Disquisitio medica, de ea quae undecimo mense peperit, in qua sententia Hippocratis de summo gestationis termino examinatur, a Joanne Tardino,..

발행: 1765년

분량: 29페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Nobilissimo Clarissimoque DOMINO D. IOANNI DE MICHA, Domino de se Bursin , Consiliario Regio, Gruisivas. densi Propraetori integerrimo.

IOANNES TARDINUS. S.

Ν IAII in tota naturae contemplatione inνolutum magis , aut intricatum est, quam quod de variis humani partus emporibuS, ανeteribus proditum accepimus Propraetor

integerrimet in neque νero medicorum tantum ,sed O jurisperitorum quoque , ingenia

exercuit haec di quisitio. m enim, cum an madverterent tam varias, O discrepantes hac in re medicorum sententias , O , quoae caEut est, cum viderent, tam eos qui breviorem , quam eos qui longiorem terminum Praegnantibus assignant, Hippocratis auctoritate niti; varios quoque terminos , utero gerentibus , praefigendos duxerunt e nam modo summum gestationis tempus. , decimo mense incluserunt; modo ad undecimum emtenderunt. Ego vero , diata occasione, ut primum hanc quaestionem accuratius examinare coepi ; miratus sum, Hippocratem, diν, num illum virum , cui hoc elogium a veteria

bua tributum est, nec falli potuisse , necfa

3쪽

lere voluisse , huic contentioni occasionem dedisse e verum paulo post, prior illa adminiato in aliam conversa es; miratuS, inquam , sum, ex reparente aliquot locorum disseren-ιia , quae in verbis potius , O computandi modo , quam in re ipSaposita est , tot excit ras esse controversias ; cum nullibi clarius O apertius suam mentem aperuerit: quod,

ni fallor, in hac disquisitione patebit evidentissme. Hanc aratem , sub tui nominis splendore , in lucem emis , ut hoc aperto O p.

blico resimonio proderem, quantum te intus geram: quantum, inquam, tuas illas eximias animi dotes, tacitus vud me admiratus sim, O veneratus e nam a iuularem illam , qua Polles , non tantum Iuras , sed O caeterarum disciplinarum notitiam , tantam morum P

bitatem O suavitatem adjecisi , ut omnium animos ad te rapias O convertas. Sed ocum summi illi Iudices tuam , suis in cau-μ dijudicandis , aequitatem quotidie experiantur , sanὸ, si meum conatum tibi pro-

. bari intellexero , non dissiam quin o i

eumdem sint comprobaturi.

4쪽

MEDICA.

De ea quae undecimo mense peperit.

TITIU S, eum sexagesimum aetatis annum ageret, circa aestatis initium, Hem legia correptus est ;quae, per duos annos & Octo circiter menses, perseverans, tandem illum de medio sustulit. In hoc longo morbi decursu, variae mutationes contige-Tunt : nam, per initia, convenientibus praesidiis adhibitis , & valente adhuc natura, aliquantulum sibi restitui visus est nam & equo insidere , & domi assidentium humeris sustultus ambulare poterat :quin &, hoc ipso tempore, defuncta prima uxore ,

de secundis nuptiis coepit cogitare, & nono mense, a primo morbi insultu, cum Τitia matrimonium contraxit: verum infelici admodum eventu nam,sost duos menses, recrudescens morbus ita eumectulo assixit, ut per tres menses integros immobilis in eo jacuerit: Symplomata omnia exacerbata sunt: in resolutis partibus sensus & motus conciderunt : imo & calor nativus pene extinctus est ;unde lividae, subtumidae, perpetuo frigore alges. centes, & quasi cadaverosae conspiciebantur. Atque cum inter has angustias totum annum, & aliquot

