Bartholomaei Facii De viris illustribus liber nunc primum ex ms. cod. in lucem erutus. Recensuit, praefationem, vitamque auctoris addidit Laurentius Mehus ... qui nonnullas Facii, aliorumque ad ipsum epistolas adjecit

발행: 1745년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

so BA THOLOMAEI FACIIctrinae. Contendam tamen, ne & ego temere rem tanis

tam suscepisse, & tu inconsulto tantum pondus humeris meis injecisse videaris, maxime quod te habiturus sum mearum laudum praeconem, qui ct summi iudicii, atque auehori tatis sis, atque amantissimus mei. Sed de his satis sit dictum. Invecti vas in Fallam transcribi Curabo, ut Primum potuero. Sunt enim consectae, &mittam etiam ad te cum his sertasse Dialogum de vitae felicitate , ne rerum mearum expers sis . Iacobus Curius victus suorum precibus ... Fenit huc nuper ad Regem, & adhuc non abiit. Gratissime habuit , quae de se scripsisti, tuaeque humanitati gratias agit, seque commendat vehementer, atque offert in omnia, quae possit. Quod reliquum est. te rogo, ut Bartholomaei. tui memoriam perpetuo conserves, quan do apud te nulla intermissio recordationis de te sit . Vale vir integerrime Valentinorum decus. Ex Neapoli ia

VII.

FRANCISCUS BARBARUS BARTHOLOMAEO FACIO S.

. ' a . . . . ' . - . . . . . .

Regis ad inclytum Senatum nostrum, quum de studiis humanitatis, di doctrinae pro nostra consuetudine loqueremur , fignificavit mihi curam tibi publice datam esse seribendi viis tam illius Regis, qui per se tam ilhistris est domi, reforis, pace, belloque, ut tibi merito gratulandum sit extra ordinem eam tibi causam oblatam esse, in qua nemini deesse oratio possit . Nam quum ingenio e cellas, α ut audio, facultate, α copia ad veterum Scru

142쪽

Epis ToLAE. 'Iptorum laudem proxime accedas, gratulor tibi, vereque gratulor te designatum esse ad ornandum excellentissimum Regem, qui suis institutis, & artibus, & gloria rerum gestarum non se ipsum solum , sed etiam scriptores rerum suarum illustrare possit ad memoriam posteritatis. Quam amplum, & honorificum fuerit artifieibus illis Alexandri Macedonis decretum satis constat., quum ab Apeue se potissimum pingi, a Lysippo

fingi, a Pyrgotele ex aere duci iussit, tum quia illorum artem etiam sibi gloriae sere declaravit, tum quia niminem ejus imaginem pro dignitate exprimere posse censuit, nisi qui tantum in illo genere prosecisset, ut alios omnes sine ulla dubitatione se raret. Quare tibi non minus gloriari lieet, qui tanti Principis iudicio, & te. stimonio non corporis simulacrum , ut illi, sed effigiem animi, & consilii sui, ae virtutis dignus habitus es,

ut ita dicam, consecrare memoriae sempaternae. Aristoteles Philosophus, ut nosti, Protogeni suasit, ut Alexandrum Μ agnum pingeret, si commemorationem sui nominis cum omni posteritate adaequandam esse iudicaret. Quapropter quum ultra decora , ac insignia regia fere

omnia in Alphonso plena snt laudis, & gloriae , nullum prope honorificentius tibi scribendi argumentum proponi potuisset, in quo ornando, ac amplificando, sicut Phidias in Minerva, nomen tuum apud posteros commendares. Ceterum quia Rex ipse quodammodo decus esse videtur seculi nostri pro suis meritis, & pro studiis litterasum, quae sunt apud eum in magno honore,& magna auctoritate, quantum licet, & integrum est, laudi suae favendum puto. Ideoque te hortor, ut non scut Apelles Veneris caput summa arte persectum, reliquam autem partem corporis, sicut seriptum est, inchoatam reliquit, sed ita mores illius Principis, &actiones explices, sccasus adversos cum secundis rebus conjungas, ut rerum Μ x varie.

