Gasparis Taliacotii ... De curtorum chirurgia per insitionem, libri duo : in quibus ea omnia, quae ad huius chirurgiae, narium scilicet, aurium, ac labiorum per insitionem restaurandorum cum thoricen, tum practicen pertinere videbantur, clarissima me

발행: 1597년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

unionis iam factae, uestigia apparent. Quapropter uel ad eius principium uel ad finem funiculum laxare conueniet. At brumali coelo, corporibusque paulo hu dioribus,d impuris, id sexta die satius est. Vt enim per aestatem septimo ad

summum die coalescunt partes, it hyberno tempore ultra decimum quandoque unio illa transfertur Neque hic decoris admodum habenda ratio est, cum sub naribus cicatrix occultata, oculorum obtutum effugiat. Quod uero ad reliquam curationem spectat,haud opus esse redimus pluribus insistere. Id enim ex sup periori insitionis cura mediocri cuiuis ingenio constare potest. Nam singulis diebus mederi locis oportebit, penicillisun Suento exponi pholyge oblitis, uel quae ad insitionis sedem applicentur,linamentis aridis,&carteris, quae supra insimili opere declarauimus, quibus exempta iam sutura, eousque insistere conuerniet,donec partes illae ualidissime coaluerim

CAPUT DECIMUM OCTAVUM

Te conformatione cui ei traducis reliqua.

Ah vi ubi columnae insitio iam firmiter adoleverit, quod aestate ad decimumquartum diem hyeme uero aduigesimum, usu venit, iam cura conformationis subsequitur, quae est uniuersae traduci molis in ipsam narium formam constans traductio. Nam utcunque ex superiori coi figuratione narium speciem iam cutaneus tradux non leuiter induerit, non minimum tamen a natiua

soliditate, absolutaque earum form desciscit, quod laxa adhuc substantia,nullaque ualidae cicatricis robore sustultus, mollitiem quandam ostentet,& flaccescentiam ab illa narium dignitate, & gratia longe alienam Vix enim alimenta liu usque sustinuit, nec uitam per tot dinicultates, per tot tormentorum aculeoStraduxisse exiguum fuit. Quibus omnibus feliciter superatis, nullisque amplius lacessitus iniurijs iam robori proprio consulit,&fere omnes prioris naturae mores exuit. Quo sane tempore iam extremus peXVigere incipit,&naribus introcicatrice non mediocriter obfirmatii, uniuersa earum substantia, compactior multo & habitior reddita soliditatem suam,&constantiam nanciscitur.Id autem non breui licet assequi, sed diuturno tempore,& praesertim pro diuersa corporum, externi ambientis ratione Innititur autem hoc extremum opus praesidijs duobus subulis nimirum intra: extra vero tectorio, in narium figuram efformato, quibus septus in hac tenella state culaneus tradux, sensimque sub ijs adolescens, adeX-

tremum tandem,superpositi integumenti formam liquido representat: De his igitur, nempe de tubulis,d tectorio, nobis agendum est atque id duplici modo,tam, quod ad eorum substantiam spectat, quam formam. His enim duabus conditionibus ad hanc operationem accedunt. Ac quod ad tubulorum figuram attinet, ea circularis est, oblonga, Sinaequalis Orcularis, quidem est figura ea non tamen exacte, sed,qua parte mediastinum attingit, paulisper depressa,& plana Haec demum latior est in inseriori parte ad alas, supra vero,&adnarium radices angustior,it ut ab amplitudine sensim decrescens & moderate in angustias desinat. Illud tamen peculiare habet, ut infir , qu parte alas attingit reflectatur piarum, extrema alas amice complectatur, qua vero globulus est, in star myrtace soli Lantro um excurrat: hinc columnam ab principio ad finem usque rei ta linea convprehendat. Hanc cum opposita decet concurrere ut d mediam columnam apte uelut dolatae asseres concinne coniungatur. Longitudo subulorum inaequ/lis est. Nam qua parte elatiores sunt,& dnasi dorsum vergunt, altius mulio eX- currunt, ut partes eas lax carne intumescentes comprimant,quam infra ex parte

aduersa, ubi subter inane est spacium, aut siquid est, non opem nostram desiderat, Quare ab superiore subuli parte in inseriorem obliquo ductu pars ea descendit. Caeterum utrinque aequales mole, longitudine figura sint, ne vel crassiores, uel longio-

212쪽

sa DE VI TORVM CHIRURGIA

longiores , uel ob figuram iniquiore depulsam in angustias columnam intora

queant, assiciant, enecent aut supra,minus quam par est, iam eluXuriantem carianem cohibeant, talio nares obducant. Hos e plumbo parare decet. Atque id cum ob temperiem illius metalli frigidam, quae callum citiu arcessit,& humores, si qui irruant, ab affecta sede reprimit, tum quod propter mollitiem in tenues bracteas efformari, , in quam uelis figuram duci queat. Hoc ab exordio,statim atque columna obfirmata sit oportet agere ne partem mollem adhuc atque languidam, Vel minimum quidem offendamus. Quare saepiuSpermutandi sunt tu-hul atque primum imbecilliores, posthaec paulo firmiores usquedum solidita- item quandam, quod intra tres menses ab ipsa unionis die usu uenit,callus acquisi uerit. Quod si factum sit,&iam nares parumper obduruerint repudianda est sub stantia plumbea,4 solidior multo, durior eligenda, cuiusmodi est argentea in mediocris fortuna hominibus, at in opulentioribus, aurea, qua Utiliorem alijs,siue Ob temperamenti, fue ob inexplicabilem substantiari ationem,tam arcessendo callo, quam quod cinera felicius iubia succedant, multoties experti sumus. FYpedit autem haec metalli genera tum seligere,quae duritie,& soliditate uigeant, tu tremum naribus constantia fastigium imponant. Tectorium etiam cum tubulis