5쪽

ι Dicquisitio medica,

menses transegisset, adivit balnea Dinensia. Verum M infelici successii eorum usum tentavit , liquatis enim cerebri humoribus, nova fluxio in subjectas partes concitata est, quae magis ac magiS naturam oppressit e, urina, non expectato voluntatis imperio ,

sua sponte defluens, lectulum & subjectas vestes

perpetuo conspurcabat. Et cum illius vellicationem praesentiret, non poterat emissarium in matulam immittere, absque assidentium ministerio. Sicque, cum omnia in pejus rue Tent, tandem, decimo ante obitum die, novo morbi insitim concitato, sensus non tantum externi, sed &interni labefactati sunt; jacuit attonitus, sine voce: arinae, & alvi recrementa, qua data porta, essiudibant tandemque alto veterno obrutus fatis cessit.

Titia ejus uxor , post decem menses civiles integros & absolutos, ab obitu viri computandos ,δc sex dies undecimi mensis, puellam enixa est. Quaeritur an posthumus ille laetus Titio sit accep-

res referendus fSane prima fronte referendus videtur. Nam Hippocrates , Aristoteles, aliique summi tum Medici, tum Philosophi, undecimestres partus admittunt, ac eos potiuimum qui ad undecimi mensis principium deveniunt. Cum mulier ultra plenilunium coumcipit cinquit Hippocrates ) necesse est eum conceptum Undecimum mensem attingere: sane undeωcimum mensem attingere nihil aliud est, quam ad undecimi mensis principium devenire: atqui sex dies, pro undecimi mensis principio, sunt habendiis Et quamvis Iurisconsulti undecimi mensis apprehennonem ad duos dies tantum extendant, statuentes longissimum gestationis tempus esse decem mensium & duorum dierum 3, hoc tamen in case, eXcusationi potius , quam accusationi locus est i lςnt enim mulieres virorum obitumi lamen iβ

6쪽

de undecimestri Partu. γ

gemituque & foemineo ululatu, exciperet Atqui animi illa pathemata plurimas mutationes caloris nativi invehere possunt i, quod declaravit Hippocrates exemplo Phaetuis.

Quae, viro in exilium relegato, tanto moeror . perculsa est, ut remulierascere non potuerit ', hoc est, ut nostri interpretantur, menstruum illum sanguinis effluxum nusquam ab eo tempore passa est; led, illo in corpus estuso, habitum & vocem viri- Iem induere visa est & barbam emisit. Titia ergo, cum a paucis diebus in utero haberet, ex obitu viri tantum moeroris concepit , ut spiritus , qui praecipua sunt facultatis formatricis instrumenta, ad cor derivati sint, ut fieri solet in magna animi consternatione. Quid ergo mirum, si vis illa efformatrix in morboso semine delitescens, ut pote quod ex morboso parente deciduum erat, cessante spirituum affluxu, tam cito suum opus non perfecerit, sed ad quatuor dies distulerit Z Sed& nonnulli percelebres Medici ac Philosophi constanter decernunt nullum a natura tempus, uteri gestationi, mulieribus esse

praefinitum : natura enim Philantropos multas concessit dotes mulieribus, supra caeterorum animalium conditionem : haec enim, certis duntaxat anni tempestatibus, in mutuos amplexus ruunt; quibus elapsis, nullo cupidinis Cestro concitantur : at vero

mulier qualibet anni tempestate, sive frigida, sive calida , uve udo, sive sudo coelo potest concipere ;ergo ut concipiendi, sic nec pariendi, ullum tempus a natura mulieribus praehnitum est. Quo ergo Iure, quave injuria, leges quae aliis in casibus privilegia ampliare, & poenas solent restringere, hoc

beneficae naturae munus mulieribus concessuis, ausae sunt restringere, & ita restringere, ut ne latum quidem unguem liceat ab illis discedere λ ergone, cum

tam dubia sint & intricata ea quae de conceptus

7쪽

s Disiuisitio med a

formationis, motus, & partus temporibus, a Philosophis & Medicis proferuntur, poterit certus f incribi terminus, ut ne quatuor dierum spatioiceat illum transgredi t, quin & infelix mulier perpetuo exponatur opprobrio, & posthuma proles hcharissimi parentis haereditate arceatur Caeterum, si universam rem aequ1 lance ponderemus, manifeste deprehendemus suppositum esse

