Gasparis Taliacotii ... De curtorum chirurgia per insitionem, libri duo : in quibus ea omnia, quae ad huius chirurgiae, narium scilicet, aurium, ac labiorum per insitionem restaurandorum cum thoricen, tum practicen pertinere videbantur, clarissima me

발행: 1597년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ratum ipsa opi is materies exposcit nam singula ex narium resectione liquent

& si quid est, quod operam nostram desiderare uideatur,nempe cum & labia que simul cicatricosa,vi uere curta sint, quandoque nobis obuiam fiant: non opus est hic pluribus,ri mihi molestiae essed uobis oneri, cum omnis agendi ratio, ex simplicibus ante cognitis, tum hoc morbi genus complicatum sit,& iam luculenter,ut

existimo, enarratis, haud dissiculter eruatur. Non enim compositum est, praeter simplicia, nec totum praeter suas partes. Quae uti si appones,&simplicia,¶tes coniungas, compositum exinde , & totum ericias:sic cognita tam essentia maliquam recta medendi ratione labiorum curtorum&quae singillatim cicatricosa sunt, facile etiam quae ex his connexa sunt, curta nimirum cicatricosa,&rite cognoueris,& recte curaueri s.

De curtarum aurium chirurgia.

X DR si A linea huius chirurgici operis ducenda est, uideturque iam praetervectis acrocerauniss scopulis,& superatis voracissimis syrtium vadis iam cymba nostra feliciter portum capere. Iam enim explicatis ijS, quae ad narium refectionem spectant,& labiorum, rem certe dissicilem, operosam, magnis incommodis plenam, ubi facile quis impingere, inperae suae naufragium possit facere,en ad finem laboris nostri videmur tendere,fumusque extremam huic operi manum imposituri, ubi han de curtis auribus medendi rationem absolueri' mus. Huius summa est in traduce depromendo,inserendo,curando efformando. Caeterum non ex brachio ut in superioribus, sed ex regione post auriculam,proxima, quemadmodum praecedenti libro admonuimus, propaginem petimus. Qua in re,uid in quam plurimis alijs, ab reliquorum operationibus, is ultis quidem

parasangis hoc opus distat. Non enim tanta cura,quae est in caeteris,lanta industria, per tantum temporis spacium delineare traducem curare, educere,mOX,antequam inseratur, reparare denuo conuenit, sed hoc quicquid est negotij,uno si re momento perficitur, totus quantus cunque est culaneus tra hix, simulatque prima lineamenta eiusdem ducta sint, quam primum eximitur, I auribus curtis connectitur Suadet autem nobis hoc operis compendium tam sedes ipsius traducis,unde educitur,quam ipsius quantitas,& qua haec consequuntur symptom ta. Cum enim per locum ex quo tradux excinditur, insignis quidem arteriae ramus perreptet, quem uelis nolis oportet incidere, utique non ita prompte periculi magnitudinem aspicere, 'uae conueniant remedia afferre licet, nisi delineato eo,& simul exempto, detem uulneris area uniuersa oculis pateat.Quam enim periculosum sit arteriam saltem uiolari, quanto opere, di dissicultate ruentem ex ea sanguinem prohibeamus,iam omnibus manifestum est,at quanto incommodiora

singula suerint, dum totam ut hoc in loco usu uenit, & tam ingentem repente discindimus. Secus uero in traduce brachico fiebat, ubi uel nullum uas laedebatur aut, si quando sic contingebat, tenue quoddam angustum,&quod exiguum nobis facessebat negocij.Non licet ergo occurrere malo huic nec periculi magni'tudinem explorare,nisi,& una opera,& delineemus,atque excindamu traducem. Nam quod nonnullis opportunum forsitan uidetur,ut quod in alijs factitatum per uulneris caua subter propaginem imponi medicamenta possint, neque hic locum habet. Tantopere enim craneo cutis eo loci adhaeret, tam obnixe id complectitur,ut absque summo cruciatu diuellere eam nequeas quatopere adnitaris:nec iacque adeo tuto. Hinc enim dirae inflammationes oboriuntur, recrudescit sanguinis fluxus, quem dissiculter cohibeas, atteruntur magis, quae subiacent partes,

