Bartholomaei Facii De viris illustribus liber nunc primum ex ms. cod. in lucem erutus. Recensuit, praefationem, vitamque auctoris addidit Laurentius Mehus ... qui nonnullas Facii, aliorumque ad ipsum epistolas adjecit

발행: 1745년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

qmrmplurima fumma quadam confidentia demps seu temera innumera pulcherrime ab Arriano die a truncase concilseMe transiuisse, in aliis sexcentis locis a se non inteLDHis turpisime lapsum esse , ut alibi Arriani paraphra- . sim , alibi epitomen te legere puter, alibi ipsum Arrianum non agnoscas. Haec, aliaque his similia Uuleanius. Sessi

iniquisiuiram,esse eiusdem vensuram nos ostendisse put bitnus , quum demonstrabimus Arriani versionem a Facio compositam opus post humum fuisse: Id nos docet Iacobus Curulus in ea , quam supra memoravimus , epistolae ad Arrialdum Ferioledam, his verbis. Itaque . hiarioriam Ufam latinam , s suavissima mi reddidit, Facturi norier, cujus tamen quum quartam vix partem pressisset , reliquis tribus nondum satir elimatis morte praeventus opsae multis lituris abolitum , ct vulneribus paene confossum reliquit. Quod vivens Al onsus Rex haud multo antequam oe ipse mortem obiret, recuperavit, ut aliquando eandem, qualicumque modo restitueretur. Nunc autem Rege vitai

functo, quum essem , ur scis , Facio perfamiliaris, scriptaque sua, ut profecto magni facienda sunt, magni facerem , oe admirarer, non sum passus hanc tantam binoriam .

simusque hominis amicissimi ingentes labores, oe sigilias d perire . Itaque quum tibi banc a Rege relictam hereditatem videremis ut libros vehementer, in luseras adamares, ii brum paene extinctum in tui gratiam resiluere curavi , ct ut potui, emendarum exscripse ut binoriam noticne dignusmam cosmscere pins . Vides versionem imperfectarina Facio relictam fuisse, ac a Rege recuperatam , uequalicumque modo restitueretur. Tandem mortuo Aiaphonis, ope Curuli emendatam; restitutamque, atquα scriptam, . ab eodem . Curulo . fuisse F. ii . l' s. i X., Baribolomaei Facis epiriolae. De his, superio

ribusque Facit operibus aliter inscriptis iupta ad cau

52쪽

BARTHOLOMAEI

DE VIRIS ILLUSTRIBUS

LIBER .

IM ab historIae componendae diviturnis laboribus aliquando requie sterem absolutis libris decem Al. phon si Regis, nec possem pro ingenio meo nihil agere, ne desidiae reprehensionem incurrerem , alia quid hoc tempore scribere iustio

tui, quod & fastidium levaret ,& nostri seculi hominibus proin bari posse videretur. Ex multis autem, quae mihi occurrebant digna, quae posteritati mandarentur , illud prae caeteris. iucundum fore existumavi, si de illustribus Viris aetatis, memoriaeque n strae scriberem. In quo illud saltem. assequi me possi Λ arbi-

53쪽

arbitratus sum , quod in eiusmodi Viris celebrandis

multorum mihi mortalium gratiam compararem . Habet .enim in se non parum voluptatis, ac fruetiis clarorum hominum cognitio I quorum exempla animos natura bene constitutos, quasi stimuli quidam ad decus , ad honestatem , addigloriam concitant . Nam cum illorum nomeri immortale factum alienis scriptis vident ,& ipsi toto studio , ac nixu virtuti incumbunt , qu immortalem gloriam consequantur. Accedit eodem, quod cum nobis veterum e Xempla proponimus, subit animus desperatio quaedam, ne eorum gloriam adaequare valeamus , cum plane illos veluti Numina quaedam habe mus, atque admiremur: usque adeo scriptoribus celebrati, atque illustrati sunt. Praesentes autem, etiamsi excellentes , magnificique fuerint , quoniam in oeulis nostris Obversantur , nobis non omnino auferre spem svidentur, quin iis vel virtute, vel gloria pares esse valeamus. Admirari autem soleo, cur ex tot seculis tam

pauci de illustribus Uiris scripserint, cum quidem singulis aetatibus aliqui scriptores extitisse debuerint , qui eos Viros , qui sua aetate in aliqua-arte, aut studio

excelluerunt, literarum monumentis commendIrent, ut

singularum aetatum praestantissimos quoslue vitas scire possemus. Neque Verb unquam ullaaaetas adeo inc ita, atque virtutum eXpers fuit, quin aliqui praeclari, Risue praestantes Viri in ea extiterint Sed quoniam G uerunt disertorum hominum praeconio, pivpterea iliarum nomen una cum vita finitum est . plevita vis onstitutum fuit de cujusque facultatis , atque ordinis Viris claris memorare, qui tempestate mea claruerunt. Quod si fortasse quempiam per oblivionem , vel per inscientiam omisero, ne sit quaeso, qui mihi succenseat. Post enim, ubi commeminero , vel admonitus fuero, in alterum librum consereῖur. Ego tamen neque dignitatem ,