substantia conueniat,& pro temporis ratione uel plumbea, uel argentea uel aurea. Hoc cum primum tubulis utamur licet naribuS quoque insterni debet. Ea dem enim utriusque ratio est, jubulis simul atque tectorio consormationis munus peragimus Huius figura, absolutas nares, decentissime eXpres as referat, sub quo uelut sub magistro exercitatus tradux, nares aemulari sensim condit cat, de diuturno usu confirmatus aliquando natiuam earum irilaginem exprimat. Dor sum igitur, quod ab interna plumbi parte in globulum XcUIm aequali linea pro tensum, obtusum,& striatum effingatur Latera uero aequali hinc inde superficie supra angustiora infra explanata magis descendant in cum ad alarum radices ac cesserint reflexa extrorsum 4 hinc incuruata colliculo illos in narium alis expri mant. Ante uero simulatque globulum superauulec torium, qui singulari arre in orbem colligendus est, tum refeXum acutum aΠgulum sub tercol Umnam, usque adlabij principia excurrat obseruandum tamen est ut inter alaSS hanc partem spacium quoddam intercedat, quo tubuli emineant, cieri liber ingressus, iegressus sit, atque id ad narium formam. Oporte uteioectorium insitionis superare terminum,4 osseas omnino partes investire, ut firmius consistat, ualidius comprimat, quod non negligendum est, praesertim hyberno gelu,ut cicatricem ab externis iniurijs tueatur. Quo tempore,tetnorij cauitatem ad extremas usque alas uel coccineo panno tenuiori, uel serico, uel sicco linteolo, ut calorinari uim consulatur, munire Oportet, atque id uel singulis,uel tertio quoquo die commutare. Quamprimum enim situm contrahit, cicatrici quae exiccanda est minus utile est . Quae inuestiendi tectori j ratio tam aestu medio, quam sicco coeli statu,&cum ambientis calor uiget haudquaquam necessaria est. Sed praestiterit aegrotos harum rerum abundare apparatu,& bina saltem tectoria,tubulos vero quater nos habere. Vix enim dici potest, quanta nobis si Casaepius periri utemus, obtingat utilitas, atque id ut opinamur uel ea de causa, quod hinc traduce saepius per fata minus humoris coaceruari vi calorem eius moderate adaugeri uideamus. Sic enim quae ab aeris aftflatu inclusa continentur contracta uligine mucida fiunt, breui post educto calore computrescunt. Quare qui gratiam nouis naribus conciliare uoluerit, id eis ciat, ut & tubulorum copiam,& tectorij habeat, atque ea subinde,& summa diligeritia, permutet. Continetur autem tectorium uniculis quinque quorum unus aiugus est, caeteri coniuges: hi ad latera positi sunt ille in dorsi uertice, reliquis posthaec annectitur. Huius decursus est, per medium intercilium, ac recta per frontem, perreptando sagittalem 4 post supernu uertice decurrendo, ubi steris laconexis ad media occipiti parte implectitur Lateraliusuniculorum, qui supra est a media teci ori parte originem ducit, ac per malastra siens ossi iugali insternitur, iique supremam auriculam superauerit, ad mediam

usque occipitij partem ad lambdoidisserme apicem excurrit, ubi coniugi suo Occurrens.

213쪽

currens, eadem, qua hic sed ex opposita delato connectitur. Atque in hac sunt culorum unione,&sine pari ille comprehenditur. Ita enito firmius singula coniunguntur. Si qui iusta sunt funiculi itidem a media tectorijsede exordium iu muri hinc transversim ad illius latera dei ti per genas subter duresseruntur, cumque ad principium ceruicis accesserint,mutuo tandem coniunguntur. Sed de his infra redivis. Horum subst/ntia serica sit line enim uel lanea cutim angit ad digiti latitudinem Si enim paulo lati Orsit atque crassior,&inepta mole conspicua esset, nec ob id firmius tectorium custodiret Leuis namque moles leui su-niculo ac fideliter suspenditur. Vbi uero exilior sit. angustior non abest, quin acie sua penetret,& carnem exulceret Colorem suo Senio unusquisque aestimet, honestior tamen uerit, qui carnem aemuletur. Sunt&apparandi annuli, per quos tr ijciamus funiculos, tectorio applicandi. Hos addidisse multo utilius est quam tectorium perforasse,ut usus fidem fecit,quod siue intra, siue extra nodus

emineat, semper tamen hient tectori latera, nec arcte, ut decet applicare ea tr duci pojIinius Non reticebimus, illud quod proessiciendo nodo, in annulis quibusdam conueni agere, leuissimum quidem, non tamen omnis experS gratiar, Consuevimus nos testiculum tralactum iam annulo tenus conduplicare, serico eiusdem coloris filo consuere Careerum quotiescunque absolutam numeris suis, ac decentissimam narium conformationem desideramus, non statim tectoriunt tubulosque abigere expedit sed vel in duos annos eorum usum extraxisse Cer te ea uis temporis est, ut quantum ab ipso detrahas, tantundem, naribus deroges,&quod de eo addas, magno itidem foenore compendes. Hoc enim omnia secum aD , hoc idem, rapit omnia. Cuique rei, quo fiasicrescat,adolescat, tempus suum constitutum est: id si impediatur, si no0 oncedas, Dana iurat omnia. Id multis quidem rationibus, experimentis, auctorumque grauissimis sententiis confirmarem sed in remota minus laboro. Itaque nos recusent aegroti hoc quicquid est toedii uel in gestandis tam diu uel toties permutandis tectorio,&tusulis, quod maximo aliquandocum fructu, di tranquillitatis in animo,&uenustatis in corpore ad eos redibit. Sed agite, demonstremus tandem quo pacto tectorium deligare conueniat. Quod quidem non tantum, ut traducem custodiamus pera-gimua iam lac ratione iuuat, dum iniurias impetentis aeris summoueo sed quod ipsius consormatio ex hoc eodem pendeat. Haec eniim ut supra docuimus, tubulis,& tectorio contineturidum illis intra culaneus tradux suffultus prob atque hinc tectorio superstrato, arete incumbente, quasi duabus manibus estingutur,& illorum,a quibus comprimitur imaginem suscipit. In eum igitur finem deligamus tectorium, non ut muniamus ab eXternis iniurijs traducem, quod tamen ad caetera commoda etiam refertur, sed ut arcte eum constringamuS, qu proxime ad rectum nasi typum accedat. Summa autem constrictio in ea potissimum nasi parte uiget,quae ad globulum nasi dorsi finem interiacet quo loci prominentibus hinc inde tumulis quasi uallicula quaedam apparet. Itaque hoc loci arcae admodum comprehendi oportet te storium o valide comprimere. Quod ut fiat atque ne uel supra uel intra fiuniculus exorbitet annulum quendam recta ad nasi