diu multumque est, ex quo plaga illa sanari nequeat. Non igitur sensim, per tanta dierum instertitia, quod in narium & labiorum cura fit,hic opus est progr

di sed

222쪽

, DE CUR TORVM CHIRURGra

di sed simulatque traducem delinees, mox excindes,o curtis pal tib Σ, conglutitanes, Non enim mediocre hinc capimus commodum, quod quamprimum ab molestijs conualescat tradux, gemino lactatus ubere insigne robur acquirat. Vnde nec decrescere potest,& operis spem euertere. Quod quam facile sit quam an procliui,vi ipsius, o partium,quibus incubat essentia,quae frigida est,tot perpes fa incommoda o ipsius inde moles quae perexigua est, argumentis efficacissimis nobis demonstrant Si enim tradux, qui in brachio est,hanc labem nequit effugere,pars adeo, insignis, carnea tanto calore, sanguine, per toto tam amplos rivulos persus agarrio obsequio enutrita,quid pusillam hanc atque, exanguem,cui ab angusto, ipso arido loco nutrimentum accedit, tanta ui conuulneratam non perpeti credamus. Certe metus est,ne uel nimis decrescat,& tota in nihilum abeat. Hoc fieri nequit, si quamprimum ac exempta est, & auribus conneXa, oppositis finibus expansa quasi suspenditur,&quoniam tam infra quam supra sanguis accedit, uberrime enutritur. Cum itaque una opera, & delineare,& eximere,& inserere traducem necesse sit,iam agite, opus ipsum aggrediamur. Caeteriarn cultros acus,lina,Ouorum album ina,quae sang. draconis,bolo armen terrae sigill. permisceantur, stuppeosque orbiculos paratos esse decet. Atque haec supra no- his descripta sunt Duo tantum huic rei propria sunt, alterum gossypium ustula- tum:altera quae recte huic negocio conueniat,fascia Gossypio ad sanguinis eru- Ptionem, quae uiolentissima arteria iam incisa utimur. Nihil est quod hunc magis cohibeat. Fasciae substantia tenuis sit, aequalis lata quinos digitos sesquicubitum uero longa Harcas uertice ad aurem demittitur,unde abducta subter gulam ad appositam aurem, atque hinc supra uerticem effertur, jum altero extremorum nodo connectitur. Huius fascia partes duae sunt:basis nimirum . illius dimcnus Basam eam intelligimus partem,integram totam,quae ab radice alterius auris infima,per gulam,ad alteram aurem infra circumducitur Hoc spatium totum Continuum est,nec quouis modo discinditui Ductus eos appellamus,quae hinc ab aurium radicibus in uerticem excurrunt. Hi ex utroque latere, ad auris longitudinem, uel paulo ultra in duas partes finduntur,quarum illa, quae ad faciem vergit, antica,quae uero ad ceruicem postica dicitur. Quadrifidi igitur hi ductus sunt,utrinque bifidi: hic qluitem, qui retro est, at medicamentis,&curationi inseruiat:ille uero,ut alteri subsidium afferat,&deligationem stabiliat Circa tria uero potissimum uerritur haec operatio, nimirum circa traducis exemptionem,insitionem,&Iam insiti curnionem. Eius magnitudinem mutilatae aures indicant. Initium statuatur ab linea auris curtae nempe ab extrema ora,quae lesionem perpessa est. Ducatur itaque in posticam partem, eamque depilem auris ac capiti applicetur, mox atramento ducatur inea a b quae auris latitudinem comprehendat. Huius a faciem respiciat,& meatum auditorium locum, ex quo uelut ab radice auris egoritur: b, uero in occiput ad extremum usque detruncatae partis feratur. Ab hoc linea incurua, ad auris proportionem ducenda est, c , hinc reflectenda ad e, ad eam auris sedem,qua lobus egreditur. Quicquid autem intra pactum a b rectam,&c dis arcum continebitur, ad desideratae auris restitutionem erit quam aptissimum. Hoc tamen chirurgos admonitos eci uolumus, ne coaequalem Xtremis auriculis a b ducant lineam, sed paulo sublimius. Etenim addendum est aliquid ad quantitatem supra, quod adimitur, cum aurem pro insitione adradimus. Nec ut alias in liberaliori traducis eductione, quicquam peccamus. Quapropter lineam ducere oportet in atramento designare, illa paulo superiorem,& eam caeteris adiungere. Ad hanc normam educere traducem conuenit, in quo eaedem plane quae in alijs, partes sunt, nempe quae inseritur a b eius sinus, siue corpusci, tandem e basis atque radix traducis. Primum autem exempturus trad cem chirurgus ante omnia insititiu educat, lineam nempe illam a di ad perio'stion usque ferrum adigat. Hoc tamen illaesumseruare summa ope adniti oportet Mox per lineam c d feratur,&usque ad e, ad radicem nimirum traducis,