partum , qui Titio nulla ratione acceptus potest referri. Hanc conclusionem duplici ratione demonstro; ac primo quidem dico virilitatem in Titio concidisse, ab eo tempore quo secundus in sellus morbi rediit, qui, cum sexdecim circiter mensibus contigerit ante obitum Titii, non potest foetus, qui undecimo mense ab illius obitu in lucem prodiit, ipsi acceptus referri. Addo secundo extra controinversiam esse virilitatem Titio ademptam fuisse, saltem eo postremo insultu qui decimo die eum evivis sustulit, ac propterea non computandos esse dies

gestationis ab obitu Titii, sed saltem a decem illis diebus quibus insultus ille contigit. Quo posito

dico totam illam dierum summam , ex decem illis diebus, cum decem mensibus civilibus completis , & absolutis, & sex diebus undecimi mensis , excedere quadraginta diebus, summum gestationis tempus, quod Hippocrates & cum eo melioris notae Medici utero gerentibus assignant. His duabus rati nibus conclusio nostra fulcitur, ac propterea paulo fusius examinandae sunt. Atque, ut ad primam accedamus, dico virilitatem, in secundo insultu, Titio

ademptam fuisse, tum ratione aetatis, tum ratione

morbi: ac, quod ad aetatem attinet, scio legem illam. Poppaeam, quae sexagenariis fibulam imposuisse dicebatur,abrogatam fuisse: & tamen hac ipsa lege demonstro id quod intendo. Dico enim tam eos qui legem

uterunt, quam eos qui latam abrogarunt, optima ra tione

8쪽

tione ductos fuisso ut ita facerent ; qui enim legem tulerunt, respexerunt ad id quod fit ut plurimum. Cum igitur ut plurimum contingat virilitatem in sexagenariis concidere, ut docet Aristoteles ;optima profecto ratione ducti sunt , qui sexagenarios a contrahendo matrimonio arcuerunt. Caeterunt quia , Ut notat Hippocrates , multum differt natura anatura, frequentque docuit experientia nonnullos esse in quibus nativus calor ita vegetus est, ut etiam

sexagesimo anno prolem suscipere valeant: ne illis injuria fieret, lex illa abrogata est. Ergo, ut ad rem accedamus, si in Titio vegetioris illius caloris nota aliqua, aut illecebrae vigor supra communem hominum conditionem emicuit, nolim ego illi fibu- . lam imponere. Verum symptomata illa , quae in

secundo insultu contigisse monuimus, manifestharguunt, calorem nativum in Titio pene fuisse extinctum : nam resolutae partes erant lividae, tumidae, perpetuo algescentes, sine sensu, sine motu, Mabsque ullo naturae vigore. Crudele profecto atque:

horrendum fuit supplicii illud genus, quod Tyrannus ille excogitavit, qUi, ut ait Poeta, Nortua quin etiam jungebat corpora vivis

Connectens manibusque manus , atque Oribus Orae

Eque calamitosa est hemiplegicorum conditio , in quibus resolutae partes, pene emortuae & cadaverosae, tetro suo halitu, alias partes quibus affixae sunt , inficiunt & conspurcant, nativumque calo rem cum vita sensim extinguunt. Quid ergo de Titio sperandum est, qui, in decrepiti aetate, consummata hemiplegia tentatus est: si calor nativus non fuitsiissiciens ad conservandas individui partes, quo modo speciei conservationi potuit incumbere ZQuod si placeat rem paulo altius rePetere, &investigare ea quae ad virilitatem necessaria sunt ,