143쪽

varietates, vicissitudinesque fortunae non tam delectare, quam docere nos possint res humanas mille casibus su tectas esse . Nec parum pro secisse te putes, si statuet , haec litteraria, ut ita loquar, togata, ct militaris eleganter scriptis illustretur, ac celebretur tuis se quae ad laetitiam animi, & ad memoriae dignitatem tantum habet in se splendoris, ut sere nulla honoris insignia, nulla monimenta virtutis sibi conferri possint. Illa enim nulla obscuratura est oblivio: haec autem postrema interire possunt tempestate, Vi, vetustate. Quae quum ita sint, nihil praetermittendum est diligentia, ut dicendo immortalitatem quodammodo dare, & accipere posse videaris. Ad quam rem recte, & ordine perficiendam maturandum, non festinandum est, quia, ut Octavii Caesaris verbis utar, non fit sero , quod fit bene. Zeuxis quoque pictor ille nobilissimus, ut dicere solebat, licet in multo tempore pingeret, nunquam se tarde pingere putabat, quando summa arte faciebat opera, quae semper esse duratura iudicaret. Plura sorte scripsi, quam debui. Sed ea in bonam partem accipies, quia licet nulla inter nos familiaritas intercedat, haec tamen gratulatio historiae tuae testis erit sententiae nostrae , & mea erga te voluntatis. Vale, & ad illustrandum Asphon sum Regem non alios solum , sed etiam te ipsum vince . Venetiis XV. Kal. Septemb. I II. . . a

VIII.

144쪽

MVix sunt Antonii Panormitae in me om-

cia mihi quidem gratissima , acceptissima , sed nullum prosecto iucundius , quam

quod is Venetiis rediens tuam mihi amicitiam reportavit , quae mihi quidem erat optatissima . Nam quum singularem eruditionem, atque eloquentiam cum summa probitate coniunctam tum ex multorum sermonibus , tum ex scriptis tuis illustribus , quae cum tua summa gloria non per Italiam modo, verum etiam per omnem Terrarum Orbem circumseruntur , & lectitantur, in te ineme jamdiu accepissem , vehementer profecto cupiebam aliquam mihi opportunitatem dari coraciliandae mihi benevolentiae ,& amicitiae tuae . Nosti enim in rebus humanis nubiam rem aeque, atque virtutem amabilem esse, nullam quae magis hominum mentes ad diligendum moveat , atque impellat . Sed sane quamvis nulla esset inter nos amicitia, te tamen diligebam, tuoque nomini, & gloriae in omni sermone meo favebam, laetabarque quotiens de tuis laudibus quicquam audiebam Italiae meae congratulans , quod tales viros tam eruditos , tam disertos hac mea tempestate Dei benignitate peperisset . Dices sertasse : cur non me prior in amicitiam per litteras tuas provocabas λ Certe id saepe aggredi volui, sed tenuit me pudor quidam meus paene subrusticus. Veritus sum ego adolescentior hominem, senem summa graritate, auctoritate , & gloria praeditum provocare. Itaque & Panormitae gratias habeo

145쪽

heo , qui amicitiae meae fundamenta iecit, & tibi , qui quasi praecurrens me ossicio antevertisti , tibique illud decus polliceor , quod unum & polliceri , & praestare

possum , ut nullo unquam tempore tuo honori , digni. tali , & gloriae defuturus sim. Ceterum Fereor , nomulto plus de me tibi persuaseris ex Antonii sermo. ne , qui in amicorum Iaudes solet esse profusior , quam praestare ipse valeam . Quod si contigerit , non mihi vitio , sed eius in me amori assignabis . Is enim , lut multum me amat nescio qua de me opinione , quod putet se aliquid in me videre , & agnoscere , quod ipse nec video , nec agnosco , ita in omni ejus sermon me multum extollit , ct praedicat . Quod mihi ob id gratularis , quia mihi datum sit negotium scribendi res ab Alphonso Rege gestas , quoniam illum exornans

me ipsum exornem , ejusque nomen immortalitati Commendans nomen meum immortale redditurus sim,

facis amice . Fateor quidem id , quod ipse scribis , Apelli , Lysippo , Pyrgoteli , atque Protogeni summis

artificibus magno honori fuisse , quod Alexandrum ii. Ium Μ agnum eorum operibus posteritati notum fecerint, nec mihi proponi potuisse materiam, in qua mihi minus deesse possit oratio . Nec praeterea sum nescius in Curtium non minus fere nobilitatum esse, quod Al xandri res gestas litteris mandaverit , quam ipsum Alexandrum, quod illius scriptis commendatus , ac celebratus fuerit , nec minus Livium Populi Romani re-ram gestarum scriptione , quam Populum Romanum eius viri laboribus , & praeconiis , summaque eloq'entia illustratum esse . Ceterum hi tantum in sua ruitque arte, re facultate praestiterunt , ut nihil his