sectionem promoueat. Hic subsistat uelim, una coercendu sanguini cum ministro incumbat. Non enim potest, discissa penitus arteria non quam uehementer

sanguis

223쪽

sanguis erumpere,& nisi cohibeaturi ad exrremam uitae perniciem adducere. Quare simul atque impetuose efferri coeperit, statim digitum eXtremum imponat minister, Marteriam ualide comprimat, addatque sensim ustulati gossypti partes, quo uno praesidio perbelle sanguis sistitur, ut neque guttula eius denuo exiliat. Porro apprehenso ad insititium apice, eoque blandius suspenso iam ab subiectis partibus auellere traducem chirurgus conabitur. Huius manum sequatur minister, iub ijs stuppas oui aquato insuccatas imponat sensim comprimat. Ille

sectionem promoueat, quousque totum propaginem ab substratis corporibus liberauerit.Hic uero arearn patefactam denuo stuppis muniat ac diligenti compressione custodiat. Interea chirurgus seriet aurem curtam,&aculistimo ferro,ade tremam eius oram callum detrahet, cauens ne cartilaginem dilaceret. Quo latius autem pars ea excoriabitur eo citiu cum traduce conglutinabitur atque firmius. Nec negligere illud oportet, ut quantum fieri poterit, ad rectam lineam ducatur sectio Caueat proinde ut aequaliter per omnes partes callum remoueat, ne quid integri subsistat& unionem cum traduce praepediat. Itaque subinde plagam exterget,& ne quid ferri aciem effugiat,caute circumspiciet. Hocinctum esse cognouerit,cum undique: equaliter e plaga sanguis promanabit. Tum uero traducem adducere conuenit 4 suturis cum auribus connectere. Has aurium figura reget , qua uel depressa est,uel excelsa designandaevi assigendae sunt. Id autem non solum ad coalitum confert maxime, sed multo magis ad auris noVae conformationem dum cartilagini annexus tradux, illabente desuper uirtute gyros eoS, aurium flexus non inscite Iscit aemulari.Attestatur hoc Monachus quidam ex familia D.Benedicti,cui media auricula pars,eaque insertor,tam eleganter,iam uenuste restituta sui ut id & nostrum ciliorum,qui astabant,captum excederet. Cum itaque totius conQrmationis summa in suturis, ut recte fiant uertatur quam poterit diligentissime tractanda sunt. Principium consuendi non ab helice extrema, sed ab interna concha,&ubi cutis a capite assurgit,oportet ducere. Hic pina sutura figenda est. Certius enim sic caetera suturarum spacia librabimus. Nec licet, tam adamussim cum traduce curtaaequare, quin ubi ad internam auris regionem diuerteris, semper uel abundet quid uel deficiat. contra si ibi suturas acceperis, eas,ad extremum usque aequaliter perduces,& si quid praeterea redundet,absque damno rescindes. Suturarum numerum non licet statuere, sed eas aurium moles definiet. Caetera quae assuendi rationem spectant, e narium cura petenda sunt. Haec ubi peregerit, iam meatum auditus bombyce oppleata mox stuppam futuris imponat ad aream aurem rectili et, fascia curiosissime deuinciat. Caeterum hisce sic persectis, iam uidendum ne uel ob praecisam arteriam uel adeo ob plagae totius amplitudinem caput,&partes illae inflammentur. Itaque& recta uisus ratione, praesidijs, qui humores auertant,hoc malum declinabimus. Huius centasus linteola sunt posca madentia,& collo circumplexa. Ea permutari subinde decet,ne calorem concipiant, quod munus ministro delegabitur Caueant a somno aegri duabus post operationem saltem horis, quo interim spacio humores adcaput confluxuros leniter auertimus. Frictiones sub crepusculo ex usu sunt, singulis quibusque diebus,tasque in quartam. Quiescat demum aegrotus ac in oppositum latus decumbat,sibique silentium imponat Victus in quartum usque parcus esse debet,& sorbilis,ne,maxillas mouere cogamur Talis fuerit sorbitio ex ptisana, ex origa, quibus incoquandaracetosae semina, plantaginis. Potus liberalior circumcidendus est, ne dilutior paulo sanguis atque serosior in assectam sedem illa-hatur. Huic peracommoda est aqua Oxalidis uel plantaginis uel hordeaca, exauc caro,in qua eiusdem Xalidis semina ebullierint, malorum punicorum succo .

