Bartholomaei Facii De viris illustribus liber nunc primum ex ms. cod. in lucem erutus. Recensuit, praefationem, vitamque auctoris addidit Laurentius Mehus ... qui nonnullas Facii, aliorumque ad ipsum epistolas adjecit

발행: 1745년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

A UU

Auli Veneti illustre nomen fuit. Philosophiam & ipse professus plerosque adolescentes Ue- netiis, ac Paduae ornavit . Μulta in omnin Philosophia scripta reliquit, quae Valde utilia egistimantur ..ta Theologia quoque non obscurus est habitus. Viam ad Dialecticam facilem, & ad Ieseentibus perutilem brevibus quibusdam praeceptis aper

Ndreas Midioranei,sis ex D. Augustini ordine inter Philosophos , ac Theologos cla- 'OP Senis, & alibi Philosophiam professus est. Studia quoque humanitatis coluit: histO- riam fuit temporis scripsit , in qua L qua 'tra Π-utePcontigeritida annotavit . . Volia aeri praetercaverineum statinorum interpretatione haud parom, re liquit .i Intes oratores non multo minor , quam inter Philosophos: iudicatus. ex praedicationibus quoque ma gnam laudem promeruit. α' l

92쪽

INxςr Philosophos , ac Theologos nostri temporis

non mediocrem locum tenuit Ioannes ex Μonte Nigro Ienuensis , cuius praestantia non solum in docendo Ienuae cognita est, verum etiam alibi, Florentiae praesertim, quo tempore Graecorum Concilium in ea urbe celebratum est. Hic enim unus ex iis paucis fuit, qui communi consensu totius Conis Ventus ad Graecorum errores confutandos delecti sunt ,

in qua disputatione superatis Graecis ingentem laudem, α gloriam adeptus est. R

SENENSIS .

Bernardino Theologo , ac Philosopho non parum illustratae sunt. Μagnus hic memoria nostra, atque admirabilis Vir io prae dicando visus est. Quocumque se conferebat, tini tum Populum in se convertebat. Fuit in praedicanis

do copiosus, ac vehemens, memoria incredibili, pronum tiatione adeo apta , ut nunquam satietatem circumstantihus sermo erus asterret. Porro autem ita firma, & constanti voce, ut nunquam interdicendum deficeret, quodque mirum est αagis, in maximo hominum conventu, at-

F que

93쪽

x BARTHOLOMAEI FACII . que frequentia ita ab eo, qui erat remotissimus, quemadmodum ab eo , qui erat proximus , facile exaudiebatur . Μultos oratione sua ex sordidissima vitiorum sentinaeXtraxit , multorum animas variis morbis affectas sanavit, plerasque etiam contemptis rebus humanis ad Religionis amorem perduxit, quibus me itis, tum vitae puritate , ac sanctitate a Nicolao Quinto Pontifice Μax. in Sanctorum numero relatus est.

RAph si Pronassius natione Ienuensis ordinis D.

Dominiet dialecticae, ac Philosophiae, item

i que divinarum rerum artibus ornatus inter Theologos nostri temporis singularis iudicatur. Rerum antiquarum studiosus, earum maxime, quae ad mores, α Religionis. cultum pertinent , Platonis , aristotelis , ac ceterorum Philosophorum veterum scripta, quae consentire cum Evangeliis,& Christi veri, ac summi Dei nostri dictis viderentur, in unum volumen collegit, dictaque cum dictis contulit, ut Summam Sapientiam, hoc est Dei Verbum, ac Filium omnium Philosophorum sententias non aequasse modo, sed etiam superasse doceat. Scripsit item alia quaedam in eo genere non contemnenda. In disputatio. nibus subtilis, atque acerrima Vitae innocentia, aupuritate.

94쪽

DE PICTORIBUS.

. - . . . . .

V ς ad Pictores veniamus , quamquam foris

tasse convenientius fuit, ut post Poetas Pictores locarentur. Est enim, ut scis, inter Pictores, ac Poetas magna quaedam affinitas. Neque enim aliud est pictura, quam poema tacitum: namque in inventione, ae dispositione operis utriusque Cura propemodum par nec Pictor ullus praestans est habitus, nisi qui in rerum physic rum proprietatibus effingendis excelluerit. Aliud ent . est superbum pingere , aliud avarum , aliud ambitiosum, aliud prodigum , l& reliqua item huiusmodi, atque in his proprietatibus rerum exprimendis tam Pietori, quam Poetae elaborandum est, re in ea sane re utriusque ingenium, ac facultas maXime agnoscitur. Nam si avarum fingere quis volens leoni , aut aquilae illum comparaverit, aut si liberalem lupo , aut milvio, is nimirum, sive Poeta, sive Pictor fuerit, despere vudeatur . Oportet enim comparatorum naturam similem esse. Et sane saepe saepius magnus honos nec immerito picturae fuit et est enim ars magni ingenii, ac soIextiae. nec temere alia inter operosas majorem prudentiam, desiderat, utpote quae non solum, ut os, uta facies , metotius corporis lineamenta, sed multo etiam magis interiores sensus, ac motus exprimantur postulat; ita ut

vivere, ac sentire pictura illa, & quodammodo moveri, .ac gestire videatur. Alioquin similis fuerit poemati pulchro illi quidem,& eleganti, sed languido, di inihil moventi. Verum ut non satis est poemata pulcra esse, F α quem

