장음표시 사용
232쪽
234쪽
V stigium θ' obliqua facies ejusdem architecturae. EX hoc vestigio, & obliqua facie apparebit dilucide id, quod dixi in superiori eius orthographia, scilicet in medio Ioculamentum fieri placeret, fore ut suppeteret totum id spatii, quod hic notatur litera S. quod ni hilominus persisteret, neque ambulacri usum amitteret; &si extolli posset in eo loco, in quo id necessitas peteret, apertis ex lateribus senestris duabus, ut patet in F; eo fine scilicet quo loci radios ingentes emitteret in murum M; ubi pictura vel anaglypticum opus, in illo elaboratum, praeberct aspectum in aliqua distantia suavismum, adeo ut hunc effectum jussicarent omnes totius operis elogium.
235쪽
CVm inaudiverim in Templo ex praecipuis Romae aram maximam
construendam esse, quae a tot aliis varietate aliqua novitateque disse rei ; ego quoque hanc ejus formam delineavi ei loco congruentem, proponoque hic in speciem duntaxat. Verum quia damnari potest, propter columnarum insolentiam, quo fiet ut nemo primus uti velit, ut inusitatis apud antiquos, me ab hac accusatione purgatum volo si non authoritate, ac certe saltem ratione. Majores igitur nostri si Vitruvio credimus non raro pro columnis, ac portarum stipitibus, hominum, ac foeminarum figuras postierant, quas ipse cariatidas vocat. Jam vero peto, cur adeo necesse sit ipsas stantes
ponere; nec possint setis superque fungi suo munere, etiam sedentes Θ Quod 1i in hoc nihil indecorum est, non video quid absurdi sit in faciendis columnis fleris; atque, ut ita dicam, sedentibus. Aio tamen, licet earum aspectu oculus minime ostendatur, sintque serendo ponderi, eo quod pilis conjunctae sint; non tamen abutendum esse, in alias res transferendo. Punctum oculi non nihil recedit a medio.
240쪽
V stigium ejus, ct orthographia. ΡRosequuturi in ea, quam instituimus docendi methodum; en vestigium,& orthographia prioris figurae, ex quibus apparet quantum occupet spatii : Etsi quoad potui, illud vestigium contraxi, ne impediret locum in quo statuenda figura est. Atque hic, veluti per occasionem, excusatio dese 1ioque mihi suscipienda est, tum meimet ipsius; tum recentium Architectorum, qui propter aliquam Architecturarum varietatem parvi fiunt, dum antiis quum morem, ac structuram non sequuntur; non dico in his, quae ad Archi
tecturae basim, ac veluti fundamentum, spectant; haec enim nemo non vult sarta tecta esse, sed in coronis atque omamentis ipsius. Plurimum, miseri, Satyrarum, ac popularium sermonum argumentum sunt: verum id ipsis negotium facessere non deberet, quippe qui eadem utantur fortuna, qua homines praeclari semper usi sunt, donec meritorum excellentia non attigerunt id gloria fastigium; ut alteriores essent, quam qui invidiae iaculis peti possient. Possem multa in hanc rem exempla proferre; sed ab hac materia disicedamus, unus pro omnibus satis sit excellens Architectus, qui superiori aetate floruit Borominus: cuius opera quanto maiorem subiere invidiam, ac vituperationem novitate, aevarietate; tanto hac nostra aetate sibi m orem vindicant admirationem. Bono proinde animo sint; neque enim minus aemulorum malevolentiam, quam ipsorum excellentiam patefaciet dies.