Ezechielis Spanhemii Dissertationes de praestantia et usu numismatum antiquorum

발행: 1671년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

DE PRAEsΤ. ΕΤ UsU NUMIs M. 667pides antiquos in Seniores Sc Juniores ; adeo ut tres e Junioribus constarent, qui vulgo tradito e veteri Rep. citulo ac more, Principes Juventutis, dicti. In eo autem seu plurium seu trium Collegio facile credimus primas obtinuisse, seu quasi Principum Principem exstitisse filium Sc successorem Augusti. Quo respexisse etiam videtur Curtius , ubi Alexandrum de Philota Romano more induxit loquentem , Equitatui optimae Lib. v exercitin parti, Principibus nobilissimae juventutis unum praefeci. Iidem vero Tullio nuncupati signiferi yuventutis , ut in Oratione pro L. Sylla , cumsignifer esset yuventutis ; sicut alibi signifer seditionis , eidem dictus P Domo de illius duce seu principe quod certe egregie rursus h δ' illustrant ii Numini in quibus vulgo figura sans cum duobus signis legionis, & inscr. PRINCIPI JUVENTU ΤIS. Quibus etiam adscribendus Nummus ejus dem Commodi, in quo manus jundtie cum Signo militari, 8c eadem inscriptio Principis yuventutis, Illud Cimet.

Vero paullatim receptum Videas, ut destinati ad imperium successores primo Principes Pusentutis, dein Caesares renuntiarentur , ut vel ex Claudiano colligas tradente de Honorio, Nec dilatus honos, mutatus Principe Caesar 'De IV.COBLProtinus aequaris statri Ita No A1L1ss 1111 titulus, iisdem Caesaribus, passim etiam in antiquis Nummis adneXuS Occurrit a Phi- si Mi.

lippi Junioris temporibus; quamquam & jam ante Maximini filio eundem tribuat vetus Lapis, C. J V L I U S Thς Grux

MVS Vocatur. Quod illustrat etiam obvius ejusdem

Regina

Christinae.

182쪽

Hist. Eccl.

l.VII I. c. 8 Iob. II. Lib. XII. cap. IO.' L. v III.

de Privile .

668 DIss ΕαTATIO OcTAVA Commodi nummus cum inscr. NOBILI ΤΑS AUG. At distincta postea illa NOBILISSIMI&CAESA- 1s nomina, ac sub ByZantinis Imperatoribus peculiaris No A1L1ss 1111 dignitas inst1tuta, ut viderunt

jam viri docti. Graecis eadem dicta, ut Philostorgio, Em πιε του ἀξία, & Emφ--m Nobilissimi ; sicut praeter alios aperte docet alibi idem auctor, apud quem

'AIΣΣΙΜΟΝ άνα ρά si . Unde, ut obiter hoc dicam, Valerium Constantium dictum in Marmore Arundelliano, τ Em ψέ ο ν Κ doctoissimus interpres minus accurate Inlustrissimum Caesarem Vertit, qui CX recepto titulo ac more, Nobilissimus dici debuisset. Ita hujus Valerii nepotem Constantium, juxta Delmatium, &Hannibalianum, Obadgnationem Nωcελι- dignitatem nactos tradentem Videas ZoZimum. Factum vero

paullatim, ut inter Augustorum liberos, alii Caesares, alii Nobilis iiique juniores vulgo dicerentur; sicut manifeste colligas ex loco Nicephori, quem jam ad Procopii Anecdota notavit vir dodras , alii vero distinctis temporibus primum Nobilissimi, dein Caesares vocarentur. Postremum certe de Valentiniano juniore e Constantio Sc Placidia nato observat Olympiodorus apud Photium, &juxta eundem Philostorgius, sicut&eodem titulo alterius Valentiniani inscriptae aliquot leges Codicis Theodosiani, ' Valentiniano Nobilissimo Puero se Victore Coss. quibus geminae aliae de Honoriost Honorio No-.bilissimo Puero se Euodio Coss Haud aliter nempe ac nobiles pueri dicti jam olim Tacito, talia Augustae domus subsidia, Britannicus & Nero. Immo postea, PROTO NOBILISSIMI quoque titulus invectus inter honores Aulae Byzantinae , sicut Protosebasti Protopatritis, Protocance arii, & sexcentorum id genus.