fastigium, loco supra dicto stabilemque defiximus per quod uinculum illud traiicimus. Huic alias adhuc e lateribus, aequali linea duos adiecimus, per quos eiectum prius uinculum, aransuersim sub auribus utrinque praeter lapsum, ad ce uicis summum retro finibus suis constringimus. Vt uero,& hos adderemus ea potissimum ratio fuit, ut ex lateribus tectorium illud comprimamus, atque ne uel ab eo loco, qui inter nasi dorsum est, atque maxillarum tubera longe abductum uinculum assurgeret, quod iam collectum,& annulis illis uelut compedibus constrictum, pernasi latera, maxillas paulo depressas contiguo aliaetu in posteriores partes decurrit. Accedit etiam,quod ne huic quidem elabi possit funiculis & uel ad superna uel ad inserna exilire, quod sane ad conformationem permultum interest. Caeterum deligationem han quod in ea consorinationis summa atque dignitas consistat,deligationem regiam, uel amodo deligandi, transuersam, Ueta positu infernam non immerito nuncupabimus. Veruntam incum tectorium M

214쪽

s DE VI TORVM CHIRURCI A

tis pro ixum sit, atque insta arctius compressum, ne qua supra resiliat, non mo-olae a naribus abscedat, itaque,&supra ad dorsi fastigium alium annulum affigiamus, per quem traiecto funiculo supernas tectoris partes naribus appingimus. Intelleximus autem deligationem hanc, quae supra est, non mediocriusiui suturam, partibus illis quae ab hac ad reSiam constriectionem e latere intercedunt, comprimendis scilicet, naribus arcte applicandis, atque plane hunc in modum. Primum supra per annulum traijciatur funiculus, hinc oblique per latera delatus, ad alterum, qui regio annulo a latere assi sitit, proferatur, quo traiecto utraque portio uinculi , cum superior tum inferior, quam spectat, faciei partem comprimit. Ide etiam exaltero latere faciendum est, atque supra inicijedus funiculus, qui ad inferna reflexus per alterum lateralem erumpat. Qua parte uero supra consentiunt,& eodem annulo comprehenduntur, utrinque finibus suis, sub oculis per ossis iugalis sedem atque hinc supra aures deferre oportet,&retro adlamb- doidis conynia innectere. Quod dum facit medicus, exaequatis quae infra sunt, riteque compositis funiculorum extremis,ne attracta sursum resiliant,aegrotus uideat, quae per eandem cum regia deligatione semitam ad posteriora capitis tandem deflectunt. Caeterum deligationem han quod per latera tectori decurrat lateralem appellauimus, aut, quia hac eadem tam superna quam in serna tectorij comprehenduntur, catholicam, uel si libuerit, obliquam nuncupemus. Nec postrema est, quae ex deligatione hac emergit utilitas. Nam cicatrix ornamento conseri,dum equaliter sub ea, coalescit cutis,&incumbentes eo humores tonse abigit. Atque his dutibus, tubulis nimirum impositis,tectorioque uniuersa sin formationis ratio circumscribitur, quam si quis honestam & naturae typo appri, me conuenientem uoluerit, non statim instrumenta illa abiiciet, sed quantum potest, ad duos usque anno fiammareligione immota conseruet. Si quod tam eriaegros deligationis cedium coeperit, licebit quandoque interdiu rectorium seia ponere, sed remanentibus tubulis, atque id, ne grauius externo aere, laedantur , nares sepetere uesperi, tantoque magis id conceditur, quanto iam solidior reddi . ta est propago,& iam nouae nares recreatis uiribus obfirmatae sunt . Sic cum deli gatio haec, quae fit per funiculos , quandoque subiectam carnem, inflictis VulneruDus exasperet, non absonum erit, procul hinc remotis illis, taenia quadam latiori tectorium continereiatque id praesertim noetu dum sine isthoc esse licet nullo modo Tarnia ea longitudine sit, ut ad posteriora religari queat Latitudine eXaequet imo superet tectorium, ut hinc supra globulum reflexa, columnamipsam, alarum extrema comprehendat. Hanc uno ab naribus digito mediam discindere oportet, ut illud quod naribus insternitur integrum remaneat, iam , quae infra est partem supra per aures, quae uero supra est, complicatam infra eaS,pera maxillas deserre & finibus retro occurrentibus connectere. Sic enim iri sim ardeligationis satietatem tollemus, si quid incommodi accessit, non imperite amouebimus. Sed cum homines quandoque adeo incommodos inueniri liceat, qui dissicilia summa constantia, facilia uero non aeque tolerent sunt enim qui strenue duris primo obnituntur, si quid tamen mox clementius experiantur, nil penitus obsistant, sed uel animo languent non secus, ac qui domum a fundamentis extruunt nec extrudis iam cultum adhibent, illis itaque condonare poterunt medici ut testorium quidem penitus deponant, tubulos uero contineant, qui nulla uinculorum ui compulsi ultro subsistunt, aut si interdiu id recusent, noctu tamen omnino adhibeant. Haec itaque quam nunc descripsimus, integra,&absoluta conformationis ratio est, coronis certe, imbilicus nostri operis, finis, S ratio, metaque,cur hanc disticilem,&prius intentam curandi uiam ingressi sumus. Restat tamen auctorium quoddam, di non illepidum refecti nasi mangonium cum pallentibus naribus uel alio quouis ingrato colore defoedatis, uel ubi cicatrix quam conueniat uel crassior uel depressior, uel decolor sit ille perit uenustatis decor . Non enim de industria nostra quid desiderari uolumus, sed praestiterit, pro uirili nosmet elaborasse, ut quantum in nobis esset, perscci ana,&numeris suis absolutam hanc curtorum restituendorum actionem ad manus uestra tradere

