장음표시 사용
21쪽
reperiebat, quae aegrotantes querebantur ficta esse posuit; sed semet hac in re deceptum esse compertus est. Ratio, cur vir clarus aliique iii hunc errorem fuerint inducti, facile intellig tur; quoniam signum sanguinis iterum iterumque extrahendi necessitatis praecipuum constanter fuit crusta coriacea semet ostendens, quae hoc
in morbo frequenter notatur, etiam Cum nonnihil torporis accessurum est Experientia quidem monstravit, eam in morbis saepe apparere, ut in lite venerea, cum systema corporeum actione mercurii fuit irritatum, quanquam non parum debilitatis eodem tempore subest. Licet minime contenderem, hunc morbum cum aliquo signorum inflammationis gradu nunquam conjungi; et igitur, cum sedem chronici communem occupat, regimen antiphlogistic uni
nunquam requirere; hanc tamen morbi formam multo' Praesectiones Gregorii illia strictimi.
22쪽
multo rarius semet ostendere, quam vulgo creditur, mihi hinc persuasum habeo, quod morbus sanguinis detractioni, quae frequenter adhibetur, non cedit, sed usu ejus gravior es Scitur. Errores vero hujuscemodi, me judice, facile
cavebuntur, si ad speciem, quam aegrotus praesese fert, generalem accurate attendetur. Acutum eos, qui vitam actuosam degunt, et valeniissimos, invadere ; chronicum, contra, debilitatos, qui vitas sedentaria8 egerunt, et eum exercitationis gradum, qui valetudini commodae omnino necessarius est, nisii eo usque proveha-iur, ut corpus debilitet, adhibere non potuerunt. Exercitatio pauperculorum quidem saepe nimia est, et praeterea cibo non satis nutriente victitant; unde debiles evadunt, et igitur in hunc morbum frequenter incidunt, ii praesertim, qui musculos ossis ischii proprios pressurae frequentiori
subjicere coguntur. Hinc non alienum sore apparet, aliquem neXum inter statum musculo
23쪽
rum singularem, qui hoc modo progignatur necesie est, et morbum detegere conari, qui aliquid luminis pathologiae ejus forsitan offunde
cum hic morbus lumbos partesque contiguas, eos artus nempe, qui musculis profunde teguntur, quique in nisibus valentioribus constanter adhibentur, uti Cullenus illustrissimus notat, invadere reperiatur; igitur forsitan non sine ratione concludere licet, morbum, quandocunque hasce partes tenet, maxima ex parte esse chronicum, et signorum inflammationis eodem modo tantum participem, quo synochus communis, causis fortuitis conjunctis, ad inflammationem vergere notatur. Acutus vero in hisce artubus, qui musculis levius teguntur, et non tam benea frigore externo, per substantiam cellulosam defenduntur. Cum auctores complures, et Potissimum celeberrimi, qui nuper floruerunt, memoriae prodant, chronicum saepissime acuti esseu progeniem ;
24쪽
progeniem; et, quod asseruerunt, fidem derogare minime conabor. Sem et vero, ubi acutus non praecesserat, ostendisse, ut credam, animus non parum inclinat. Hoc sustinendi causa ad auctoritatem medici, de cujus acumine judicioque nequit dubitari , provocare possum. Haud dubie tamen concedendum est, eos, qui aetate florentes assectibus rheumaticis multum fuerunt VeXati, chronico, cum ad ultima vitae stadia fuerit perventum, fore opportuniores. Caeterum, hoc in exemplo, inflammationis statim antecedentis sequela esse dici nequit. Nulli sexui hic morbus proprius es e videtur; quanquam nonnulli affirmant, eum in masculinum magis, quam in foemineum, saevire l. In alterutro sexu vero raro, si unquam, ante pubertatem, pccedere videtur. Qualibet anni tempestate apparere potest, sed saepissime invadit, cum frigus hyemale,
' Gregorii illust . Praelectiones. - Vide Home et Aritaeum.