183쪽

DE PRAEST. ET USU NUΜrs Μ. 669 In hunc etiam ordinem secundi fastigii una cumG- DOSAcsλ- aris, Principis yuventutis, aut Nobilissimi t1tulis, referri P0T QC- debet dignitas SACERDOΤΙS COOPTATI IN OMNIA CONLEGI A SUPRA NUMERUM , ad

quam vocati in spem successionis , vulgo evehi a prima juventute consueverant. Clarum id ex Neronis Caesaris Nummis, qui hos titulos eidem largiuntur, sicut otiam M. Aurelio Caesari destinato vetus Lapis. Unde illustratur quoque Lampridii in Commodo locus, qui

de eo ut Cassiare adhuc loquens, umptus in omnia Legia Sacerdotalia Sacerdos Commodus. Male autem priO- rem hunc Nummum ad Drusum Germanicum Tiberii fratrem retulit vir doctus, deceptuS cum aliis nonnulliS, nominum communione Neronis Claudii Drusi J c Gu-

Germanici, quae cum alibi, tum in nummo aureo Clau- dii, Neroni tribuuntur, cum illiuS adhuc adolescen- e. s. tis effigie ac inscr. PRINC. JuVENΥ. Ratio autem illius instituti petenda ex reliquis Augusti arcanis, quibus ut supremum rerum aliarum arbitrium, ita sacra omnia dc Religiones omnes Populi Romani , in sua voluit habere potestate. Hinc inter reliquos honores ab Augusto admissos, illum qnoque Dio alicubi com- Lib. I memorat, ut SacerdoteS quoscunque pro arbitrio constitueret, neglecto etiam numero antiquituS recepto , quod tradit postea in immensu in crevisse. Ita factum, ut praeter receptam Pontificis Maximi dignitatem, auctus sit ab eo Sacerdotum numerus, & in eorum Collegia unus e proximis Sc ex haeredibus adscitus ; quomodo aut Claudium Marcellum admodum adolescentem Pontificatu extulise legitur apud Tacitum ue aut in Annal. r. 3, Caium Sacerdotium contulisse apud Dionem: Unde Lib. Lv. Lituum etiam & Simpulum videas in Obvio nummo , qui eundem Caium & Lucium fratrem signat. More

184쪽

67o D IssERTATIO OCTAVA scilicet jam a J. Caesare deducto, qui hunc ipsum Au- b. ii, gustum, Velleio auctore, Pontificatus Sacerdotio puerum honoravit. Unde id quoque praeter alia ab iisdem Julio& Augusto hauserunt succesibres, ut omnibus illis Sacerdotiis mature inaugurati, haeredes suos in eadem a teneris quasi cooptarent. Quo consilio etiam videas Getae conjunctas Caesaris, Principis Juventutis & Ponti cis appellationes in Nummis aliquot tribui, P. GETACAE S. ΡΟΝΤ IF. PRINC. JuvENΤ. Ut haec singula totidem primi fastigii tyrocinia facile agnoscas. Ita hoc veluti rudimento, sacris ac caeremon11S Deorum ut Caesares initiati, Augusti demum supremam sacerdotii dignitatem, Pontificatum nempe MaXimum cons quebantur. Arcanum hoc cum aliis id genus reclusit nobis D1o, sed cujus locum non recte accepit interpreS; Coe

Ex eo autem quod omnibus Sacerdotiis inaugurati sunt Imperatores , se quod alios in pleraque illa Colligia adsistunt emperque unus eorum, ubi duo vel tres ut imperant, summum Pontificatum gerit, continuo fit, ut omnium Religionum se S crorum Domini evadant. Vides hic apertam hujus moris Originem nauguratos omnibus Sacerdotiis Imperatores,seu Sacerdotes in omnia Collegia cooptatos,& alios in eadem ab iis adlectos, h. e. Caesares & in spem succes.sionis adolescentes, non autem Ut sensum perverterat Interpres, ac plerosque in ea Colligia adsciscunt, contra Dionis mentem & totam arcani illius politici rationem. Inde etiam perspicua cum occasio tum inscriptio superioris Nummi, quem hactenus nimis leviter adibgere viri docti, qui Neronem tradit Ex Senatusconsulto cerdotem cooptatum In omnia Collegia supra Numerum nempe