215쪽

mus. Nam hic naturam ducem sequimur, quae non solum membris corporis nostri usus suos attribuit, sed nullo non ornatu,&lepore in uestit. Sed quod ad primum spectat, nunquam magis honestum, magis uenustum lepidumque magis efficere poterimus traducem, quam si aestate media atque urente syrio in urgentissimo sole expanso apricemur naso. Tum nares detegere,&tubulos abi, cere etiam conueniet. Sicambientis siccitate caloreque cum exterior cutis, tum interior perbenigne fouetur, ablatis omnibus excrementis callus solidescit, nec minimum est, quod ad coloris gratiam perinde accedit. Experta dicimus audemusque fateri ad tantam dignitatem ex hac una apricatione nares quandoque euectas esse,ut conspirantes in concolorem gradum cum traduce tam nostram quam aliorum fide superauerint, adeo deposito omni pallore siue quod inhonestius est, livore, fuscedinem induunt, masculum quendam, iucundumque aspectu colorem referunt. Insolare autem nares post meridiem opportunum cst uel in ipsa meridie, atque ad horae uel sesqui horae spacium, non tamen ultra, uel multo minus, ne hinc lacessitum caput uel noYam quandam incurrat. Id singulis diebus repetere conueniet, quod quam gratiam conciliabit, nolo pluribus dicere Caeterum quod ad insitionis compagem attinet, eam illiberalem ornare,& quod obest remouere possumus, felle bubulo, aut uitellino uel caprino Mirum est fel testudinis,quod cicatrices summopere extenuat. Illud ladano Oportet excipere,&coralli pollinem admiscere. Saluberrima est aqua haec: Recip. aq. uitae quarto destillatae lib. .sem.eruca lupinor.an.dr.ij. radicis rutar. inj. medullae panis albissimi, n j album. Guorum n iiij. Macerentur per diem noctem simul,4 extrahatur liquor, quem usui seruare oportet,& leuiter alternis altem diebus cicatricem illinire. Honestissimas reddit cicatricesilaeuum asini. Huic prisci fel uituli cum myrrha, melle,&croco addebant,& pigide aerea recondebant. Alii forem arris e. admiscebant. Nos tali pacto liquorem paramus, non inefficacem. Recip.s uiasini mellis albi aquae ardentis upinorum, an Unc.j.aq. florum fabarum.Vnc.iij. macerato biduum, mox liquorem peralem bicum extrahito. Veruntamen si hanc eandem aquam cerato ex cerussa adij ciamus, illud essicacissimum certe, maxima laude dignum experiemur,& praesertim si olei de been guttulas quasdam affundamus Aqua ex uitibus destillans mirifice prodest, atque ea quae ex geniculis arundinum effluit. Ex hac eadem cum asini foeuo, ac leo de been liquore paramus,qui si addatur cerato illo, sane efficacissimu reddit.Poterunt ergo interdiu inungere cicatricem medici,&noctu ceratum apponere. Veruntamen si paulo depressior fuerit cicatrix, atque hinc inde, quasi ad uallem colliculi quidam assurgunt, tum si uidebitur, plumbeam laminam insternere oportet, uel tectorium multo durius,& crassius, ut sic compressae partes ad aequalitatem redeant. Sin id minus licebit assequi, quod uel nimium eae trema insitionis intumuerint, uel cedere nesciant ob duritiem iam utique cicatricem leuiter,tamen usquequo sanguis eruperit, adrademus,4 quantum satis est ad implendam cauitatem,carnem denuo procreabimus. Si neque tum notis satisfiat, certe eXtremas partium oras, quaeque procul hinc eminent, denuo ferro exculpere, applicare, Iuturis

connectere oportet, atque tum nouam. decentem cicatricem, quaequar antiquam illam obducta carne velet,inducere. Sic enim fiet,ut obliterata illa,haec noua succrescat, nocuum omne penitus deleat. Videat tamen unusquisque ne idem quod prius,usu ueniat,atque frustra operam elocaueris,si uel minus,uel plus quam latis est,assurgere carnem patiaris. In eundem enim errorem incides, nec nihil aegrum iuueris, sed plus laeseris. Quare adnitatur sedulo medicus,ne uel citius astringentia nimis adhibeat uel tardius, quorum illud cauam, hoc uero tumidam,& inaequalem cicatricem reddit utroque nomine insestissimam simul,& abiectissimam. Haec itaque sunt,quae de narium resectione, pro posse nostro iam cu-eta susticiant.

216쪽

sis D CVRTORVM CHIRURGIA

De labiorum restauratione.