146쪽

dium proserre dubitare non possent. Sed quum rei mihi iniectae pondus, quum historiae dignitatem, maiestatemque animadverto, fit, ut multorum virorum, quos

eruditissimos haec aetas tulit , iudicia pertimescam. Nec en m opus meum hujusmodi esse agnosco, ut qualiter Minerva illa Phidiae in arce , ut dicit Cicero , poni possit , quoque magis rerum gestarum magnitudinem animadverto huius inclyti Regis , hoc magis magisque, ne tanto muneri non satisfaciam, metuo, quamquam gravissimum Antonii iudicium aliquam partemuius timiditatis meae mihi adimit, qui me hortatus est , ut ipsum in iucem proferam . Quod scio pro eius in me amore haud mihi suasisset, si mihi dedecori

re eius editionem existimasset. Ego tamen , quod hactenus feci, conari posthac non desinam , quantum imgenii vires suppeditabunt, Regem hunc de me optime meritum aeternitati consecrare . In quo si sertassie defecero , non sibi voluntatem meam , sed ingenii vimis

potius defuisse testabor . Quod si quis est , qui se haec

elegantius litteris mandare posse confidat , hanc mihi saltem habere debebit gratiam , quod sibi iter , ut aiunt, per quod ei eundum sit, patefecerim . Sed quoniam videris putare Regis vitam a me scribi , meque ob id hortaris, ne tantum vitam , & mores eius , sed multo magis facta conscribam , nec faciam, sicut Apelles ille , qui Ueneris caput, reliqua corporis par Praeter mi ssa, summa arte pinxit . scito me non vitam eius , sed res a se gestas scribere proposuisse . Ubi ea-men iacidunt aliqua de eius laudibus , eos locos exodi mare , ac amplificare studeo . vita raro, Ac laudatio quasi duo genera a rerum gestarum narratione separata, sint vel alterius nominis , vel Certe alterius temporis. Quod autem in postrema epistolae tuae parte benev Io , α Paterno animo me hortaris , ne cestinem M

147쪽

6 BARTHOLOMAEI FACII operis editionem , sapienter mones . Sed ita tempora tulere, ut mihi integrum non fuerir , quod mihi ipso proposueram . Sciebam quidem festinationem improvi4dam esse , & coecam , ut inquit apud Livium Fabius, ct Horatium praecepisse , ut opus nonum in annum prematur. Sed non potui mihi obtemperare. Itaque libros septem iam edidi, quibus continentur, quae ReX gessit a primo eius in Italiam adventu usque ad eum diem , quo triumphum egit. Nunc bellum Picenum in manu est . Post Florentinum aggrediar . Quae vellem posses videre , quoniam ipse ut Regis laudum cupidisiimus per litteras tuas mihi es visus , quas alioquinis Regi ostendam, ut intelligat , quantum is tibicidebeat, quantumque ab eo amandu3 sis , a quo tantis laudibus aificiatur. Vale, meque tuum habe, atque ab Antonio meo tui amantissimo salve . Ex Neapoli 26. M. ptembris I s I.

Ecisti perhumaniter, atque optime, mi Bartho r ' lomaee , qui me ad scribendum tuis suavissimis litteris provocasti . Ego enim iam sive aetatis vitio, si ve occupationibus, quae ivei i. .l paucae, veli leves plusquam antea lanx m Iestae, factus sum ire seribendo remissior. Accedit, quod munus officii mei rotum in scribendi cura versatum Quo fit, ut fastidiosior solito is labor aliquando :mihi vadeatur, ut non tantum non provocem litteris, ut

148쪽

solebam , alios, sed vix iam respondeam provocatus. Sed tua epiliola ea humanitate & benivolentiae signi- fieationes ripta est, ut quemvis ignavum , α etiam somnolentum adllesponssbnem excitare posse videariar. Ago. gratias Iacobo nostro, frui mihi talem amicum sua diligentia comparavit. Nam de eloquentis, & doctrina tua jam non amplius testimonium Iacobi requirendum est, quum tuae litterae sint testis copiosissimus parum 4llum pro hominis dignitate', ac meritis dixiste , Non adulandi causa, loquor, nam abfuit a me longissime semper id vitii genus, sed mi adhortandi ad eum

cursum, quem coepisti, quum videam tantum in eo te prosecisse, ut vel paucos, vel neminem auderem excipere,

