장음표시 사용
101쪽
ELORENTINUS. EX Sςulptoribus paucos in tanta multitudine cla
ros habemus, quamquam aliqui hodie sunt , quos aliquando nobiles fore existimamus . Sed de Rentio Florentino prius verba faciam. Testamentum Novum , deinde Vetus tam diffusa , tam varia Florentiae in valvis Templi Ioannis Baptistae inenarrabilis operis ex aere finxit. Eius item sunt Florentiae in aede Reparatae D. Zenobii Sepulcrum ex aere, in Hortis Μichaelis Archangeli Ioannes Baptista, ac Stephanus Protomartyr opus utique magni ingenii, artificiique.
ες inferior putatur Vietor eius filius , cuius
manus , atque ars in iisdem valvis Joannis Baptistae elaborandis cognita est . Ita enim inter se utriusque opera conveniunt, ut unius, α eiusdem manu laeta esse videantur. D ΟἄDiuiti eo by Cooste
102쪽
Don x 'in' re ipse Flomitimis ingenii quoque,
& artis praestantia excellet non aere tan intum, sed etiam marmore notissimus , ut vivos vultus ducere , & ad antiquorum gloriam proxime accedere videatur. Eius est Paduae D. Antonius , atque alia Sanctoruim quorundam in eadem tabula praeclara simulacra . Eiusdem est in ea.dem Urbe Gat tametata egregius Copiarum Ducit ex aere equo insidens mirifici operis.
103쪽
Consent pςum videbatur, ut post Μedicorum
mentionem de paucis quibusdam privatis Civibus, qui duce virtute , comite fortuna ad amplissimam dignitatem evecti sunt, verba faceremus . Sed nescio quo nam modo ad Pictores nostra divertit oratio . Nam ut Μedicorum est bonae civium valetudini consulere, eamque prudentia, atque artibus suis conservare, ita Principum virorum est bene Respublicas gubernare, ac tueri. De iis viris Io-quor, qui honestis rationibus magni in civitatibus suis neri student, non de iis, qui malis artibus, & ambitione corrupti quacunque ratione sibi ad Principatum viam moliuntur, Cuius generis civium magna penuria
est. Sed quod rarius, id praeclarius, ac preciosius multo haberi solet. Hac parte absoluta, reliqua deinceps propositi nostri persequemur.
104쪽
oannes CaraEulus Eques Neapolitanus inter rarissima privatorum civium, qui magni, atque illustres evaserunt, exempla reponendus est . Consilio excellens , animo eXcellentior ad omnia pacis, ac belli munera natus esse videbatur. Commendabat prudentiam ejus sermae dignitas egre , gia. Ob eas res in Ioannae Reginae gratiam haud me diocriter venit. Magnus Senescalcus, ita eam dignitatem Vocant, ab ea factus unus erat, qui apud illam posset, honores conferret, delictorum gratiam faceret. Solum
Regium nomen deerat . Μultis oppidis a Regina sibi traditis civilem modum longe supergressus est . Eiusdem Reginae Statum sua prudentia diu conservavit. Auctoritatem suam Alphonsi Regis praesentia diminutam eodem Rege digressis recuperavit , omniaque rursus pro arbitrio agere, ac moderari coepit . Demum stimulante uorundam issvidia quum in odium Reginae incidisset, ive consentientelea, sive dissimulante in. Arce Capuana ab inimicis in cubiculos noctu interemptus est.
105쪽
m Ranciscus Spinula Olobono patre praeclaro Vi-
i ro natus Genuae temporibus nostris in primis floruit. Natura ad conciliandos multitu-H Tn dinis animos comparatus omissis mercaturae studiis ad Rem publ icam gerendam animur convertit. In cognoscendis rebus acer, nec minus in agendis, exequendisque impiger, ingenio miti iniurias facile remittere, Litteratorum amator omne ociosum te
pus in legendo consumere Philippo Maria Mediolanensium Principe Urbem Genuam imperio tenente cuncta de eius consilio a Philippi praesidibus administrari, aegeri , amicos alios dignitate, alios fortunis augere eniti . Conditione privatus, at dignitate civitatis suae Ρrinceps habebatur. Urbem Gefluam clientum, & amico. rum opibus ab adversariis Philippi saepius defendit. Ca. ietam, ad quam tuendan sturi prae si dio missus fuerat ab eodem Philippo, quamdiu ita ea mansit, servavi t, quo adversus Venetos bellum gerente traetis in idem hellum
Genuensibus Dux classis, quem Genuenses Admiratum vocant creatus triremes ad viginti, mistum dictu, intriquintum , ac vices umidiem sua. diligentia ex tauco comparavit, deduXit, armavit. Nuntiantibus quibusdam hostilem classem metu fugam arripere , cur octo triremibus insecutus abeuntes hostibus in se conversis, priusquam cetera classis opitulari posset, circumventus, captusque est . Captivitate liberatus Genuam rediens tanta civium frequentia domum reductus est , ut non ex captivitate reverti, sed devictis hostibus tria - I umphum
106쪽
DE Ut Ris I Lus Tartus. Ss umphum reportare videretur. Universis civibus tam suae, quam diversae laetionis Rempublicam vexari , ac
perdi indIgnantibus ejecto Philippi praesdio , Patriam
in pristinam libertatem restituit . Patronus libertatis totius civitatis consensu constitutus aliis quibusdam ei vibus in societatem allectis , quum seditio orta esset,& Thomas Fregosus contrariae notionis alioquin vir magnus, atque illustris Rempublicam occupasset, ob su Dpicionem Pastia cedens Philippo reconciliatus est. Niceam proiectus dum cum Raphaele Adiano triremibus comparatis Thomae statum evertere conatur, aegritudine in cursu gravatus apud Finarium vita excessit .