V Ra vi nnnc & labiorum resarciendorti si curta fuerint chirurgi a indicanda nobis superest, in cuius uestibulo illud praefata Oporis thoc quicquid est operis, arctiori longe sermone, stiloque breuic

re comprehensum iri Iam enim ante, dum de naribus ager 2-mus huius actionis praecipua capita transacta sunt. Nam maXim sitis chirurgia generibus inuicem consensus cst, maXima amnitaS, atque adeo ambae ex agricolatione uelut ex uno parentis utero ortu S sui PDiIio

dia traxerunt. Non itaque mirum est, si ijsdem fere praecepti sui generis chirumgiae unanimiter innixae ad proprium scopum singulae colliment. Quare ne repetitis sutiliter uerbis oneri simus legentibus, indicabimus saltem ubi id opus suerit , quidnam singulae peculiare habeant ne uel ambigendi cuiquam locus sit,&nos promissis nostris haudquaquam stetisse dicamur. Interim chirurgos admoni OS. Volumus, nequaquam has postremas operationes rite tractari posse nisi que prius dicta sunt,curiosissime quis excus erit, atque adeo in naribus ipsis reficiendis suam

operam aliqua ex parte probauerit. Ex hac si quidem ceu ex nte rivuli, promanarunt reliquae, suntque hae prioris illius geratina atque qu0d in opere praZsta V do multum a dignitate superioris discedant,illius ueluti aemulae Nam usque adeo illa in opere suo prouehitur, ut non aemularii turam, sed sere superare uideatur, atque ut oculos ipsos, acutissimos sane,& certissimos rerum aestimatoreS multoties eludat Seci crassioribus filis, rudioreque Minerua haec labiorum,&aurium tela contexitur, nec lenocinio tam subtili, nobilissimo naturam imitatur,retardantibus id, & Omnino decorem inuertentibus, quae restitui debent, partibus. Est nihilominus quod illae progrediantur, nec improbandus, quem CX illiS nanciscimur fructum. Si quidem ubi primas retulisse non licuit, nec secundas uel tertias inhonestum est. Veruntamen hoc quicquid est rei, alibi certiori calculo aestimabitur Tradituri porro chirurgias aurium atque labiorum, hanc illi meri ro prartulimus, non dignitatem partium expendentes uel operis decus, sed quod non minima his cum naribus intercedat necessitas Multo enim propior est Operationi narium, quam quae in auribus fit labiorum chirurgia, quae eandem materiam,eademque de sede depromptam cum naribus exposcit. Sed labiorum,que curta sunt, uelut dictum a nobis suit, non simplex genus est, quae pro uarietate sitia uariam quoque curationem desiderant. Horum species repetere hic non grauabimur. Sunt ergo curta primo labia, quae a stata quantitate deficiunt,uel ab ipso statim ortu vel post casu quo da ingruente,& calamitate. Prioris generis leporina quae uocant, labia sunt.Haec uero adhuc duplicem sortiuntur naturam Naalia decurtantur ob cicatrices, si quatin proximo constiterint, nulla substantiae parte deperditatalia mutilationem quandam subierunt. Atque has labia uerecunia dicuntur,illa si licet curta cicatricosa Est tande quarta labio; si curtorum differentia cumque certe curta sunt,&curta cicatricosa simul complicatur. Sed hoc q9id compo, situm est. Cum itaque tria curtorum labiorum genera sint, leporina scilice curta cicatricosa,& quae uere curta dicuntur, illa duntaXalculaneum traducem reo piut, eiusque sarciuntur ope, quae uere curta sunt, caetera non item sed absque eo in te gritati restituuntur. Dicemus autem delabijs leporinis primum, eo quod caeteris simplicius sit malum hoc,& curatu facilius. Hoc in utroque labrosi consistat, eandem plane curationem recipit. Qualis Vero sutura iit, abat sectus natura, 'Larseparatio est earum partium, quae legitime alias cohaerebant non obscure indica tur. Videtur quidem aliquid & de ipsa substantia partis decedere, atque hinc Opus esse ut tale quid in locum illsus, quod deficit, substituamus: nil tamen obest, quin nulla re superaddita restitutis in integrum labijs fine nostio,&Optati SpOtiamur. Non enim hic faciendum censeo, quod apud Germanos agyrtas quosdam

217쪽

dam4 circumforaneos generis nostri opprobria, factitare audio, qui nescio quo,

modo ex animalitim carnibus probecilli maceratiS, inlembico paratis has se reficere partes simulant, atque hinc multis optimorum pullorum,& capsenum coia ijs, quas scilicet caeteris praeliare aiunt carnibuS,aegrotos suoSemungunt, noni orum labra, sed suam ut curent ingluuiem. Itaque partes eas, quae naturali lege unica decet esse,diiiunctas iam coniungi rursus debere,ipsa morbi sedes nuntiat. Hoc uero coniungendi munus in primis natura refertur acceptum,posthaec Mariati,qua ,quod impedit Opus hoc,tollit,&iam,quantum opus est operantem praesi- dijs suis adiuuat. Porro artis munia suerint partes primum excoriare, ut sanguinis communione coalescant inuicem,excorigi sapplicare: applicatas consuere,c0nsutas conseruare,in temperiem siuam, i lutem penitus reducere. Primum igitur illam labi partem, quae excoriari debet, sinistra manu sustineat medicus, mox tenuissimo, cicutissimo ferro cutim illam aequaliter submoueat,usquedum sanguis sese effuderit,in angulum usque ipsius hiatus,&plagam exinde leuet. Hoc opus etiam forcipe si licuerit,administrabitur, citissime,& tutissime. Idem etiam