54쪽

DE Urais ILLus TRIBU s. yneque excellentiam hominum in suo genere in iis com memorandis observabo, sed ut quisque mihi prior oecurrerit , ita a me literis mandabitur . Unum illud curae fuerit, ut de singulis quibusque ordinibus, ac generibus seorsim scribam. Sic enim res , ut opinor , fiet cognitu iucundior. A Poetis vero, quoniam ii antiquissimi, i& ante oratores fuisse traduntur, scribere o diar . Deinceps ad oratores , ac caeteros Ordines ve

ANTONIUS LUSCUS

VICE NTINUS

A toni ui Luscus Vicentinus heroico Versu e

pistolas , atque epigrammata complura edi. dit , quae postea collecta filius & ipse do. Etissimus in octo libros digessit. Soluta quoque oratione adornata eloquentiae operam dedit. Scripsit in undecim Ciceronis orationes opus utile, ae vel doctis probatum. Scripsit item exempla quaedam , & veluti formulas, quibus Romana Curia inscribendo uteretur , quae etiam ab eruditissimis viria in usum recepta sunt. Romam profectus in magna sui expectatione a Gregorio P. M. in Secretariorum Collegium admissus est. Ad multam senectutem vixit, nec unquam 1 poeticae studio cessavit.

55쪽

ANTONIUS PANORMIT A.

' A Ntonius Panormita in hoc genere/ cIarus . . I i. habetur. Allectus ab adolescentia poeticae , atque oratoriae suavitate , omissis legibus ιst ri illarum rerum studiis incubuit. In utro magis excelluerit , non facile judices . Res gestas omnes antiquitaxis moria tonet. Lusito ita Heris maphrodito Virgilii exemplo . Eodem ferme tempore scripsit in Antonium Raudensem ab eo lacessitus libellum elegiaco. versu, quem inscripsit Rhodum, & item poematum , ac prosarum libros duos. Epigrammata quoque multa , ct epistolas versu pulcherrimas edidit. Elegiam , quae pcrdiu iacuerat , rursus in lucem excitavit. Α Sigismundo Imperatore in Italiam profecto Poeta comprobatus laurea corona veteri more repetito donatus .est.. Non temere alius quispiam aliena in dicendo vitia, aut virtutes acrius animadvertit, quod ei aliquando a Leonardo Arretino doctissimo viro in prae. cipuam Iaudem tributum est. Alphonsi Regis, qui eo doctore perdiu usus est', atque utitur, dicta, factaque memoratu digna quatuor libris explicuit . Permagnum librorum numerum ex omni bonarum artium facultate congessit. Legationibus, ac summis honoribus Regis sun4etus , quibuscumque Viris doctis, & probis potest, enixissime semper favit. ac faveria

56쪽

FRANCISCUS PHILELPHUS

r Ranciscus Philelphus Tesentinas Iatinis , ω

graecis literis eruditus satyras centum scripsit, dedicavitque Alphonso Regi, a quo obeam rem & multa pecunia, & equestri dignitate donatus est. Lyricorum quoque versuum grande Opus magno impetu aggressus. A Franci seo Ssertia Mediolanensium Principe conductus res ab eo gestas heroico carmine compleXus est . Scripsit etiam prosa oratione sympouum quoddam , ac de exilio libros tres orationes praeterea invectivas plerasque. Lacedaemoniorum Rempublacam ex Xenoph te', Numae Pompilii, ac Licurgi vitas, & Amphteginata Ex Plutarchola latinam linguam convertit.

MARRAS IUS SICULUS

Arrasius quoque biculus nonnulla ingeniosi poetae indicia edidit . Angelinetum poema amatorium 'legiaco versu composuit. LeO- nardi Arretini laudes carmine cecinit, fuissetque in hoc genere major evasurus, si poeuti ae studia persecutus esset. Sed medicinae deditus , ac

deinde Sacerdos factus ab aeo. Budio distεssit.

57쪽

TITUS STROCIUS

FLORENTINUS.

iTI quoque Strozae Florentini nobilis adolescentis initia singularem quemdam Poetam a nobis pollicentur. Cum ad prosam, & car

men natura aptus esset , elego carmine deIectatus epistolarum librum de re amatoria

eIegantem composuit. Epigrammata quoque multa edi dit , quae ab erudicis Viris laudantur.

JOVIANUS PONTANUS.