qui tibi essent eloquentia, & seribendi suavitate comis parandi. Sed paucis haec scribenda sunt, ut omnis asinsentandi suspicio absit. De me id tantum dicam. Cona. tus sum imitari eos, licet longo sequar intervallo, qui dicendi laudem meruerint. Qua in re si quid profeci, gaudeo non omnino operam, & impensam perisse. Video te cupere Urbem visere, & certe nisi incoeptum opus, ut ais, impediret, hortarer te ad inspiciendas reliquias eius urbis, quae quondam orbis lumen praeclarissimum fuit. Equidem quamvis in ea iam pluribus annis ab ipsa iuventute fuerim versatus, tamen quotidie tamquam novus incola tantarum rerum pdmiratione. obstinpesco , recreoque persaepe,animum visu eorum aedificiorum, quae stulti propter ingenii imbecillitatem a Dae. monibus faeta dicunt . Ceterum omnia in tempore agenda sunt. Dialogum tuum expecto summa cum a Pud titate, & item Investivarum librosi in .eiun- quem no minasti, de quo tantum dicam, duas res verba sci cet, ct scripta esse mentis interpretes, quae animum nostrum designent, quae quoniam palam sunt, facile iudicium asuum audientibus, & legentibus praebent a Cyrum Xeno

149쪽

s1 B ARetuo LOMAEI FLCIIphontis absolvi, quem cui dedicem, incertus sum. Multi enim multa suadent , prout quemque animi assectio tra. hit. Ceterum Rex tuus litteria deditus est prae ceteris Regibus orbis, re in talem Regem hie liber, ubi agi.tur de institutione iusti Principis, optime quadraret. Locutus sum cum Iacobo circa eam rem quaedam, ad quae se responsurum pollicitus est. Verum, quod satis miror, nil scripsit, ut adhue pendeam animo, quid sim acturus. Utcumque tamen liber edetur, inprimis ad vos veniet. Cicero id opus laudat, sed ab eo traductum ad Latinos nondum apud nostros legi. Tu autem, ubi id repereris, scribas ad me velim. Scio, &testis est inter ceteros Beatus Hieronymus, .ceronem lusisse in oeconomico Xenophontis, quem librum latinum fecit in adolescentia. Paediam vero ab eo tradu, eham non memini me legime. De me autem tibi polli'

ceor me tuum esse penitus, cuius vel opera, vel diligentia ut ris arbitrio tuo. Id certe agam, ut eXistimes me a. nemine vinci in amoris ossicio , aut benivolentiae. Vale, & me sima.

SCribis in epistola, quae mihi nudius.tertius redis

. dita est, ternas iam post Nicolai Pontificis visi sumptionem. litteras ad me dedisse. Ego unicas' tantum habui, quibuς es vestigio respondi . Si cin.:: . t i Vcro saepius ad te non scripsi; tribuas occupa tionibus meis' & privatis, & publicis , quae me iam

150쪽

tur. Laudas multis verbis Xenophontem meum, quem

ad manus tuas , Antoniique nostri viri excellentissimi dieis pervenissε. Est mihi gratum probari opus a vobis

praesertim doctissimis virIs: sed veseor, ne vester in me amor librum essiciat gratiorem. Scis enim quae ab amico proficiscuntur, speciosiora videri solere. Sed pra clarus est audior, qui, ut scribit Cicero noster, librum suum edidit non ad veritatem historiae, sed ad normam iusti Imperii. Est enim in Xenophonte institutus Rex, qualis nunquam fuit, quemadmodum sapiens Stoicorum, qui adhuc nusquam est repertus . Si tamen traductio placet vobis, est, ut sperem ab reliquis non reprobari Quod vero scribis cetractum, esse operi apud Regem , intelligo quos designes Sed omnis ea mea est culpa, qui librum in ejus nomen edidi, qui in eo iudicando ma- .gis aliorum, quam suo iudicio staret. Fama hominum me decepit extollentium illius Principis doctrinam. At, ut video, in probandis ingeniis non sua, sed ceterorum sententia, & vocibus, quod imperito cuique accidit,

vetur. Nullum est in eo bonorum, aut malorum, ut

video, discrimen. Ad ostentationem quaedam facit, quibus videatur doctis viris favere. Sed ego librum edidi, quem non indocti, rudes, improbi, perniciosi, sed ingenio , doctrina, virtute praediti iudicarent. Horum ego

sententiam magni existimor aliorum, qui vitam funestam, flagitiosam, turpem ducunt, licet sibi docti vi. deantur, verba crepitibus asinorum similia esse arbitror ducenda. Verum sentiant omnes, ut libet: ego quod potui expressi in communem utilitatem. Si quibus id non sati Lfacit, ipsi edant meliora, neque Ia rando, ut inermes caniculi, tempus absumant. Mihi tamen credas velim, si xes mihi esset integra; virum deligerem, qui stultorum vocibus minime moveretur. At ego in eo se quod PQ-- A N 2 tero,

SEARCH

MENU NAVIGATION