ex alter parte agendum est. Hinc as attractas manu coniungere opus est,&su, tura inuicem connectere. Tunc illud obseruabimus,ne leuiter,&per superlicient saltem acus adigamus, sed totum persoremus, Itaque ab extra interiora uersus recta perlabium impingat acum chirurgus,&per internam labij partem elabentem eximat:mox intra ad alteram plagae partem iniici t, a dexteriora transmittat, suesculos bis implicet, constringat, denuo semel implicet nodo innectat, atque tandem rescindat. Obseruare tamen oportet, ne ad ipsam plagae oram, sed paulo longius ab ipsis traiiciamus staniculos. Facile enim fit, ut laceratae partes ob mollitiem,remittant fila,& spem nostram fallant, quam certam esse,& indubiam non est,ut existimet, qui tam elegantervi ad amussim extrema uulneris coire,& ualide adeo suturis connecti uiderit. Harum numerum ex plagae amplitudine licet decerpere quae uti inconstans est atque uaria, it neque hic perpetuum aliquid&immutabile statuere possumus. Ab peracta sutura cruentum uulnus aquato Oui munire oportet. Quapropter stuppar eodem insuccatae adhibeantur uulneri tam extra, quam intra fascia, quae poscamgdeat, applicetur,tenuis,mollis,atque sibi tota aequalis, lata temo digitos. Hanc Oblique ad superiora aurium,&per ossa petrosa in lambdoidis apicem deserre oportet,&nodo ibi aretissimo constringi. Porro cum fasciam internae labii partes non admittant, iam linteolum , quoddam tenuissimum,atque posca benigniori imbibitum immittere,& loca ea ab fluxione munire conuenit. Vbi iam stuppae remotae sint,quod uel sequenti die uel tertio post fieri poterit curationi reliquar, quae conglutinantibus efiicitur, insistendum est. Cum autem labiorum natura non minimum a seipsa dii ferat, quae exterius cuti inuestitur, intra uero peculiari dotata carne, tenuique obducta membrana perenni humore madeat, pro partis diuersitate , diuersa etiam praesidia afferre opus est, non quidem substantia, sed consistendi modo intra quidem humida,&fluenti extra uero sicciora,&concreta Curabunt igitur eXteriorem partem medici conglutinantibus, quorum copiam supra descripsimus,ut unguento ex cerussa linamentis excepto, per uniuersam plagam inieci o, moX cerato ex eadem cerussa superstrato,&fascia deligato. Intra autem remedio sunt ru-puSros ex ros siccis, syr myrteui , uel ubi sordida elluuies affuerit Iulebuiolatum, aut meliosaceum. Haec enim uel seorsim uel permistim adhibita, & detemsione,& exiccatione coalitum non mediocriter acceleradunt. His thuris admiscuisse pollinem non pauco emolumento fuerit. Verbi gratia Recip. syr ros siccariUnc.j.mellis ros Vnc. .pollinis thuris. scrup.j.Misce. Hoc medicamelo,quae imbuantur linteola sceptus iniicere labiis expedit. Sub quartariditium uel sub eius exitum iam suturas aliquas laxare commodum est, ac ad eam paristin, ubi unitis probe pirtibus natura nos edocuerit. Sic uulneris honestati consulitur. Verun- tamen cum ille labiorum coalitus, tam propter substantia mollitiem,quam quod in deses o moueantur, non usque firmus atque robustus es e possit per tam breue dierum curriculum,&periculum sit,ne uel laxatis suturis dehiscat itaque ut Occu Hli rant

218쪽

ss DE CUR TORVM CHIRURGIA

rant incommodis hisce chirurgi

de admodum semet compleaentur partes, usquedum fideliter coluerint Lic hi autem statim remouere su niculos , simulatque iam gluten firmiter adhaeserit. Hoc enim ad decorem plagae conciliandum non incommodum est. Essicacissumum uero gluten flos calcis, si oui aquato admisceatur praestat. Nos tamen tragacanthi.mastic gummi arab. ac thuris subtilissimum pollinem otiique albumine addito certissimo eventu in hunc usum paramus. Ne autem quid desiderent medici, quis glutinis apparandi modus iat, breuibus dicamus. Recip. tragac. mastic. gummi arab.thuris an .di S .albinniana Ouin.is agitentur albumina diligeniatissime usque dum spuma meij ciant; hanc blande detrahere conuenit,&quod subter limpidum,&aequale est retinere, mox reliquorum pollinem inspergere atque totum ad quandam citer extrema molliad dura, studiose permiscendo consistentiam perducere: Eius apponendi hic nabdus esto. Parentur linteola bina. duplicata, longa tres digitos, alta ad labi quantitatem, distinguanturque sunt-culis paruo litteruallo diremptis, tot exuria parte quam ex altera haec glutine illiniantur, atque ex parte,quae non recipit suniculos,&madida iam utrinque labio ad in tueantur. Hac tamen ege id faciendum est, ut ipsisuniculi per spacium quavtuor digitorum Lab extrema linteorum ora mutuo concurrant,atquout ad pollicis latitudinem a plagae finibus ipsa coli dentur lintea. Statim enim atque hum, ditas quaedam sese insinuaueri . Omnis glutinis uis fatiscit. Applicato glutine iam post sex horas quibus interim labia comprehendit funiculos licet constringere appositos inuicem, moderate tamen, ne uel constrictis ijs dolorem silmmum auo cessamuS, uel humores eo ruituros concitemus. Cognouerint autem medici constrictionis metas si uulneris ora aequaliter sese comprehendant,d nullius uel eXiguus admodum adsit doloris sensus. Interim uulneri linamentis siccis medebitamur, uel medicatis,qualia in area curatione supra tradidimus. Dum ea impone re commodum est, uniculos laxent chirurgi uelim,extergant uulnus linamenta insternant,denuo funiculos irretiant, linteolum tenue inij ciant,& tandem lasciam imponant. Atque id bis per diem faciendum est. Hoc curationis genus addecimum quartum usque extrahitur, scilicet cum absumptis humorum reliquijs,ualido inuicem nexu iam uulneris orae concreuerint. Suademus autem serio, ut do miturus aeger ceratum excerussa imponat, di fascia muniat, quod quantam uenustatem, quam gratiam cicatrici concilient, nolo dicere. Haec multo malo erii, si quid eorum, quod pro traducis mangonio a nobis defccipium est,non infideliter ipse exequatur. Atque nunc ad alterum labii uitiati genus, quae curta cicatricosa. uocant, progredimur. In his amplior multo cura eu & studium obnixius, pro uitii magnitudine, atque eo magis, si quae Ob callum decurtantur, mutilationem quandam perpessa suerint. Sed hoc aliud non simplex curtorum genus est. Solent hoc mali uim experiri superna potissimum labia, cum ferrumper nares. adactum altius,adusque labii sedern descenderit fere enim, quibus nares digladiantibus excisa sunt, ad illam mali labem,& haec noua accessit,& quotquot nobis hucusque sese obtulerunt, propemodum omnes hoc incommodo potissimum angebantur. Quam enim deforme sit malum hoc nemo est,qui non uidet. Quam uero incommodum sit exeo constat, quod omnem loquutionis grabam, qua nil homo habet praestantius magisque proprium , qua interprete humana consistit societas, pessime quidem euertat, corrumpat. Accedunt& aliae clades huius mali non mediocres, clum gingiuas non solum, partes la Xas atque molles uitiari

