANTIDOT GENERA L. LIB. II.

lis atrae uapores, quibus cor obruitur, temperent Sc demulceant: qua ra- α tione laetitia in inferre dicuntur. Sunt ea quoque splenica, quibus humor melancholicus corrigitur & praeparatur,ut commodὸ post euacuari possit. Medicamentis id assequimur incidentibus Scaperientibus, aut ab hepaticis ea ratione disserunt, quod fiat adstrictionis expertia. Spleta enim concoctioni non est addictus: quo fit, ut adstrictione non indigeat, ci in

ad hepatis uires confirmandas chylumque retinendum ea non parum suo peditet auxili j. Splen etiam ab humore melancholico non oburuitur solum. sed induratur.ut inter splenica merito quoque numerentur emollientia. quae non equidem assumuntur intrinsecus, quod uentriculo sint& uisceribus concoctioni destinatis inimica, sed extrinsecus ad ino uen- Atur. Quainuis autem scirrho iecur etiam afficiatur.haec tamen ei non conueniunt quod hepar ut supra dictum estria strictione indigeat, qua tamen haec destituuntur.&tantam emolliendi uim habent, ut calorem uiscerum, Sc spiritus adeoque uires dissoluanti.

DE REN UM AC VESICAE MEDIC

L D serum a sanguine secernendum renes a natura caeteris additi C

sunt uisceribus. Id autem ut exciperet, ne subinde urinam exce nere cogeremur, uesica iis adiuncta est amplitudine sufficienti. Cum itaque renum & uesicae munus hoc sit maxim; proprium, ut a compore tenuissimain sanguinis partem excernant, morbis etiam utplurimsi urina uitio corripiuntur. Velem in calculo. uel inflammatione, uel cras-

ss humoribus urina supprimitur, ut hac quq que ratione medicamenta renibus & uesicae competentia quae nephritica Se cystica uocant sint distinguenda: si quidem alia refrigerant, alia crassos humores incidunt alia lapides etiam confringunt. Et si uero phlegmone ad sistendum sanguinis influxum adstringentia postulat: renum tamen de uesicae constitutio ta- Dlis est, ut eis & uesicae maximὸ periculosus existat adstringentium usus. utpote quibus urina magis impediatur. Quae crassos humores incidunt, uretica proprie nomin antur, de quibus supra satis actum est. Lapides autem confringentia praeteream,qua pollent. incidendi facultatem cuius etiam respectu merito sub diureticis comprehedi possunt propria quadam ui praedita sunt ut lapides adeo duros comminuant. Ex his plurima passim . practicis recensentur, quae id ipsum occulta proprietate praestant . quorum alia ratio reddi nequit, quain quae ab ipsa eorum substantia sumitur, non manifestis qualitatibus. Ex ipsa laque renuin & uesicae natura, morbisq; peculiaribus, haec propriὰ nephritica Secystica uiden- . tu esse nominanda, quae leniunt, & citra ualidam calorem incidunt sc

110쪽

A extenuant. Quod autem eadem de renibus, ac uescae tribuerimus medicamenta. discrimen hoc in iis obseruari debet. ut eum uesica sit a coraporis centro, quam renes, remotior, ei quoque ualidiora praeseribantur med icainenta , ne uires eorum,antE quam ad locum assectum peruene

riat,evanescant.

DE MEDICAMENTIS HYs TE

RIGIS . . CAP. N L.

VTER O competentia medicamenta sunt,qui menses mouent,uel nimis fluentes si istunt: de qui b. abundὸ supra dictum est. ut iam nihil superesse uideatur,quod pluribus exponi debeat. Hoc saltem

de uteri natura dictis addere liceat, Vterum uidelicet cerebro Sc uentriculo substantia quodammodo similem esse. Cephalicis enim & aromatica ui praeditis adeo delectatur, ut id manifesto motu clarum faciat dum iis accurrit, eorum uero contraria fugitat.Hoc experientia serui esse certissimum. Si qua namque mulier uteri praefocatione corripiatur, quo quidem affectu sursum ferri creditur uterus) ori grauiter olentia,sed uteri collo admouentur ea. tuae grato sunt odore praedita. Sin autem proci dat uterus uice uersa progrediuntur. Oblatis enim ori beneoleutibus,3CC stetidis uuluae ad motis uterus retrocedere perhibetur. Haec ratio fuit, qmouit aliquos,ut olfaciendi uim utero adscripserint. Sitne nasutus mu- , lierum uterus,an uero si eorum nasus uterinus, qui tale quidpiam asse runt,uiderit, qui uolet. Dubium non est, quin quod supra de cephalicis diximus qui gratum spirant odorem, cerebro sint sc neruos s partibus amicissima: non ideῖ tamen olfactu solo talia prodesse iudicanda sunt, ciun 8d aliis qualitatibus.de ipsam et sui substantia partes nullo praeditas olfactu iuuare possin L Eadem foetidorum est ratio. Suffitus enim praeter odorem, uim etiam habet certis quibusdam partibus aduersi siniam. Fitidis certὰ uentriculis offenditur. Se ita quidem interdum, ut uehementi P motu . quicquid assumpserit.euomat, non quod olfaciendi facultate polleat, uel odorandi. sed quod alia foetidorum noxa uel licetur. Vterum itaq; iudicamus, non, quod olfactu praeditus sit, offendi foetidis. sed quod ea stat eius naturae aduersssima. Licet autem olfactu nec oblectetur, nec offendatur: foetidis tamen laeditur & beneo lentibus corroboratur. Odor enim medicamentorum index est. quo natura, quid sibi competat, edocet olfacientes. Haec quae sito pini ibus hoc loco non est discutienda. ne propositi limites egrediamur: hoc saltem conclusionis uice dictu sui liciat, uterum perinde atque cerebrum bene odoratis se aromatica ui praeditis confortari. Cerebrum enimuero nec gustu pollet nec Olfactu, quod caluaria laesa Sc male sapidis. aut prauiter olentibus admotis comarobari Potest. . Denique cum supra satis ea discusserimus, quae men-

SEARCH

MENU NAVIGATION