장음표시 사용
51쪽
Ericatio quoque, quacunque forma adhibea tur, naturae hujusce morbi plurimum accommodatur. Tonum adauget, elaterem fibris motricibus comparat, motum sanguinis in vasis extremis intendit, et tensionem iis conciliat, et, ut Gregorius pater notavit, non tantum in vasa extrema, sed etiam in profundius sita agit, et systema nervosum ipsum quoque, aliqua eX parte, assicere potest. Igitur, si diligenter una cum electricitate adhibeatur, successus prosperrimus expectandus est. Eam forma sicca, per verriculum pannumve laneum calidum, applicare conveniet. Fri mone, ' ut Celsus inquit, quo-
que utendum est, maxime in sole Balneum frigidum quoque, cum totum systema stimulet et corroboret, tonum illi impertiens, praesertim vasis sanguiferis, dolores aliquando levare potest ; si non gradu intensiore adhibea-
52쪽
tur, nimisque diu in usu ejus perstetur, ei aeger,
panno laneo involutus, potionibusque calidis re creatus, ita administretur, ut sudor moveatur, et estedius frigoris in systema evidentes praecaveantur. Frigus vero incaute corpori admotum, et infra eidem proprium et naturale nodparum descendens, in constitutione per morbum debilitata, ubi nullus caloris praeter naturam auctus est, haud dubie frequenter nocebit.
Hoc operatione sua aliquantum refert, quaΠ-
quam forsitan essicacior est, aqua frigida parti laboranti affusa, vel, uti appellatur, lavatio frigida. Haud dubie, ob hanc rationem, illi praeponenda est, quod parti ipsi affectae recta admoveri potest, et periculo vacat. Praeterea, magis probabile est, eam, propter succussum, qui parti inferetur, vim stimulantem esse habituram, si aqua ab altitudine non modica decidere permitiatur. Insuper, si partes postea panno laneo in. Volvantur, sudor excitari potest, qui hic tam diue. ficulter
53쪽
siculter movetur; unde status spasmodicus forsitan tolletur, et debitus sanguinis circuitus parti
restituetur. Balneum calidum silentio non praetereundum est, quod a medicis plurimis laudatur. Solida simplicia relaxat, fibras motrices excitat, et momentum sanguinis intendit. Cum auxilio antliae exiguae, ut moris est Bathoniae, applica,tur, contra hunc morbum non parum efficaT est. Non parum quoque fructus a vapore calido
membris adfectis applicato perceptum est. Et plus forsitan beneficii ab operatione ejus, ut sit mulamis et antispasmodici, simplice sperandum est, quam ab ullo effectu, quem planta aroma.tica, ut thymo, imbutus edere potest, acquisito, quemque laudibus insignibus SVietentus effert. Caeterum, quo aegroto persuadeatur medicamentum simpleX, quale hoc est, constanter ad hibere, nonnunquam necessarium est id, cum, siquanto
54쪽
aliquanto apparatus medicinalis specios, exhi
Califica vera aeque, ac potentialia, hoc itimorbo, ab antiquioribus multum fuerunt adhibita; et haud dubie aliquando prodesse possunt, ob itimulum parti illatum, vel humoris profusionem, quae usum eorum subsequitur. Mihimet Vero persuasum habeo, multum fiduciae in illis raro esse collocandum. Casus est, de quod is solius meminit, ubi ulcus per spiritus ardentes in membro fricando adhibitos flammam con- .cipientes formatum est, et curatio absoluta est. Ad epis pastica quoque iisdem consiliis fuit decursum. Propter potestates stimulantes et antispasmodicas valentisimas plus auxilii promit tunt. Quin rubefacientia hoc in morbo successum prosperum habeant, non dubito. Linimenta, qualia sunt lini mentum volatile anodynum, aether, tinctura cantharidum, &c. sunt re- media
55쪽
media admodum utilia. Quinetiam linimenta magis simplicia, diligenter cum frictione adhibita, non parum reperientur prodesse, si cura, ut partes laborantes panno laneo constanter tegantur, agetur. Denique, indu sio laneo, ab initio curationis usque, uti, si non admodum aegroto fuerit ingratum, remedium non parvae utilitatis esse reperietur, et nunquam forsitan neglectui haberi debet.
Hac dissertatione nunc ad finem perducta, tantum restat, ut memet animum beneficiorum minime immemorem habere ostendam, et hanc occasionem publicam, quae nunc sese mihi offert, grates Viro ingenioso et reverendo Nathaianieli Shaw apud Baubridge, qui olim praecep toris fidelis et diligentissimi ossicio functus est,
sinceras persolvendi arripiam, cujus amicitiam constanter expertus sum, quemque pro honesiissimo optimoque mortalium nunquam non habebo. FINI S.