contingit, sed cientes frigidissimos, durissimos, quae corpora hybernis gelici-

dijs rigeant,aestiuis caloribus torreant,atque uariis,& saeuissimis externi aetas prOcellis iactentur. Atque haec labes successu temporis in abditiores etiam parteS sese insinuat. Itaque non aspernanda fuerit cura haec sed sedulo administranda. Si enim quam plurimum partium salutem,&non postremam decoris consequimur gratiam Indicat autem haec res mammam superioris chirurgi negligentiam, quando si is industriam suam in uulnere persanando comprobasset, neutiquam haec laesio uel non tanta obtigisset. Dum enim impense cicatrici studcnt medici, minus

219쪽

minus anima uertunt eiusdem commoderantiam, tenustatem,qui finis est petaritioribus, &mcta, ad quam in actionibus suis contendunt. Nam siquid ipsa ira tura in coniungendis partibus molitur,omnis tamen unionis siue ratio siue decentia arti solum, resertur accepta. Hoc nimirum artis est, naturae si recte agat obse qui,sina tramite suo deflectat coercere,eana&corrigere. Itaque chirurgi optimi est dum uulnera agglutinat, cicatrices quidem respicere, sed quam rectas, honestas. Quod si ii obseruassent, e quorum manibus aegri mutilati potius,quam sanati elapsi sunt, utique iam scribendo haec nobis hoc negocii non dedissent . Sed quando, nos homines sumus, humaniter etiam haec uitia a nobis ferenda sunt. Curabuntur autem cicatricosa curta si quae morbi causa est diei suspedit supernulabium,uel infernum detrahit, callum ipsum eXimamus. Protinus ergo, pro agendi norma quantitatem eius contempletur medicus, quae illius natura sit atque substantia. Non enim mihimum ad curationem interest nos e si quid alte ad penitiores partes descendat, si in luperficie haereat,habeatne insignem uel longitudinem uel latitudinem. Illud en in dissiciliorem multo operationem ostendit, haec uero faciliorem. Sic durusne sit an tener circumspicere oportet, quorum illud rebellem eum reddit &contumacem:hoc uero benignum,&facile obsequentem . Huius uero diuersitatis ratio est 4 corporis sicca atque frigida intemperies,

necnon medicamentorum, quae uehementer astrinXerunt, usus immoderatior.

Vbi igitur uel suspensum fuerit labium uel detractum, iam callum eXimere oportet, atque si altior sit, alitus etiam ferrum adigere sin sublimis fuerit atque in su- Perficie, leuius omnino autem radi citus totum egcindere. Facienda est primum sectio ut&aliquantispersanas partes attingat, ab uno extremo calli ad alterum, sortiusque adigendum ferrum , nec ab opere desistendum, donec undiquaque ab eo iam exciso sanguis profluxerit atque iam ad sanam carnem sese descendisse chirurgus coniectabitur. Videndum tamen ne aliunde, quam ab ipso callo pro- manet sanguis, atque nos ab opere desistamus immaturo quidem, nec morbo funditus deleto Sedulo enim manibusque pedibusque in id eniti oportet,ne quid de callo resideat, scd ut penitus nullis etiam uel apparentibus uestigij se me dio tollatur, atque id ut dixi tum factum es e existimandum est, cum aeque ab Omnibus, qua callo subiacent partibus, liberalius sanguis eruperit illa ipsia die.

simulatque opus perfecerit medicus, cruenta medicamina, qualia iam saepe a nobis tradita sunt, adhibere oportet,&mox sequenti die suppurantia. Ea tamen nobis cautio sit, ut labia in naturalem locum quam primum transducamus, a quo