SUccrescit aetati nostrae Iovianus Pontanus ex ea

familia ortus , quae prope omnis ad poeticamis nata est. Literarum latinarum doctissimus soluta. oratione, sed magis carmine commendatur. Lyrico versu Catullum imitatus epigrammata quaedam praeclare conscripsit. Astrologiam opus multi ii horis , atque ingenii hexametris versibus exorsus est. Ab adolescentibus quibusdam humanitatis studia ingredi cupientibus rogatus ludum aperuit . Propter doetrinae , ac virtutis opinionem ab Alphonso Rege in Iohannis nepotis sui Navarrae Regis filii permagnae spei adolescentuli praeceptorem adscitus est.

58쪽

DE ORATORIBUS.

maxime cum poetis illa cognatio, atque affinitas est, quod utrique Circa vim , a proprietatem Verborum prope aeque desudant, re quod Poeta, nisi dicendi rationem teneat, ieiunus, atque ineptus in concionibus videatur. Saepe enim in poemate orationes incidunt necessariae vel ad concitandos, vel ad deprimendos animorum motus, ut ad varios affectus permovendo ου, quibus in rebus , quanta sit Vis oratoris, dignoscitur . Sed oratorum semper utique major numerus , quam p etarum fuit, quod liberioribus adstricta numeris illorum dictio est , atque ideo contextu facilior. Quamquam si tria genera causarum Persequeremur,' quae antiqui oratores tractare consueverunt , sortasse non minus admirandus orator , quam poeta videretur. Sed ex tribus generibus unum modo oratoribus nostris relictum est. Nam

di iudiciale totum iureconsultorum est , ct deliberativum omisimus, Neque enim amplius in Senatu , aut apud Principes eo utimur, sed vulgari sermone aut suadere, aut dissuadere aliquid nitimur . Caeterum omissa longiori disputatione de iis auctoribus, qui temporibus nostris noruerunt, scribere Persequar. . ' . . .

59쪽

MANUEL CHRYSOLOR A

CONSTANT INOPO LIT ANUS. 4 A M in Chrysolora Constantinopolitanus Ili

ras graecas , quae jam supra septingentos ferme annos in Italia obsoleverant , primus ad Latinos ex Graecia reportavit . Venetiis, Romae, Florentiae graecis literis quampluris erudivitilitterarum quoque latinarum non ignarus. Platonis Politicorum libros, ut potuit, primus latinos se- eit , quo divini illius Philosophi sapientiam nostris ostenderet. Μagnam apud Italicos auctoritatem propter sapientiae famam adeptus, & ob id ad Constantiense Concilium h Joanne, qui tum erat Pontifex Maximus, a quo diligebatur, evocatus, in morbum incidit, quo affectus jam grandis natu mortem obiit.

PETRUS PAULUS VERGERIUS

PS xxvi Paulus Vergerius Iustinopolitanus Iuris

Civilis in primis peritus fuit. Philosophiam quoque , & Μathematicas artes tenuit. Eloquentiam summo studio secutus in ea re eX- celluit. Graecas quoque literas attigit. Seripsit de ingenuis moribus librum unum valde Iaudatum tum rebus, tum ipso nitore verborum. Sigismundi Imperatoris, uoipse scribit , rogatu Arrianum, qui res gestas AleXa dri graece scripsit , e graeco in latinum vertit nulla tamen elegantiae cura adhibita, idque de industria, ut

60쪽

DE Vistis ILLus TR Bus. 9seribit, ne Sigismundus, qui parum latine sciret, interpretis opera legens indigeret. Carolum Μalatestam , invectus , Virgilii statua , quam ille Μantuae in soroeverterat , quoniam gentilis fuisset, ut ibidem restitueretur, effecit. Sub extremum vitae tempus mente captus est, ita tamen, ut nonnunquam resipisceret. Apud Hungaros vitam finiit dignus & perpetua animi sanita te, & qui totam in Italia vitam scribens exegisset.

IACOBUS ANGELUS

FLORENTINUS. JAς'hv3 Angelus Florentinus ex Chrysolorae schola

utriusque linguae peritus fuit. Ptolemaeum Conmographum e graeco in latinum traduxit. Pompeii ; ac Bruti vitas a Plutarcho seriptas latinas reddidit . Alia putatur fuisse scripturus , vel traducturus, nisi eum in ipso juventae flore immatura mors oppressisset.

LEON ARDUS ARRETINUS.

ILOnardui Arretinus Graecis , ac Latinis literis

in primis eruditus , nec Iuris quoque civilis

expers fuit . Caeteras artes non aspernatus e.

loquentiae sese dedit. Poetarum quoque ama tor fuit . In Graecis literis Chrysolorae auditor multa scripsit, plura etiam Graeca Latina fe--- o B cit,

SEARCH

MENU NAVIGATION