MEDIOLANENSIS. D haec magnum civem cognovi nus .Vita lianum Borromeum Μediolanensem origine Pisarum, cui divitiae tantae fuere, ut Phi-i lippum Mariam Mediolanensitum Principem in maximis belli discriminibus, quum a V netis diuturno bello fatigaretur, sua ipsius pecunia saepenumero sustentaverit , cuius rei gratia , & a Phili po admodum dileehus est, &.ici'magnam praeterea dignitatem , & statum evectus. Hospitalitate maXime laudatus est , qua in magnos quosque , & illustres, ac Principes viros uti solebat , eoque genere liberali tatis multos sibi mortales obstrinxit. Domum divitiis, ac dignitati convenientem paravit , ceteroque vitae cultu splendidum se se, atque elegantem virum exhibuit. FRAN-
107쪽
FRANCISCUFUSCARUS. FR Wςistut Fuscarus Venetus prudentia, an na
turali facundia magis valeat incertum. Sermone gravis, ac promptus, consilio validus, memoria insigni saepe eorum civium , qui ante se sententiam in Senatu dixerunt, argumenta, ac verba ipsa repetere, saepe etiam Legatorum in Senatu mandata eXponentium ad tricena, interdum ad quinquagena orationis capita memoriter referre, eaque Ο-mnia singillatim, atque ex ordine vel confirmare, vel diluere cum totius consessus admiratione prospectus est. Summos quosque honores apud cives suos gradatim consecutus est. Postremo cunctorum civium sustragici
Dux, & Princeps Reipublicae mortuo Thoma ΜοZeni-go creatus est multis prius Legationibus honestissimis pro Republica susceptis, atque aditis. Eius consilio hellum adversus Philippum Μariam Μediolanensium Principem susceptum , ac gestum est, Brixiaque, & magna parte Galliae Cisalpinae in Venetorum ditionem redacta. Iam admodum senex, ingenio tamen firmo, ac memoria in tegra, Curiaeque laborum supra fidem patiens. i
108쪽
FLORENTINUS. Cosmui Μωices Florentinus prudentia in prio
mis laudatur. In administranda Republica, atque adeo in his omnibus, quae ad rem bellicam pertinent, consilio multum valere existimatur. Litteris non tam latinis modo, sed etiam graecis instructus vitam inter philosophos, & eos, qui Rempublicam gerunt, mediam agit tantum litteris temporis impertiens, quantum sibi a negociis Reipublicae superest. Bibliothecam, quam amplissimam aedificavit, infinitis Iibrorum voluminibus tum graecorum, tum latinorum cuiusque ordinis, ac facultatis exornavit partim undi. que magno impendio quaesitis, partim conductis librariis exscriptis. Divitiis civilem modum longe excessit omnium non tantum privatorum hominum nostrae tempestatis locupletissimus, sed etiam cum non mediocribus Principibus ea re conferendus. Marci Evangelistae a dem ornatissimam sua ipsius petunia Florentiae eX truxit. Hierosolymis Christi Dei nostri templum eiusdem Sepulcro contiguum ingenti sumptu resecit, auXitque annua pecunia in Sacerdotum alimenta constituta. Multa praeterea aedificia tum sacra, tum publica partim sustentavit, partim eversa restituit. In egentes beneficus multos locupletavit, multos ad Reipublicae honores evexit, atque in dies evehit. In externos quoque, ne dum in cives liberalis, atque hospitalis. Domum Etrusco mar-H more
109쪽
38 BARTHOLOMAE 1 F cIt more mirum in modum exornavit, illustravitque. Auctoritate, & existimatione haud dubie civitatis suae Princeps : nec famulatu tamen, nec cetero vitae cultu supra mediocrem civem se se effert; quin etiam Μagistratus quosque, & aetate antecedentes tamquam sinperiores colere , observareque . Vexatus aliquando ab adversariis , & ex urbe cedere coactus apud Venetos relegatus degere maluit, quam Rempublicam sumptis a mis in discrimen adducere. Revocatus in Patriam Francisco Ssortiae singulari amicitia coniunctus illum Laepenumero grandi pecunia adjuvit, ac iovit.
110쪽
Civitatqm voluit sapiens ille Hippodamus Mile.
sius, ut Aristoteles tradit, eam, quae esset bene constituta, ex triplici genere hominum conis stare t opificibus, militibus, colonis, & eam quae ita constituta esset, non dubitabat stabit Iem, atque optimam sore. Nam per artifices, quae usui singulari civibus sunt, efficiuntur, per colonos vero res frumentaria suppeditatur putabatque eam civitatem mancam , atque imperfectam esse, quae horum trium aliquo careret. Nam re opifex , ct colonus militis tutela, & miles opificis, ac coloni ope indiget. Quonam enim modo aut artiseX, aut colonus res suas tu.eri, aut miles sine iis sustentari possit . Erit itaque proposito instituto nostro conveniens, postquam de claris civibus dictum est , claros copiarum Duces memorare,& eos dumtaxat paucos, qui fama , & rebus gestis praecelluerunt nullo tamen dignitatis, ut ad hunc lo. cum feci , ordine servato.