Dicalli in altum abrepta, quam plurimum distabant. Quod si negligas, nec qui

quam operando proseceris aut si tardius id agas, neque sic aegrum adiuueris cum noua caro occupauerit locum, atque quo minus descendat labium, non mediocriter prohibuerit. Quamprimum igitur manum adhibere oportet,&ad pristina sedes reducere labium, atque sic, quod de cura reliquum est, absoluere . Quod ut agas, multoties implexum in reolum, atque in puluilli spetiem efformatum,medicamentis illis insternere oportet, atque sic uel attollere labium uel deprimere, ut nobis medendi ratio persuaserit, illudque fascia diligenter munire Mox, ubi septima transacta sit, sarcoticis tum: epuloticis agendum est. Requirituro lamina plumbea usus, eiusque crassiuscula in labi sormam ductar&medicamentis impositae. In quo labiisitu ubi cicatricem traXerit,iam nihil quod ad ueram curationem spectata nobis prauermissum est. Condiscet enim suam custodire sedem labium,4 nouo hoc cicatricis callo imperata facere. Caeterum nolim quamprimum desistant aegritam ab deligatione quam abusulaminae Metuere enim subinde oportet, ne callo inprimis molliori, tandem indurato in sese labrum redeat. Quapropter iam prodeunte cicatrice interdiu a lamina,& deligatione abstinere poterit aeger, atque mox eam noctu recipere, 'uanto liberior suerit, eo, arctiorem deligationem tumessiscere. Sic gratiam labijs suam,&colorem conciliabunt medici,non secus atque supra in traduce exornando fecerunt. Alioquin in re commoda, non leue adesset incommodum. Nam labium ad mediocritatem reduxisse non exiguum est, at indecore hoc fecisse, id tandem detestandum est..

220쪽

so DE CUR TORVM CHIRURGIA

Quidὸquod multi uenustatem, quam consequuntur,quam fructus quos natura hisce membris destinauit,pluris aestimant. Sic plurimi specie potiuS boni,quam ipso bono ducuntur Elaborabit igitur medicus ut non solum in integrum partes restituat, Sed decentiam sium,&formam, lenocinia uulgi, quantum poterit illis addat non ingrato tam artis, quam sui ipsius elogio Veruntamen hisce iam peractis iam tempus est ut ad tertium curtorum labiorum genus, quod reuera cum

tum est vi traducis subsidio perficitur, aliquando accedamus. Non opus autem est ut hic inani loquacitate quae supra hac de re in narium cura tradita sunt, nec minimo tum legentium toedio, repetamus denuo, quod aiunt, actum agamus: sufficit ea dixit se,quae huic operationi proprie conueniunt. Si quid cum illa commmune habet, inde petendum est. Quapropter praeposteram lectionem ij attentaverint,qui nullatenus perspectis,& bene examinatis,quae antea diximus,huc statim concedunt. Nec id agimus, quod iam multis in more positum est, qui si quid apud eos reconditae disciplinae& experientiae depositum sit, inuidia ne dicam an fraude id supprimunt, & quam possunt studiose occulunt. Sed hi neque alijs prodesse norunt, quorum gratiam nati sunt,nec sibi ipsis consulunt , dum solidam ex benefactis gloriamin nunquam intermorituram parare nesciunt. Quid Θ quod haec illorum malitia nec abibit inulta. Nos, fatemur ingenue nil quicquam, quod ad hunc locum, siue alio spectat, subiicemus, sed bona fide, integreque agimuS, huic tamen uni rei praecipue studemus , ne quid ad satietatem usque a nobis dicatur. Onemus uero amice ut qui haec nostra, qualiacunque tandem lecturi sint, ad labia reficienda non applicent animum, priusquam ea, quae de naribus diffuse satis, meo iudicio, aperte dieta sunt euoluerint, cognouerint,periculum secCrint. Etenim eos nolim spe sua frustrari,&nos ab illis accusari non merito Vinruntamen illud a principio huius operis , nosse chirurgos uolumus, ut si exiguum fuerit quod labijs deficiat ab operatione plane desistant. Non enim ea dignitas

est rei,non ea utilitas,quae in naribus,quamuis parum sit,quod reficitur,sunt quam maxima: nec tam tum , expedito id licet agere, ne qua uel intermoriendi praeparua mole traducis, uel quouiS pacto ab fine aberrandi, suspicio ingruat. Quare ab operatione hac dehortentur aegroς medici, aut ipsi, si aliter nequit fieri,hanc eandem uelisque remisque defugiant. Sin uero excisa insigni portione mutilata nimis labia fuerint, alacri animo accedant iubeo & quicquid operando possunt in medium afferant. Conuenit autem haec operatio inprimis cum delineatione traducis, quae supra habita suit, plane tota atque partim cum eundem educimus, scilicet ubi superius Labium restituere oportet partim uero hic dissentit,dum inferius resarcimus. Tum enim e contraria parte, atque ad cubiti articulum, saluis interim supremis, excindere propaginem necesse est. Porro exempto traduce eadem est penitus usque ad insitionem,quae in superioribus curandi ratio. Illud tamen monuisse deceti, ut in callum interiorem propaginis partem, probe decoqui concedant. Plurimum enim & quae ab palato,d absingiuis humiditas profluit, harum partium saluti obest. Insitio incuruas acus recipit, fiuntque orae cum incu-taneo traduce, tum in labijs paribus certe ac aequis interuallis distinguendae N que excindere Oportet ab parente propaginem usquedum probe coaluerit,&firmiter cum curtis adhaeserit, quod medijs aestatibus ante vigesimum quartum ab insitione diem infrequentius contingit, quanto minus per hyemem, cui maiuS, quam quod iam praescripsimus, pro unione facienda, spatium concedi opus est.

Infidelis enim est insitio ob ingentem redundantis hoc in loco uliginis copiam. Conformationis ea cura sit, quam labi substantia nobis praescripserit. Hanc d ligatio maximopere iuvabit, quam supra aures deserri oportet,dum superiori labro incumbimus:aut subter eas, ubi quod infra est,reficimus:aut in utrisque bicipiti fascia, mox ubi ab labijs discesserit, diuisa 4 hinc inde per aures,ad occiput d

uincta Nec plumbeam laminam assumpsisse oberit, caeteraque usurpasse, quae pro adornandis naribus non inutilia esse diximus. His enim nitorem membris,&pristinam restituimus elegantiam. Haec itaque sunt, quae prolabiorum curatiΟ- ne ex usu esse cogitauimus. Non enim maiorem uel uerborum uel rerum appam

ratum

SEARCH

MENU NAVIGATION