Ventrem uero alternis diebus eluere oportet,& omnium commodissime clysmis, Nec earum animum curae angant aut si quid tale est, affectuum, quo uires corporeae contabescunt. Somni&uigiliarum adsit moderatio, quae potissimum cerebri arcem concutiunt. Vitandus est somnus immodicus, ac statim a prandio, uel coena. Vnde exhalantibus euentriculo uaporibus oppletur cerebrum, si quae

affuerit colluuies ad traducem consertim illabitur.Nec usque adeo uiziles essed

, cet, f

224쪽

cet,ne hinc deprauatis coetionibus,quid mali occipiat Medium tebere,utique tutissimum est. Sub tertiae uero diei uel initium uel finem ut commodum unicuique uidebitur,iam uulnus detegi,de stippas remoueri contingit Neque id ob sanguinis metum, prius licuit, quam caruncula ad arteriae extremum adnata Interim, uelut obice uel cuneo quodam obiecto cohibet:& quod tum noua ianiri quae e vulnere promanat, stuppae madescant, atque hinc multo promptiuSOperantiS manum sequantur. His exemptis,iam propaginis&simulareae cura inclinabit medico. Hanc suppurantibus tractare decet ad decimumquartum usque, iisdem plane,quae supra attulimus.Illam autem exiccare sedulo,cum in ipso coalitu, tum auersam, qua uulnus ades quam partem totam in callum decoqui necessum est. Sed neque diuersis praesidijs ,ab illis,quae alias retulimus,& hoc in loco utimur. Unum illud monemus ut soramina staturarum, insperso puluere,curentur sedulo, quae alias non tam prompte sanescere,& oppleri carne consueuerant. Eo autem o din quo supra diximus remoueri fiuniculos oportet, atque intra hebdomadae spacium. Nam si ustra concesseris,neque sic quicquam profecerisIllud autem huius loci peculiare est, ut simulatquepartes illa coaluerint inuicem, reclinatam prius, aurem, in sedem suam transducamus, adeo,ut extet,&simul auris positum seruare tradux condiscat. Huius rei gratia puluillum inter aream4 aurem subij cere oportet, longitudine&latitudine auri penitus aequalem ea mole,ut quod interiacet spacium complectatur, totum, atque ut utrasque tam aream quam aurem hinc inde apprehendat. Erit itaque illius sorma instar cunei cuius pars acutissima,&ins Tisr radicem auris, superior atque latior cγtrema auris, areae, latera uero aurista exum area planum munient. Hunc alteri fasciae ductui,qui retro est comnectere oportet. Sic neque mutabit,neque unquam elabetur. Praestiterit autem quamplures adesse fastias,&puluillos inter se ut iam aiebam, conexos exiccandi gratia. Quae enim si escunt,sanitati proxima sunt. Nouerint tamen chirurgi uelim, i ecta puluillorum emguratione Maccommodata, maximam cum curandarum aurium,tum exsormandarum partem sitam esse, quorum longe dispar ratio est, quam quae sula in naribus id quibus uel minimum ex arte decoriso elegantiae accedit Illic enim plurimum intererat, quo pacto iam insitum traducem incideres ecingeres curaresu hic nihil fere horum opus est, sed, si quid possumus enicere.&faciendis suturis,atque hac una puluillorum opera praestamus:caeteranaturae mandanda sun Omne tamen studium eo conuertant medici ut carnem mollem, quae ab area excrescii reprimant, absumant, ut cicatrice,quam fieri possit, honestissima locum eum obducant,4 praecipue ad radicem traduciS, quae parteriusquequo sanentur longam certe &difficilem moram extrahunt. Quantum pomro ad medicampi torum rationem, speetat, quo tempore commutanda sint,&quiae sint symptomata,quaeque eorum cura,haudquaquam diuersa sunt,ab ijs, qua denaribus habuimus, sed plane eadem. Illuc igitur relegamus chirurgos,inde far raginem petenx medicamentorum:ead praecepta, rationem continent,quibus

