Perspectivæ pictorum atque architectorum, 1. 2. pars ... inventa, designata & primùm edita Romæ à Fr. Andrea Puteo, S. J. 2. 2. pars, qua porrò expeditissima methodus omnia, quæ ad architecturam pertinent, optica ratione delineandi exhibetur ... Nunc

발행: 1711년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

FIGURA LXVII.

Agrare pictum Romae, in Templo Beati Ignatii in Collegio Romano. Romae in eodem Templo Divi Ignatii supra parietem Altare hoc pinxi:& fortasse illud fuit ex primis operibus, quae Romanis visa sunt ejusmodi tinctu elaborata, temperatis luminum umbrarumque portionibus, juxta regulas scenographiae: eo successu, qui intuentium oculis illuderet, cum hi tanquam vera, quae in speciem tantum facta erant, existimarent. Ha e si unica laus esset harum, quas de scenographia tradimus, regularum sane minime contemnenda; cum per ipsas possint, paucis coloribus, parvaque impensa effici in speciem opera magnifica splendidaque, quae non raro utiliora sunt ἔcum non occupent locum aliarum rerum necessariarum, quod faciunt solida opera, & lateritia, vel simili materia constructa

213쪽

Dissilired by Corale

216쪽

FIGURA LXVIII

Vestigium, ct orthographia ejusdem. Cogor hac in pagina proponere vestigium, & geometricam orthographtiam , in illorum gratiam, qui ea indigebunt, aut in rebus pingendis, aut in anaglyptis. Nec sumptui peperci, hec labori, ut eXprimerem am- Iliores quoaa potui. Haec una est regula, quae possit vobis satisfacere in reisus hisce falcatis; modo exercitatione facilem ejus usum nanciscamini.

217쪽

FIGURA LXIX.

Ara maxima Tusculi depicta.

TUsculi quodam in Templo, cum sacellum ejus maximum pingendum

mihi esset in cavo abside; cunque nummi nequaquam suppeterent, quibus materiatum emi posset, ita ut promineret; formam Qus hanc adinveni, arte naturae desectum supplendo, ut convexum videretur, cum reipsa contra esset. Consueto hac in re modo usus sum, amplificandi in majus res parvas reticulato opere, in quo nulla est difficultas; priesertim quando deformationes ex papyro plana in parietem similiter planum transferuntur: Sed quia ego deformationem faciendi operis, in plana papyro adumbratam in absidis hemicyclum debebam transferre, tale quid commentus fui. Reticulato opere in quadrata spatia, exacte diviso, a vertice ad imum absidis aperturam connexui: tum funale cum noctu agendum esset) constitui accensum ad distantiam, atque altitudinem Oculi; ut umbrae a reticulatis funiculis projectae, atque in earum incidentes alium ibi reticulum desicriberent, quem ego ductis atris lineis transscribebam. Hoc comento, luce radiante, nactus sum retiaculum optice deformatum, luod mihi facem praetulit ad opus delineandum , at absolvendum. Id modo non vulgare est curiositatis incitamentum; cum multi Veria existiment, quae in speciem duntaxat apparent. Curet tamen Lector, ut in papyri delineatione omnia pro rata proportione distribuat; alias nequaquam opus archetypo responderet.

SEARCH

MENU NAVIGATION