185쪽

PRA NUM. EX S.C. quae singula opus habent aliqua notatione. Mitto proprium hujus moris & Tullio aliis que familiare loquendi genus Sacerdotis in Cosiegia coopta-ii , qualis vel Fannius cooptatin in Augurum OLegium , In Bruto. vel apud Livium Triumsir Epulo, item Pontifex se De- Lib. x L. cemvir cooptatus ; ne de solis inter Sacerdotes. Auguri q-2 ' bus cum quibusdan' eruditis hanc vocem usurpatam credas. Cooptati itaque dicti promistue omnium Collegiorum Sacerdotes, quod vel Superior nummuS arguebat, sicut nominari, adlegi, capi, ac juxta Servii glos

fam, creari. ServiuS, Et sunt propria πerba quae nusta ra- A LEP-yΠtione mutantur, nam ut Sacerdotes CREARI, Visones CAPI, dicimus quam tamen Postremam Vocem praeter Vestales, ad Flamines etiam Diales, Pontifices, Augures, spectasse docet Gellius. Nominabat nempe Sa-L. I . c. Icerdotem , Puta Augurem unus aut duo e Collegis, Philip o. neque enim licebat a pluribus nominari, ut idem Tullius

alicubi observat in qua nominatione idem in Collegium

G tari dicebatur. Cicero paternum uratus locum, Philip XHAin quem ego eum, ut quod a Patre accepisitio reddam, mea nominatione Co OP ΤABo. PliniuS qui me nominationis Lib. I v. die, per hos continuos annos inter Sacerdotes nominabat tanta LP η 'quam in locum suum Coo ΡΤ A RE P. Idem Vero S u-PαA Nu ME Ru M seu Nero Sacerdos Cooptatus, haud aliter nempe ac Vitricus ejus Claudius , AD NuΜΕαuM sodalium Augustorum sorte δε- Sueton. inctorum Ex ΤRA ORDINEM adlectus. Quo referen-Ci-μ4 dae aliquot Inscriptiones antiquae , Adlecto S u P R A Thes. Grur. N UΜE R. Sevirum Augustalium. Immo neque insit 'δ' to etiam in aliis honoribus conferendiS titulo ac more ;

c Vr, qui templi curam sic eret , alibi de Comitiis Prae- si

torum s

186쪽

In Nerone. Lib. Xa Ep. I 1 3. Lib. X. Ep. 32. Sueton. in

Claudio.

Lib. xxx Iucap. 67. Lib. xxxv. cap. I

sto.

apud Plinium denique de Civitatum Buleutis, quos in

dulgentia tua quibusam civitatibuου SUΡRA LEGI ΤΙ-MUM NUMERUM adjicere permisi ; & iterum alio loco , quominus statim revocandos putarem, quos habet S u-PRA Nil ΜΕ u M. Ita & imaginarium militiae genus a Claudio institutum, quod vocarDur SUPER NU ΜΕ- Ru Μ , seu, ut tradunt quidam libri , SUPRA numerum: ut mittam vernumerarios illos milites, Scholarios alios que, quos e Vegetio, Procopio, & Codice Theodosia no ad cum Suetonii locum erudite, ut solet, Observato, πάνυ ue & quo referri etiam possunt Extraordinariae illae cohortes, seu Extraordinarii milites , quorum mentio in veteri Romanorum militia apud Livium. Neque mirum etiam audiri Neronem Sacerdotem IN OMNIA CONLEGIA COOptatum ; hoc est Augurem; Pontificem; Septemvirum Epulonum; XV Virum Sacris Faciundis , seu Sacerdotem summorum OAegrorum, ut Suetonio eadem Vocantur ; Sodalem praeterea Augustalem; e Saliorum numero , denique quod modo apud Dionem vidimus optimum illius Nummi intera Pretem, , πάσαις liρωμνας ρωβ . Nihil enim obstabat, haud insueto temporibus nostris moreb quominus unus apud Gentiles pluribus Sacerdotiis ornaretur. Unde CaesarJulianus Callinicum quendam d clarat insignitum duplici Sacerdotio Cereris & Matris Deum. Id vero apud Romanos jam olim receptum, quamquam rarius quondam & pro eximio honore habitum, ut quis in duo Collegia cooptaretur. Livius de Q F A B 1 o Maximo Augure & Pontifice, nam DUO SACERDOTIA habuit , Quomodo & unus vel alter I. idem Augur & Decemvir nonnunquam illi comme

