Dissertatio medica inauguralis : de arthrodynia. Quam, annuente summo numine, Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri, D. Gulielmi Robertson, S. T. P. Academiae Edinburgenae Praefecti; nec non Amplissimi Senatus Academici consensu, Et nobilissimae Facu

발행: 1791년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

BE ARTHRODYNIA.

zores, ut digitis manuum pedumque proprias, infestat, in quibus non parum tumoris, cum Iu-bore et pyretata, Oritur, et a pollice magno unius pedis ad eum, qui lateris oppositi est, frequenter migrare notatur. Quinetiam podagra Fentriculum et canalem alimentarium assicere magis periclitatur. Insuper, sanguineos ςt plenos invadit, et saepe a labe haereditaria profluit. Quantum vero rheumatismum spectat, res aliter sese habet ; namque a vitio ingenito nunquam oritur. In podagra, aegrotus tactum manu S c U-juslibetve alius rei reformidat et refugit, et mor-yus ad paralysim non verg t, ut in rheumatismo incidit. Denique, uti Junckerus in tabula decima nona observat, rheumatismus sedem ha- bet in partibus musculosis; arthritis vero Ρ juncturas partium potissimum occupat. V Dolores venerei et rheumatici hoc plane distingui possunt, quod illi ossa media, quae acri plurimum ollaiciuntur, Occupant. J Iorbus, quem exequimur, Vix unquam pro nephritide potest

32쪽

18 DE ARTHRODYNIA.

haberi, etiam cum dolor in renibus et ureteri. hus sedere videtur; quod signa, quae nephritidem plane evidenterque designant, qualia sunt dolor testiculi et retractio, stupor femoris, Ac. desunt. Praeterea, aegrotus in parOXysmo n*phritico, quam in rheumatismo graviore, semet facilius erigere potest.

Quanquam morbus medicinae parere saepe pertinaciter recusat, et non raro forsitan ex toto insanabilis est, praesertim cum a contorsionibus

similibusque proficiscitur, et crassities molestissima et dolentissima partium, quibus injuria fuit illata, formari periclitatur, quae, in longum temporis spatium, et, quibusdam in casibus, per to

tum vitae decursum, manet ' ; aegrotum tamen raro v Beli's Surgery, VOl. 3.

33쪽

DE ARTHRODYNIA. I9

raro consumit, quanquam doloris diuturnitas et motus exercitationisque defectus morbos et corporis et animi movere possunt. Vehementior autem dolor nimiam irritationem facit, totum genus nervosum convellit, et pervigilium, de- lirium, debilitatem, animi defectionem, indu- cit ΣΞger, ad extremum, cach exta generali, vel aliquo affectu morbo superveniente,

extinguitur.

CAUSAE REMOTAE.

In his primum commemorandus est rheuma tismus ipse acutus, qui hunc morbum saepe eX- citat. Hoc autem praestare potest, vel ea debilitate et atonia eum subsequente, quas regimen antiphlogisticum longius provectum facere consuevit ; vel actione vasorum adaucta eo usque

procedente,' Conspecl. Med. Theoret.

34쪽

co I E ARTHRODYNIA

procedente, Ut tonum Vasorum partis singularis idoneum magna eX parte perdat, quod in quibusdam morbis, ut in phrenitide et ni mia ventriculi distensiione, incidere notatur. Hinc secretio materiae lubricantis parcior evadere potest, quam, musculos a se invicem defendendi Caula, providendam natura curavit. Desectum autem hujus dolorem et rigiditatem partis cujuslibet facere posse singere valeo. Hippocrates quidem memoriae tradit, calorem ischiadem progenerare posse. Si quis diutius in sole verse. tur, et coXendices fuerint calefact i, et humor, qui est in articulis, fuerit resiccatus, quod autem id, quod re siccatur, condensatur aco constringitur, hoc mihi sagnum est; aeger

enim articulos vertere aut in OVere non potest. '' Causis remotis jure annumerari pos-1unt nisus subitanei et violenti, qui fibras mul-culares dis trahunt, tonumque earum adeo perdunt, ut potestas agendi eXtinguatur, vel contractio et relaxatio cesset. Iisdem accenseri po- . test

35쪽

test actio musculorurn certorum tam diu continuata, ut summam defatigationem faciat, vel vim nervosam exhauriat defectumque mobili-

tatis progignat. Morbum quoque movet frigus nimium ad corpus adspirare permissum, phaesertim si ei calefacto, sub forma vestimentorum madidorum, admovetur, et certius adhuc esseC-tus suos nocivos edet, sit partes quaelibet corporis humo frigidae objicientur Hoc vi majore agere reperietur, si corpus ante, vel certis appetentiis indulgendo, vel aliter, fuerit violentius excitatum. Hoc modo constrictio diuturna et pertinax vasis sanguiferis infertur, et elatereorum usitatus et flexilitas amittuntur. Non alia ratione exponi debet effectus pressurae in morbo creando.