95쪽

44 BAR THOLOMAEI FACII quemadmodum ait Horatius, oportet enim dulcia sint, ut quacumque in parte velint, animos hominum, sensusque permoveant, ita & picturam non solum colorum varietate exornatam, sed multo magis vivacitate quadam, ut ita loquar, figuratam esse convenit, & quemadmodum de piAura , ita & de sculptura , fusura ,

architectura , quae omnes artes a pictura ortum habent , dicendum est. Nec enim quisquam probatus iaci his generibus artifex esse potest , cui pingendi ratio ignota sit. Ceterum praetermissa longiori disputatione de iis paucis Pictoribus , atque Sculptoribus, qui hac

aetate nostra claruerunt , scribere pergamus, ac de In finitis eorum operibus ea solum attingemus, quorum clara notitia ad nos pervenit.

GENTILIS

FABRIANENSIS . GL xilia Fabrianensis ingenio ad omnia pinis

genda habili, atque accommodato fuit. Μaxime vero in aediliciis pingendis eius ars, atque industria cognita est. Eius est Florentiae in Sanctae Trinitatis Templo nobilis illa tabula, in qua Μaria Virgo, Christus infans in manibus eius , ac tres Μagi Christum adorantes , muneraque offerentes conspiciuntur. Eius est opus Senis in foro eadem Μaria Μater Christum itidem Puerum gremio tenens tenui linteo illum velare cupienti adsimilis : Joannes Baptista , Petrus , ac Paulus Apostoli, & Christophorus Christum humero sustinens mirabili arte, ita ut ipsos quoque corporis motus, ac gestus repraesentare videatur. Eius est opus apud Urbe veterem in maiore

96쪽

Da Vixis ILLUSTRIBUS. 4s Templo eadem Virgo, & Christus infantulus in manibus ridens , cui nihil addi posse videatur . Pinxit Brixiae sacellum amplissima mercede Pandulpho Malatenae . Pinxit & Venetiis in Palatio terrestre praelium contra Friderici Imperatoris filium a Venetis pro Summo Pontifice susceptum, gestumque, quod tamen parietis vitio paene totum excidit .. Pinxit item in eadem urbe turbinem arbores , ceteraque id genus radicitus evertentem, cujus est ea facies, ut vel perspicientibus horrorem, ac metum incutiat. Eiusdem est opus Romae in Ioannis Laterani Templo Ioannis ipsius historia , ac supra eam historiam Prophetae quinque ita expressi, ut non picti , sed e marmore facti esse videantur, quo in opere, quasi mortem praesagiret , seipsum superasse Iutatus est . Quaedam etiam in eo opere adumbrata m o, atque imperfecta morte praeventus reliquit. Eius. dem est etiam altera tabula; in qua Μartinus Pontifex Max. , & Cardinales decem ita expressi, ut natiram ipsam aequare, & nulla re dissimiles videantur. De hoc viro serunt, quum Rogerius Gallicus insignis Pictor, de quo post dicemus, Iubilaei anno in ipsum Ioannis Baptistae Templum accessisset, eamque picturam contemplatus esset, admiratione operis Captum auctore reisquisito eum multa laude cumulatum ceteris Italicis

pictoribus anteposuisse. Eiusdem etiam tabulae praeci rae in diversis locis esse perhibentur, de quibus no scripsi, quoniam de iis haud satis comperi.

a Ire ΜΠ: sed in margine nestio quia reposuit quatuor .

97쪽

GALLICUS.