25쪽
hyemale, quod semper ab iis, qui doloribus hu-Jusmodi colluctantur, pessime toleratur, incipit dominari. Mortales hoc modo assedit, mutationem coeli brevi factum iri, saepe pro certo assirmant, et hoc, ob dolores ingravescentes, fibi persuasum habent. Sive hic morbus a rheumatismo acuto male curato, ab eodem neglecto ; sive a spa1mis vel subluxationibus violentis a nisibus nimiis ortis, in quo exemplo solo forsitan morbi inflammationem habentis speciem prae sese seret, dum, .eodem tempore, regimen antiphlogisticum minime requirit; sive a quacunque alia causa proficiscatur, dolores saepe calore lecti facile intendi reperientur, quod effectibus caloris in utroque morbo communibus contrarium esse novi mus. Jure tamen a medicis celeberrimis, quorum observationes pro accuratis haud dubie habendae sunt, asteritur ', aliquid in lioc ipso
26쪽
etiam exemplo subesse, quod ab inflammatione, saltem actuosa, magnopere differt; et auctum doloris, in casibus hoc genus, auctui, Vel eXacerbationi febris, quam calori lecti, rectius tri
Cum hic morbus lumbaginis ischiadisve speciem plerumque induere notetur, non alienum esse videretur, hasce duas sermas accurate considerare; quoniam vero tam frequenter Conjunguntur, et dolores iam facile ab uno ad alterum locum transeunt, non male, me judice, con veniet eas sub uno eodemque capite generali conjunctim eX equi; praesertim, cum, multis in exemplis, a se invicem nullo modo possint distingui. Hic m0rbus autem a Culleno, in modum sequentem, breviter accurateque depingitur. When there is no degree of pyreXia re maining ; when the pained joints are Vitho tς- red nes ; Gregorii Praeleet. Prase,
27쪽
nonnihil tument et dolent, sed raro tactui dolent. Artus sunt debiles, et sensum molestiae habent, cum moventur, vel mutationes coeli incidunt. Quanquam res non semper ita sese habet. Namque dolores nonnunquam maxime tolerabiles esse dicuntur, dum aegrotus huc illuc, ambulat. Membra frequenter rigida sunt, et,
inter movendum, sonitus crepitans percipitur ', quem a defectu debitae secretionis synoviae solo proficisci posse Perctvallius notat. Cum morbus in lumbis potissinum sedet, ad os sacrum et
28쪽
i crura aliquando patet, et etiam depingitur, ut nonnunquam decursum ureterum prosequens, et dolores paroXysmum nephriticum nonnihil referentes faciens, quorum mentio ab iis sit, qui hunc morbum primi accurate descripserunt. Est et alia hujus morbi species, ' inquit Syden- hamus, licet non huius esse prosapia vulgo credatur, quae Lumbago Rheumptica aptissime dicitur: Immanis scilicet, idemque fixus, circa lumborum regionem, ipsumque aliquan- - do ad os sacrum se demittens, paroxysmum nephriticum mentitur; nisi quod aeger non vomituriat: Immanis hic dolor, nisi abiga- tur eodem modo, quo prior species, pariter etiam perdurat, pari saevitia excrucians, adeo ut miser nequeat procumbere; sed vel e lecto eXiliar, vel super eodem erectus sedeat, cor- pore interim perpetua agitatione nunc versus anteriora, nunc posteriora, inclinato reducto - que.'' Quamvis non difficile est hosce duos morbos a se invicem secernere, hae tamen notae
29쪽
tae singulares non facile intelliguntur, nisi ex
hoc, quod psoas magnus et iliacus internus cum musculis primario affectis conjunguntur, Per dorsum sursum procurrunt, ejusdemque Vertebris inseruntur, et igitur assiciuntur. Rebus ita se habentibus, dolor in renibus sedere videtur. Dolor quoque per femur ad crus, et etiam ad
pedem descendit, et non raro aegrotus eum per totum nervi decursum accurate prosequi potest. Interdum quoque partem femoris anterioremassicit. Hinc a Cotunnio in anteriorem et pon
teriorem sciaticam fuit divisus. Morbus aliquando suppuratione finiri dicitur; sed hoc, uti credo, raro, si unquam, in vera sciatica vel lumbagine incidit. Ex aliqua causa fortuita vero materia, intra musculos glutaeos, formari potest ;sed semet, per effectus puris in situ angustiore collecti solitos, brevi deteget, et cum hoc CV nit, non opinari non possum, eam a scrophula potius, quam a rheumatismo, proficisci.
30쪽
in morbo ab omnibus allis secernendo' non multum, meo judicio, dissicultatis reperietur. Egerrime autem ab acuto distinguetur. Signa vero sequentia huic propria discrimini multum luminis offundent, febris nempe piaesentia, dia- thesis phlogistica universa, partes laborantes semper rubrae et tumidae. In chronico vero tumor plerumque deest , pars affecta pallet et friget, dolor magis fixus est, et non tam facile;
quam in acuto, locum mutat. Casus quidem in suis Rebus Veris Medicis a Doctore Homecommemoratur, ubi dolor ab uno femore ad alterum translatus est; qui morbum universum, cum impetu humorum certo, qualis est podagra, referre videtur. Podagra ab hoc morbo sequentibus dignosci potest, quod juncturas mi