장음표시 사용
151쪽
eatrum idem integrum, additis umbrisqlictura
EN adumbrationem Theatri, factam supra lincain Α. B. Id quod hic a paret in unica superficie, nempe in hac sola pagina, pictum fuit in pluribus partibus unitis, & seiunctis, illustratis ceris apparentibus, & absconditis, quae S. ipse venerunt in partem imponendi oculis, eo quod dispositae essent iuxta Iopticae praecepta, ad normam extremorum lineamentorum operis: adeo ut nemo non iurasset ea telaria rotunda esse, licet re ipsa essent plana. Usque adeo verum est, delineationes magnarum operum , elaboratas juxta regulas architecturae, picturae, atque optices, oculos in errorem inducere: & sane, ego me Videre memini quendam, hosce gradus ascendere meditantem; quin animadverteret fraudem, donec manibus id quod erat perre ctaret.
156쪽
Alius ejusdem figurae modus. ΗRe Architecturie species commode a vobis transferri posset in usum Theatri ad exhibendum populo Augustissmum Eucnaristiae Sacra
mentum , aut ad aliquid repraesentanuum hujusmodi tanquam in recessu v. g. viridarii, vel atrii. Placuit proinde in hunc locum inserere ob dirust&tium utilitatem. Vestigium, ac geometricam delineationem praetermisi, ne opus excresceret praeter modum, & ne verba inutiliter congererem Caditerum partes eruditi lectoris erunt, quae desunt, perse ipsum supplere.
157쪽
Instructio pingendi Triolos, quorum planas perficies cavum fastigium
SI Architecturae rotundae formae, a fronte spectatae adeo dissiculter elabora
tur; eo quod a puncto ad punctum manu curvari debeant lineae, quae nequaquam circino describi possunt: Architecturae tamen vertici immin*ntes, quaeque suspici debent, multo facilius perficiuntur: propterea quod circuli licet imminuti, semper nihilominus persecti sunt, circinoque descripti. Una superest dissicultas in inveniendis tot centris contractis, quot erunt circuli ἔ eo rumque centra, quot membra in Architectura: praesertim si oculi punctum a medio retadat, ut in Tholo A. D. Hic oculus o. susscipit Tholum D. 3c pilas oblique in P. verum omnis altitudo centrum habet in linea medii M. N. Ducite igitur ad punctum O. omnem altitudinem, & omne centrum, ubi lineae oculares secant lineam sectionum B. C. & illa distantia sectionum erit pro circini apertinra. Praeparate deinde circulum A. cujus diameter aequalis sit lineae B. C. superiori; Dividite illum linea O. A. E. distribuite circum vestigia pilarum P. & ducite ad punctum O. ducentes ad lineam O. A. E. centra, ct pilas, quae sectae fuerunt in linea B. C. ut videtis. Hoc pacto habebitis ubi figatis pedes circini, ad destri bendos circulos opticae contractos, qui finem imponant altitudinibus pilarum. Tholus Η. eo quod oculum habeat in medio, est apprime facilis, cum alter cidicini pes semper haereat in medio, altero ad sectiones pilarum divaricato.