JO hn 3 Gallicus nostri saeculi Pictorum princeps

iudicatus est , litterarum nonnihil doctus Geometriae praesertim , & earum artium, quae ad picturae ornamentum accederent, putaturque Ob eam rem multa de colorum proprietatibus invenisse , quae ab antiquis tradita ex Plinii , & aliorum auctorum lectione didicerat . Eius est tabula insignis in penetralibus Alphonsi Regis, in qua est Maria Virgo

ipsa venustate, ac verecundia notabilis, Gabriel Angelus Dei filium ex ea nasciturum annuntians excelis lenti pulchritudine capillis veros vincentibus, Ioannm Baptista vitae sanctitatem, re austeritatem admirabueri praeseserens, Hieronymus viventi persimilis, Bibliotheca mirae artis, quippe quae , si paulum ab ea discedas, videatur introrsus recedere , totos libros pandere, quorum capita modo appropinquanti appareant. In eiusdem tabulae exteriori parte pictus est Baptista Lo- mellinus, cuius fuit ipsae tabula, cui solam vocem deesse iudices , & mulier , quam amabat praestanti forma, & ipsa , qualis erat, ad unguem eXpressa, inter quos Solis radius veluti per rimam illabebatur, quem verum, Solem putes. Eius est Mundi comprehensio orbiculari forma, quam Philippo Belgarum Principi pinxit, quo nullum consummatius opus nostra aetate factum putatur, in quo Bon solum loca, situsque regionum, sed etiam

. . . loco-

98쪽

DE Vistis ILLusTRI Bu S. Ilocorum distantiam metiendo dignoscas. Sunt item picturae eius nobiles apud Octavianum Cardinalem virum illustrem eximia forma feminae e balneo exeuntes occultiores corporis partes tenui linteo velatae

notabili rubore , e quis unius os tantummodo, pectusque demonstrans posteriores corporis partes per speculum pietum lateri oppositum ita expressit, ut & terra, quemadmodum pectus videas . In eadem tabula est in balneo lucerna ardenti simillima, & anus, quae sudare videatur , catulus aquam lambens , & item equi , ho- minesque perbrevi statura, montes, nemora, pagi, castella tanto artificio elaborata, ut alia ab aliis quinquaginta millibus passuum distare credas Sed nihil prope admirabilius in eodem opere, quam speculum in eadem tabula depletum, in quo quaecumque inibi descripta sunt, tanquam in vero speculo prospicias. Alia complura opera secisse dicitur, quorum plenam notitiam 'habere non potui.

vERONENSIS .PIs nut Veronensis in pingendis rerum sermis

se busque exprimendis ingenio prope poetico putatus est. Sed in pingendis equis, ceterisque animalibus peritorum iudicio ceteros amtecessit . Mantuae aediculam pinxit, & tabulas valde laudatas. Pinxit Venetiis in Palatio Frideri- eum Barbarussam Romanorum Imperatorem, & eius-

99쪽

48 B ARTHOLOMAEI F ACI Idem filium supplicem: magnum quoque ibidem Comitum coetum germanico corporis cultu, orisque habitu : Sacerdotem digitis os distorquentem, & ob id rideates pueros tanta suavitate, ut aspicientes ad hilaritatem, excitent.. Pinxit & Romae in Joannis Laterani Templo, quae Gentilis D. Ioannis Baptistae historia inchoata reis liquerat, quod tamen opus postea, quantum ex eo audivi, parietis humectatione paene oblitteratum est . Sunt eius ingenii atque artis exemplaria aliquot picturae in tabellulis, ac membranulis, in quis Hieronymus Christum Crucifixum adorans ipso gestu , atque oris majestate , venerabilis, & item Eremus, in qua multa diversi generis animalia, quae vivere existimes. Pieturae adjecie fingendi artem. Eius opera in plumbo, atque aere sunt

Alphonsus Rex Aragonum, Philippus Μediolanensium Princeps, & alii plerique Italiae Reguli, quibus propter

artis praestantiam carus fuit.

ROg riv Gallieus Ioannis discipulus , & conis

terraneus multa artis suae monumenta singularia edidit. Eius est tabula praeinsignis Ienuae, in qua mulier in balneo sudans, juxtaque eam Catulus , ex adverso duo adolescentes illam clanculum per rimam prospectantes ipso risu notabiles . Eius est tabula altera in penetralibus Principis Ferrariae, in cuius alteris valvis Adam, &Eva

100쪽

DE V1R1s ILLus TRIBUS. 49 Eva nudis corporibus e Terrestri Paradiso per Angelum ejecti, quibus nihil desit ad summam pulchritudinem: in alteris Regulus quidam supplex : in media tabula Christus e cruce demissus , Μaria Mater, Μaria Magdalena, Iosephus ita expresso dolore, ac lacrymis, ut a veris discrepare non existimes. Ejusdem sunt nobiles in linteis picturae apud Alphon sum Regem eadem Mater Domini renuntiata Filii captivitate consternata profluentibus Iacrymis servata dignitate consummatissimum opus. Item contumeliae, atque supplicia, quae Christus Deus noster a Iudaeis perpessus est, in quibus pro rerum varietate sensuum, atque animorum varietatem Deila discernas. Bursellae, quae urbs in Gallia est, aedem sacram pinxit absolutissimi operis.

SEARCH

MENU NAVIGATION