manuclinio aures reficimus,& pristinae sanitati restituimus Atque haec fere sunt, quae pro curtis restituendis in Sr riam aetatis nostrae,& posteritatis utilitatem dixisse uoluimus. In quibus si quid diligens lector,&acutus desiderarit:si quid obscurius aut non adeo proprio, i quid non perpetuo ordine,& orationis filo dictum esse perspexerit, non atro stylo notet uelim. Sedulo enim adnisi sumus ut quanto potit perspicue significanter quam ordinateo proprie rem Omnem explicaremus. Atque non adeo id nobis imputandum est,quam ingenij nostri tenuitati, cuius non ipsi sumus artifices, summisque curis quibus distrahimur, atque quod non eademser est hodierni diei quae besterni fuit Aliquando enim interiores. aliquando remissiores ad opus accodimus: quandoque bene meditamur, quandoque aegre: solent nonnunquam uerba non uocata ultro accurrere, nonnunquam in ipsa penna subsistunt, dissiculierac quasi balbutiendo exprimuntur.

Nil enim est humano ingenio inconstantius Levi aura concutitur. Levi momento impellitur. Atque ut summa uolubilitate coeli status immutatur,&nunc pluit, nunc serenat, nunc uentus est:sic in nobis nihil perenne est, sed mox alacres,mox

moesti

225쪽

LIBER SECUNDUS

moesti iam leues,iam uelut statuae immobiles,iam ad actioneSprompti, ia inertis reddimur,&cum Proteo illo Poetico siue cum cham elaeon te in uarias ita ne disparatas facies quotidie quin una hora transmutamur. Non igitur mirum si quod hominibus doctissimis, longe peritissimis quandoque usu uenit Nam quandoque bonus ut aiunt dormitat Homerus itidem nobis accidat,&non desint quibus nostra mutit inculta,&perturbata uideantur. Illud tamen ingenue testamur nos nihil,quod ad rem spectat,uel omisisse,uel suppresisse uelimque hac in parte mihi palmam dari,&a nullo accusari. Non enim hoc agere uiros probos decet,& candidos. Si qui autem fuerint,quibus hae uigiliae nostrae prosuerint ijs utantur concedo caeteri ne aspernentur,ne irrideant, sed boni faciant, obnitaxe rogo.

Finis Sec di Libri.

227쪽

AVRIVM LABIORUM

TRADUCIS CVTANEI;

AC DELIGATIONUM,

QUAE CHIRURGICAE

DESERVIUNT,

Ordinesigillatim distincte .c dilucide ob

oculos constituentibus.

229쪽

VM in praxi nostia Chirurgie Curtorum restauran dorum permulta sint, que licet uerbis clarissime indicata, uix tamen ac dissiculter a perspicacioribus etiam ingenijs intelligi possent, quemadmodum ea sunt, quς ad cutim propaginem deligationem,configurationemque pertinent decrevimus apertissime doctrine causa iconibus expressis nonnullis eandem enucleare,illis declarationem pretcipuarum partium subiungentes Curauimus itaque organorum omnium cones , adhuc deligationes uarias pro natura ipsius rei uobis quam accuratissime neri potuit depictas ostendere, quo ijs ueluti ma-

nuducti, quasi speculi aciem intuentes adumbratam huius Chirurgiet praxim inspicere hoc pacto ualeatis.

230쪽

CHIRURG. CVRT

SEARCH

MENU NAVIGATION