장음표시 사용
391쪽
Unde posset levi labore, & exiguis
expensis eXstrui caVerna, in qua valde diu frumenta integra confer ri possint: si videlicet fodiatur similis caVerna in solo arenoso ; tunc debebit methodo superius XVIU. exposita primo siccari, quia solum arenosum sub terra semper conjunctam habet aliquam humiditatem; dein deberet fundus, seu paVimentum cavernae, uti& ejus latera, stramine obduci; quo saeto deberet primo caverna frumento impleri. Interim deberet maxima cura adhiberi, ut os, seu caVernae superficies quam optime occludatur, ne aut humiditas, aut aer se in caVernam insinuare possit. In quo
casu illa, quae superius XXII. dixi, hic in
392쪽
Ex quibus apparet, quod diverta sit, sint viae, quibus frumenta fat diu integra conserVari possint; verumtamen illa est praealtis melior, quae securius, & eertius frumenta ab humiditate, & aere defendet. XXXI. Hic posset, & quidem non sine fundamento, institui dissicilis quaestio; an videlices frumenta rnelius, & diutius in loco calido, aut frigido integra conservari possint; rationes Videntur pugnare pro una , & pro altera parier pro loco calido stat illud, domo superius XI. dixi; statui autem ibidem, quod quo siccius & quo magis ab omni
humiditate liberum est frumentum, eo diutius integrum sanumque retineri possit. s omnes autem norunt quod calor magis, quam stigiis frumenta sicca ConserVet; unde videtur locus calidus frigido praeserendus
393쪽
a C ΑΡΠΤ IV. Pro loco autem frigido possunt plures rationes afferri. Sic omnibus Physicis notum est uti ego in meis operibus parte L pag. 5 I, ostendi) quod in loco frigido
nulla fiat germinatio, nulla insectorum evolutio, denique nulla putre saetio, nulla codiruptio. EX quo tanquam magno landamento deduci potest, quod frumenta in loco frigi, do diutius, quam in calido, & radiis solaribbus exposito, incorrupta conservari pssint. Pro confirmatione hujus accedit observatio, & authoritas celeberr. LeeWen-hoech, qui observavit, quod curculiones coelo frigido instar mortui jaceant, qui, ac Cedente calore, moX moveri,&reViViscere incipiant. Vide ejusdem Authoris area'na naturae pag. 253,
394쪽
Unde si rationes pro & contra rite ponderem , an frumenta diutius in loco calido,
radiis solaribus exposito, an in frigido integra, & incorrupta conservari possint,aedelinire nolim. Quia hanc quaestionem deberet experientia; ct observatio plurium annorum decidere.
Quare his, aliisque similibus rationibus motus dam in Aprili 1764. diversa institui eXperimenta. Nimirum primo accepi duo vasa fictilia longioris, & angustioris colli, quorum quodlibet libras circiter viginti aquae capere posset. Haec implevi
frumento siccissimo usque ad medietatem colli; aliam colli medietatem replevi cineribus, Valde compressis. Ac tandem VM sis aperturam, ne aer, aut humiditas se insinuare possit, quam eXactissime clausi. Unum
395쪽
CAPUT IV. Unum ex his Vasis deposui in cellario sicco. Alterum VaS libero aeri, & ra. diis solaribus exposui.
Item accepi lagenas VitreaS duaS, angustioris & longioris colli, quarum quael, het octo circiter aquae libras caperet; has pariter implevi frumento sicco usque ad medietatem colli, reliquam colli medietatem implevi arena siccissima; ac tandem probe Clausi.
Unam ex his deposui cum supra dicto vase fictili ad cellare; & alteram, sicut de vase fictili dixi, exposui aeri libero,& radiis solaribus: Tandem in vasis tam fictilibus, quam Vitreis annotavi annum 1764, & mensis diem, scilicet Io. Aprilis; visurus, si Deus longaeVam laverit vitam, qualis effectus,
396쪽
DE GRANARIIS IN GENERE. η5& quae differentia posterioribus annis sit
Cum enim radii solares magis Vasa Vitrea, quam fictilia penetrent, interim utrumque VaS Una cum contento frumento aequaliter calefaciant, Oportebit obserVare, an frumentum exinde aliquod detrimentum capiat, ΠeQ ne Si enim multis annis integrum, sanumque persisteret, posset omni Cum fundamento turris sine porta, & senestris, adeoque undequaque probe clausa; relicta tantum insuperiore parte eXigua apertura eXcitari. Talis turris deberet primo bene eXsiccari, dein ejus fundus, seu paVimentum primo lateribus ustis, cum Vel sine calce sterni; ac tandem, Vel cineribuS, Vel a- arena sicca, aut etiam stramine ad unum circiter pedem conspergi. His
397쪽
CAPUΤ IV. His factis deberet superne frumento impleri, atque , cum superior pars turris in apicem desinat, deberet superne cineribus, aut arena tegi; sicque probe claudi apertura. Interim pro majori securitate posset non procul a fundo in muro relinqui aliqua levis apertura; quae aliaS toto tempore probe clausa conserVari deberet. Ista apertura usum haberet particularem, nimirum saepius eXperiundo frumento, an hoc integrum, si numque persistat. Unde concludi poterit, quamdiu ibidem relinquendum , aut quando in usum Vocandum sit. In quo casu bene notandum, ut desectus extrasti frumenti per immissos cineres quantocius resarciatur & apertura festinato, ac probe claudatur.
398쪽
XXXV. Ille posset aliquis dubium movere, Aopponere, dicendo, quod ego eX obse vationibus, cum minutissima frumenti quam litate institutis, velim talia deducere atque. periculo corruptionis immensam frumenti molem oponere, cujus jactura magno sane detrimento proprio esset Domino. Ad haec respondeo , quod si eXPerimenta cum eXigua frumenti quantitate capta ad vota succedant; dubitandum haud esse, quin etiam alia cum majore quantitate frumenti instituta, & probe observatis iisdem cautelis, eundem sortiantur essedium. Si enim eXperimenta, quae superius adduxi, Vera sunt; praecipue Vero, si in ruinis Herculani frumenta, aliaque utensilia, tot seculis integra, & incorrupta permansere; quis quaeso, lumine naturali instruinis,
399쪽
48 CAPUT IV. DE GRAN. IN GEN.& ab omni partium studio alienus, dubitabit, aut negabit, arte aliquid similo fidri posse ; si videlicet eaedem circumstantiae, &illae ipsae causae etiam in nostro casu pro possibili observentur. Causae Vero, quae praedicta corpora a corruptione tamdiu delandebant, non erant aliae, quam quas superiuS XX. exposui nimirum absentia humiditatis, & aeris o*terni. Si igitur frumenta ab his vindic mus, habebimus, quod intendimus.