9쪽

xo Disquisitio megra,

facile constabit eam omnino in Titio fuisse extinctam. Erso ad virilitatem duo requiruntur, foecundi scilicet seminis elaboratio , & ejusdem valida &conveniens immissio. Circa seminis elaborationem ;qua ex materia constet, quibus ex partibus sit deciduum , nostri multa disputant. Sed, ne videar dinbia & incerta pro certis intrudere, ea proferam quae apud omnes in confesso sunt. Certum ergo est, seminis materiam esse residuum alimenti perfecte coisti & elaborati, imo purissimam illius portionem: quod demonstrat Aristoteles exemplo Amyli: sicut enim, ex multo tritico, pauca Amyli materia eruitur, eoque separato, quod reliquum est terrenum est& foeculentum ', ita, ex multa copia sanguinis, pauca seminis materia educitur , quae est purissima portio totius massae sanguineae 3 unde fit ut, ex immodico Venereorum usu, ingens lassitudo consequatur. Et, Ut notant aliqui, uncia una seminis per excessum

effusa plus detrimenti asteri corpori, quam si quadraginta sanguinis unciae etanderentur.

Sed & purissima illa sanguinis portio multo spiritu persundi debet, unde foecundum semen

spumosum est, quod multo spiritu turgeat ', & forte inde nata fabula est Venerem ex spuma maris ortam fuisse, ac propterea natura, miro artificio , vasa illa, quae seminis elaborationi destinata sunt, ita machinata est, ut tres illae praecipuae corporis partes, suos spiritus ac salutares Influxus seminali materiae imprimerent ; atque in his spiritibus potissimum insidet Divina illa vis quae corpus estormat, ex quibus manifeste convincitur , ut, si aliquod ex nobilibus illis visceribus aliqua labe aut substantiae corruptela

contaminetur, aut nullum, aut omnino infoecundum semen producatur: unde quibus jecur Scirrho- sum est, aut cachexia & hydrope laborant ; similiter qui tabe & marcore conficiuntur , ob cordis

i Disitirso by Coos Ἀ

10쪽

de undecimestri Partu. lil

intemperiem, hi omnes intacundi censentur. Atquo, idem judicium esto de iis qui insignem aliquam

labem in cerebro contraxerunt. Etenim cerebri lim luxus, ad seminis elaborationem, ita necessarius est,

ut nonnullis melioris notae Medicis & Philosophis lacuerit, etiam ipsam seminis substantiam & cras

amentum ex cereoro derivari: & sane nulla corporis pars est, quae effrenioris libidinis damna potius sentiat, quam cerebrum, adeo ut vulgo credatur , in libidinosioribus, exhaustam esse magnam portio nem cerebri & spinalis medullae ,' ac propterea calvos effici: quod forte voluit denotare Hippocrates lia Epidemicis his verbis, Cerebri consumptio, ideo O calvities e & facete admodum idipsum insinuabant illi milites, qui, triumphante Gelare, sic exclamabant , Uxores Vestras servate, cives, vobis moechum calvum adducimus.

Sed evidentius idem Hippocrates demonstrat, ex frigida cerebri intemperie , sterilitatem induci, exemplo Scytharum : nam, libro de aere, aquis, &locis, causam inquirens, cur Scytharum nonnulli fiant ei minati & ad Venerem impotentes VO lensque ostendere hujusce eventus causam natUralem esse, nec in Deorum iram referendam, ut ipsi existimabant, docet Scythas, ex longa & frequenti equitatione sine stapedibus, articulorum doloribus corripi, claudosque effici contractis coxendicibus;

quibus morbis ut occurrant, Venam retro aureS ape

riunt; qua medicatione, inquit, se ipsos perdunt, Uenae enim retro aures sunt, quas si quis secet, ste rilitatem inferat his quibus secantur: quare id etiam ipsis, ex earum incisione, accidere certum est. Quae runt Medici qui fieri possit ut illarum venarum sectio Scythis sterilitatem inducat, statuuntqUe com muniter perfrigeratum, ex illa sanguinis missione, cerebrum huic morbo causam dare: refrigerati

SEARCH

MENU NAVIGATION