Marci Antonii Plenciz,... Opera medico physica, in quatuor tractatus digesta, quorum primus contagii morborum ideam novam una cum additamento de lue bovina anno 1761 epidemice grassante sistit ; secundus de variolis ; tertius de scarlatina ; quartus

발행: 1762년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

IA TRACTAT Us III. tumere ; quod etiam in facie , & reliquo in corpore nunc magiS nunc minus obse Vatur. Ex quo eVenit , ut aegri nec de glutire, nec respirare , ne quidem loqui valeant; & nisi praesentaneum afferatur auxilium , breVi sui centur. IV. Haec eXanthemata, quia primis morbi diebus colorem rubrum cinabarinum repraesentant, scarlatina Vocari solent. Verum ad finem Vergente ab eruptione die tertia , aut ineunte quarta, haec ipsa exanthemata pallidiora fiunt. & tandem successiVe , nimirum , quae primo eruperant prius, alia Vero tardius evanescunt.

Interim hoc observaVi, quod examinemata scarlatina primis etiam morbi diebus facile ,. & saepius Variare soleant; nam nuno magis, nunc minus rubent; nunc plura, nunc pauciora in peripheria cor poris conspiciuntur.

12쪽

Ast hic speciale phaenomenon, quod

sub finem horum exanthematum saepe, quamvis non semper obser tur, eXPO-nendum restat; Videlicet die seXta, aut septima post eruptionem scarlatinae, Certae papulae, seu pustulae sat frequentes, Praesertim vero in pedibus , & manibus in conspectum Veniunt, quae miliaria alba

Vtcunque reserre Videntur, qua eX ratione multis in hoc morbo minus opertis imponunt, ut tales pro miliaribus vendi tent; ast si istae intime eXplorentur toto coelo a miliaribus differre observantur;

nam sunt merae Vesiculae Vacuae quae a

separatione, & elevatione epidermidis dependent; & nil nisi aera in se continent; unde fit, ut dein latiores factae, & suo volumine auctae decorticationi cutis , de qua mox dicemus, fundamenta praebeant. Ego data opera plures & saepius tales p.

13쪽

L4 TRACTAT Us ΙΙΙ.stulas , aut dixero potius Vesiculas, discidi, & semper tales, ut descripsi, inVeni. VLVitur ex hoc ipso mirabili phoeno. meno eXurgit aliud adhuc majore admiratione , & attentione dignum: nimirum cutis decorticatio. Haec fit , in facie, collo, pectore &c. sed praecipue in manibus & pedibus; ita , ut lamelae integrae sat longae, latae, & densae abscedant, &separentur.

Observavi, quod ista decorticatio eo major sit, quo magis cutis exanthemate scarlatinae obsita, & occupata erat. VII. Sed neque hic finis malorum , quae a scarlatina dependere solent, nam dum

aeger nonam decimam, aut undecimam at'

tigerit morbi diem, incipit placide dormire , cibos appetere, aliisque functioni hus bene, & fere naturaliter fungi, sc-que Omnia morbi pericula superasse videtur;

14쪽

DR s CARLATINA . Istur; unde fit, ut parentes, adstantes, quinimo saepe etiam medentes, aegrotum tunc in Vado constitutum esse credant. Ast falluntur; superest enim majus jam superato periculum; etenim die decima qua ta aut decima quinta aliquando etiam tardius a dissipata scarlatina aegrotus inciput fieri languidus, debilis, morosus; ac tamdem toto corpore tumidus ; nam non tantum facies, sed & pedes, manus, pectus , abdomen, & scrotum , denique universum corpus, leucophlegmatico iudiget tumore. Urinae secedunt sat paucae,& quod admiratione dignum , plerumque cruentae , aut loturae carnium similes. Iste tumor manifestat se primo in facie,& dein in reliquis corporis partibus. Vidi, quod aliquando ita increscat, ut luce capiantur aegri , & nec pedibus insistere, multo minus progredi , Valeant.

15쪽

16 TRACTAT Us ΙΙΙ.VΙΙΙ- De hoc hydropico tumore sequentes observationes notari debent: & quidem Primo, quod iste leucophlegmaticus status superveniat potissimum illis, qui

copiosis aut malignis scarlatinae eXanth matibus assiciuntur. V idi tamen benigniosimae scarlatinae ingentem totius corporis tumorem adVenisse. Secundo, quod illi, qui majorem cutis decorticationem experiuntur, soleant etiam magis tumere, quam alii. Interim observavi valde magnum tumorem in ali, quibus , qui nullam eXperiebantur de

Tertio, quod infantes facilius , &magis tumeant, quam illi , qui sunt aetate proVectioreS. Quarto, quod aegri magis tumeant in hyeme, quam in aestate; item illi magis, qui temporius libero se eXponunt aeri, quam qui in debita transpiratione degunt.