187쪽

DE PRAEST. ET USU NUMIS M. 673 moratus. Successu Vero temporis, neque solum in Do-mo Augusta, unus in plura etiam Collegia adlectus, unde &Galbae ante Imperium Sacerdotium triplex, &Vitellius Sacerdotiis amplissmis auctus, eodem Suetonio auctore, &de M. Agrippa ac Statilio Tauro Velleius,

non obstitisse novitatem generis, quominus ad complura Lib. H. eveherentur Sacerdotia. Inde etiam illa exclamatio apud Neronis hujus educatorem, ' Cooptatus in Cosiegium 9m,' Senee. de cur in unum p qui & alibi meminit cujusdam b Sacerdo i r L III. tiorum candidati. Immo hinc in eodem NeroniS NUm-b L κ . s. mo, Patera, Tripus, Simpulum, LituuS ad designan-l 1 v.c. 18.da multiplicia illa Sacerdotia, quod viderunt jam eruditi antiquarii, seu ad declarandum Neronem, ut de Germanico Tacitus, Auguratu se vetustissimis caeremoniis Annal. Gpraeditum. Neque vero frustra additum Ex. S. C. Ab μ' amplissimo enim ordine collati vulgo tituli & hon res, quibus vel Augusti, vel eorum liberi & successeres ornabantur, maXime ubi iidem erant extra ordinem seu supra numerum , aut alioqui nondum per leges capax ejusmodi honorum aetas foret. Ita Marcum Pius iis Oilegia Sacerdotum IUBENTE SENATU PC- In M. Aa cepit, qui etiam octavo aetatis anno in Saliorum Coliartlio.

legium relatus alibi ab eodem Capitolino traditur. Liberae autem Reipubl. temporibus, facta etiam nonnunquam aetatis gratia in cooptandis Sacerdotibus , sicut inter Neronis hujus Majores Cn. Domitius AEnobarbus op- Lib. xcipit adolescens SACERDOS lectus apud Livium legitur, ς & J. Caesar Flamen Dialis annorum xvo destinatus apud Suetonium. Rarissime tamen illud olim factum aperte innuit alicubi idem Livius, Augur T. Sempronius Lib. xxix

Gracchus admodum adolescens,quod tunc PERRA RuM INς MANDANDIS S ACERDOT I IS erat. Quamquam

solis interdum pueris delata quarundam Gentium in-

188쪽

stitutis Sacerdotia, unde priscis temporibus apud Achivos Sacerdotium Jovis, Puero λrma praestanti creditum , cui pubescenti alius si cedebat, ut observariti Aςh i- Pausanias , & apud Thebanos pueri irma egregii cre ti Sacerdotes annui, sicut alibi etiam refert idem au- In Boeoti- ctor. Haud aliter nempe ac Elagabalus adhuc juvenis, j pulchritudine ac flatura se Sacerdotio const/cuus a Capito- Iu Macri- lino traditur; & quod firmant ejusNummi, in quibus ''' praeter signatos ejus vultus , occurrit inscriptus S AC ERDos D EI SOLI S ELA GABALI. Ad ea v ro Nobilissimorum Caesiarum Sacerdotia referendi quoque ii Nummi, in quibus visuntur Instrumenta Sacerdotalia, & inscr. puta SEVERI PII AUG. FI L. qui explicandi scilicet de Severi liberis Caracalla & G ta in Sacerdotalia id genus Collegia pro more cooptatis. Propria certejam olim Nobilium Sacerdotia apud Romanos; unde Sacerdotes de plebe adlegi aegrius tu

Lib. x e. c. lisse PatreS LiviuS refert, quam cum Consulatum vul

Lib. ii. gari viderent ; & Nobilissimi ac Sacerdotes viri conjuncti alicubi apud Velleium; Sc nobiles Mosesicentuli avitis ac

Hist. I. 77.patervis Sacerdotiis ab Othone ornati, Tacito auctore;& Commodus , ut paullo ante videbamus, Pontifex L.x. Ep. i. Nobilissimus dictus in Veteri lapide; & apud Symmachum, juxta antiqui moris Vestigia, decrevit nobilibus

. Primi autem Fastigii appellationes aliae communesia, Azr singulis ImperatoribuS, aliae propriae ac peculiares qui

Primi Fa- busdam, in eorum NummiS occurrunt. Priores illas

Og rursus ita apud Dionem distinctas nosti , ut quaedam successionis aut splendoris essent vocabula, sicut C AESARIS AUGUSTI, PATRIS PATRIAE, PII, FELICI s; alia insignia dignitatis ac potentiae, ut I Μ-

189쪽

DE PRAEST. ET USU NUMIs M. 67sPONTIFICIS MAXIMI, TRIBUNITIAE POTESTATIS, nonnunquam CENSORIS, &labente imperio DoΜINI appellationes. Omnes autem

illas, si postremum demas ) ab Augusto aut repertas,

aut renovataS, aut caeteroquin ex civiliust Reip. d

sumptas, ad ejus Succes res transiisse omnium clari L sime docent superstites eorum nummi. Ex quibus etiam percipias non solum totam honorum id genus congeriem, sed discrimina insuper & gradus, quibus iidem

solebant conferri. Notum enim decreto Senatus, &per quaedam temporum intervalla, titulos illos Imperatoribus delatos ; donec postea tandem vel Universos Caesares ipsi usurparent, non exspectato Senatus decreto, vel iidem uno Senatusconsulto ab amplissimo ordine iis deferrentur. Prioris moris exemplum invexit Elagabalus, de quo refert Dio, eum occiso Macri- Lib.LXx Ixino, in Epistola ad S. P. QURomanum scripta, IN ratoris , Caesaris, Antonini Filii, Pii, Felicis, Augusti, Proconsulis, Tribunitiae Pote satis nomina necdum sibi decreta priorem occupasse. Neque vero dissimile jam olim, quamquam serius Caii Imperatoris factum , qui omnia

principatus vocabula tanto tempore Augusto singulatim decreta, quorum nonnulla recusavit Tiberius, uno die arripuisse, ab eodem Dione traditur, tantum P Lib. LIx.

tris nomine aliquandiu dilato. Posterior in Alexandro Severo illius successore a Senatu inductus, juxta Lampridium , qui eundem refert Augusti & Patris Patriae nomen ac reliqua potestatum nomina deferente Senatu uno die adsumsisse. Cujus moris ut insoliti causas idem tradit, studium Senatus, ut militibus creandi Principem occasionem adimeret, & communem Populi praeterea ac Senatus in eundem Alexandrum propensionem. Hac igitur causea, inquit, festinatum est, ut omnia

190쪽

676 DIssERTATIO OCTAVA ut Alexander quasi metus Imperator acciperet, & paullo post, Certatim denique omnia is reta sunt se Nominum genera ct Potestatum. PRIMUS denique omnium cuncta insignia ct honorificentiae genera ut recepit. Quamquam &simile quid jam olim in Vitellio, sed absente &pleros-Ηist.1i s s. que illOS honorum titulOS recusante, repertum. Tac, tuS , In Senatu cuncta longis aliorum principatibus compsta tim decernuntur. Accedit enim hic observatio alterius moris, quo vel cautela vel moderatione nonnullorum

Principum, aut aliqui honores ex iis plane rejecti, aut alii ab iisdem serius 1unt admissi. Quae omnia commode possunt ex iisdem Nummis intelligi.D. Tituli, CAESARIS quidem ad declarandam dignitatis, si CsiARii non generis successionem , servata ab Imperatoribusta' 6RVR nomenclatio, a qua Vitellium tamen abstinuisse, patet ex ejusdem Nummis vulgo in scriptis, A. VITELI. IUS GERMANICUS IMy. ut vere adsertum sita Suetonio, Vitelliin Germarici cognomen recepit, cingustidi sit, CAEsARI sinperpetuum recuseavit. Underario,

res statuendi ii Nummi Vitelliani, qualem & infra etiam divulgamus, qui adsumptum serius AUGUsTICognomen praeferunt. At vero Caesarem dici tandem cum voluisse , quo superstitione nominis inclinatam λrtunam erigeret, sed sero nimis, & irrito conatu MHist. Di. puo Tacitum legaS. Neque certe notius aliud extra fines Romani Imperii, aut nobilius Romanorum Principum vocabulum, & quo proinde eosdem Persis vocari solitos tradit Procopius,ubi Legatos Cosrois ad Belia Best. Persic. sarium de Justiniano querentes inducit, δ, ο Κ Α Ι Σ Α P,

gustum Scilicet aut Imperatorem. Quo etiam respexisse

videtur J ustinianus, ita hujus nominis praerogariVam, Prae

SEARCH

MENU NAVIGATION