RATIO

' Vide Doctoris Home Principia.

36쪽

DE ARTHRODYNIA. RATIO SIGNORUM.

Varia signa, quae hoc in morbo semet osteh-dunt, rite et pro votis eXponere in primis dissicile est, immo forsitan nullo modo fieri potest. Si vero non errem in ponendo, et omnia quidem, quae in Nos comio Edinensi notaverim, opinionem suffulcire videntur, pressuram mus culis ischiaticis constanter adhibitam, ut in sutoribus vestiariis similesque artes, ubi vita sedentaria necessario agitur, eXercentibus, vel in iis, qui longa itinera peragunt equitantes, praesertim in mulieribus, ut Aritaeus notat, incidit, pro causa hujusce morbi, frequente esse habendam ; non parum auxilii, in signis huic morbo propriis exponendis, inde peti valebit. Namque in exemplis, quae modo comprehenderim, non

tantum ainio musculorum idonea deest, sed naturalis

37쪽

DE ARTHRODYNIA.

thiralis et debitus sanguinis in iis circuitus praecavetur, et igitur non satis nutriminis iis suppeditabitur. Haec autem eosdem effectus, quos frigus aliaeque causae remotae, edere concipere possiim ; unde nervi eo usque, ut dolor, pres uralis applicata, non amplius oriatur, vitiantur. Dolor autem hinc originem deducere dici potest. Musculi, elatere suo amis , rigiditatem et atoniam sibi adipiscuntur, et si, quod Hostarnannus refert, Verum est, atoniam nempe spaLmum gignere; quin dolore non modico saepe stipetur, nemo ambigere potest. Insuper, Vasias, quantum ad spatium attinet, diminutis, et quantitatem sanguinis inusitatam rursus recipientibus, necesse est, ut, praeter consuetudinem, disia tendantur; et, cum tonum suum amiserint, semet rite contrahere nequibunt. Dolor igitur, uti opinor, adauctus a sanguine viam sibi per vasa' collapsa violenter patefaciente oriatur, oportet . Eodem

Gregorii Praelectiones.

38쪽

Eodem modo caloris, in doloribus nonnunquam intendendis, effectus explicari possunt; quoniam sanguis, quamvis nulla ex parte rarefactus est, Velocitatem adauctam, momentum majus, in parte singulari, sibi adipiscitur. A desectu potestatum animalium, circuitu praeter solitiam circumscripto, et diametro vasorum adeo diminuta, ut quantitas sanguinis rubri idonea per ea non amplius possit transmitti, pendent ruboris defectus, vel pallor, frigus, rigiditas. A defectu debitae secretionis plane proficiscitur rigiditas. Hinc quoque disci potest , cur sudor, vasis constrictis et non parum depletis, tam difficile excitetur. Quod motus frigidus et viscidus est, a magna debilitate, vel universa locove propria,

pendet

CAUSA

39쪽

DL ARTHRODYNIA.

Ex iis, quae de historia causisque hujus morbi remotis, et de effectu rheumatismi acuti neglectui habiti, vel diu manentis, supra comprehensa sunt; e collapsu defectuve potestatis nervosae incitationem vehementem et inussitatam semper subsequente, e frigore et pallore partis, e sudoris absentia, e substantia viscida et mucosa semet ostendente, e fac ciditate, quae in cadaveribus incidendis notabilis est, et praesertim e Via medendi, causam proximam esse debilitatem

et atoniam, spasmo omnium musculorum vaso Iumque partis laborantis adjuncta S, clare et evidenter apparet.

40쪽

26 DE ARTHI ODYNIA.

RATIO MEDENDI.

Cum hic morbus a constrictione spasmodica, atoniae partis laborantis adjuncta, et forsitan acerto debilitatis universae gradu, quae, me judice, evidenter subest, ut exempla ab illustri Home relata plane perspicueque ostendunt, in quibus detractionem sanguinis morbi depellendi adhibuit ; 1 ed eam nihil proficere, et do sim salis Gla uberiani unam, tantum morbum cum omni sua gravitate priore reduxisse compertus est, pendeat; nihil evidentius esse potest, quam consilia medendi praecipua esse duo sequentia, valetudini nempe totius systematis succurrere, et atoniam tollere, vigoremque parti laboranti restituere.

I. Si

SEARCH

MENU NAVIGATION