16쪽

DE SCAR LATINA . T7

Tandem quinto, quod iste hydropicus status periculosior sit, & plures eX- inde moriantur, quam eX primo scarlatinae statu. IX. Ex quibus inferre possumus , quod scarlatina optimo jure in duos possit, &dεbeat dividi status, seu stadia , aut periodos, aut etiam typos dicendos. Pr,mum scarlatinae stadium complectitur omnia illa, quae a principio morbi usque ad illum leucophlegmaticum tumorem eVen, unt , quod tempus est Viginti & aliquot

dierum.

Ad secundum Vero stadium reserridebent omnia, quae sub & post praedietum tumorem obserVari , & contingere solent. Haec duo tempora debent necessario inter se distingui quia medentium diversari exigunt attentionem, & curationem. Interea notari Velim, secundum stadium non ita arcte cum primo necti, ut Tom: In B ab-

17쪽

18 TRACTAΤus III. abesse non possit; multos enim Vidi, scar- latina laborantes , si necessariae cautelae adhiberentur, a praedicto tumoro liberos suisse. Verum tamen ingenue fateor , quod, quamvis saepe omnes possibiles cautelas in usum Vocarim , nihilominus periculosus ille hydropicus tumor, aliquando secutus fuerit.

Haec sunt praecipua, & sere communia symptomata , quae scarlatinam con- comitari, aut subsequi solent. Dantur autem adhuc alia symptomata , quae anomala, aut adlaphora dici possunt; & quae cum scarlatina aliquando conjunguntur , aut illam sequuntur. Talia sunt: haemorrhagia narium , tussis, saliva cruenta, molesta sternutatio, glandularum colli, & parotidum tumor, ob- auditio , aut surditas; purpura tam alba, quam rubra, quae quandoque cum scarlatina conjungitur , aut illam excipit. Praeterea diVersi quandoque solent fieri tam

18쪽

DE SCARLAT X NA.

in auribus, pectore, aliisque partibus, at,scessus. XI. Notabiles sunt quidam scarlatinae speciales casus e In his enim videntur aegri secundis Velis procedere , neque in aegris quidquam apparet, quo quidquam mali ominari valeamus; ast die morbi septima, aut octaVa, aut etiam tardius aegri fiunt inquieti, moX Convelluntur , delirant, tristes clamores saepe edunt, & continuo e lecto prosilire nituntur,. Iste horrendus & lamentabilis status aliquot horis magis , aliis Vero minus

affigit ; & aliquando ad duas , tresVehebdomadas extenditur, aegros Viribus eX-

haurit, & plerumque e medio tollit. Hic notatu dignum.est, quod in sinislibus aegris nec cutis decorticationem, nec praedictum hydropicum tumorem unquam ObservaUerim. Adeoque suspicari licet, U B a ma-

19쪽

TRACTAT Us III. materiam illam eXanthematicam ad cerebrum versam, ibidem sedem fixisse, &hanc tragoediam lusisse. Tales casus habui in filiis perillustrium DD. de Schmidi, do Eclienstorss, & de Stab , qui exinde denati sunt. Erant Vero alii in eodem periculoso statu constituti , inter quos fuit mea filia natu major qui favore Numinis sanitati restituebantur, ut dein inobservationibus clarius patebit. Haec sunt, quae multorum annorum decursu in scarlatina observaVi symptomata. Videamus nunc, quid alii illustres,& experti in praxi medica Viri de eadem obserVarint, nobisque communicarint, &qua ratione illorum observationes cum nostris cossentiant, aut dissentiant. SEC

20쪽

Exponit Mersas celeberrimorum de scarlatiua relationes, obferdati0nes, cum annexa modesta epicrisi. XII. Expertissimus & indefessus morborum obserUator, Sydentiam, capite secundo& alibi sequentia de scarlatina affert. se Aestate exeunte infantes praecipue in-- sestat. Rigent & horrent sub initium;

,, nec tamen admodum aegrotant ;'cu-- tis universa maculis parviS, rubris.,, crebrioribus , latioribus, & magis ru- ,, bentibus, quam in morbillis interstin-- guitur. Ad duos, tresVe dies persi- ,, slunt, quo quidem tempore eVanescunt, is & decedente subjecta cuticula , squa- ,, mulis sursuraceis ad instar farinae, cutis ,, Conspergitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION