Status particularis regiminis s.c. majestatis Ferdinandi 2

발행: 1637년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

351쪽

r1έ DAN. EREMITAE successu augurarentur. Convenex uiat forte eo loci Marchio An spa- censis, ejusdem semiliae ; Hauiae Lanigravius, aliique , quos invisere in mandatis erat. Misit Coloretam qui An spacensi significaret, si cum commodo elus fieri potIet, itura Mad eum. Non expectavit humanit- simus Princeps adventum nostrum, sed, ultro adveniens, consilium non strum praevenit. DolebatColoretas, nimiam Marchionis humanitate sibi vitio esse,ocuius pro susia volun tale impeditus e siet ab ossicio su Qisui hoc esse muneris adire Prmc peS, non adiri. Cul alter pari comitate resipondit, tantum te universa: Italiae, & seorsim magno Hetrutata Duci, debere, ut aes illud alienum nullo merito persolvi, tantum a esse, ut nudo humanitatis, imo de

biti officio, deleri possit. quod hu

manus esse didicerit. Simul accepit literas; quae, incertum, redditae ne ossicjusius, an exceptaeimul umqm

352쪽

ITER GERM AN. 32 sverborum in mutua officioru commemoratione consumptum .Est hie Princeps forma,& toto corporis habitu, satis venustus. Vestitu utitur

Italico poetae solus; cum plerisque

Germaniae Principum in more, Gallico uti tegmine. Mox ad Lanto ravium itum. Cui ut Coloretus eleganti & culta oratione exposuit vetustam Ferdinandi Ducis, cum ipso juxta, ac majoribus suis, amicitiam; quam utique non degener filius pari adsectu SI animo culturus e flet: literas porrexit.

Quas ut ille, effracto ligno, titulo

tenus inspexit, commoto non si hilvultu, velut indignabundus, in mensam projecit. Λῖgre videbatur tulisse, Excellentiae se titulo, non Celsitudinis, honorari ; quod sciebat Electori Brandeburgensi factum. Ita ille pari dolore honorem alienum, & suam injuriam, stomachaiabatur; nec ullo honoris aut beneia volentiae signo nos ultra dignatus,

353쪽

t16 DAN. EREMIT' dimisit. Intellectum at non multo

post; cum nescio quem e cubIculariis suis ad nos mitteret, qui iam libere profiteretur, ac doleret, tantum injuriae Principi suo factum:

scire nos debere , quantum Inter Germaniae Proceres aemulationiS. Nec se tam nostri causa id aegre rerre; quorum ignorantiam facillime intervallo locorum & vetusti ritus conlaetudini condonaret: caeterum inter tot conscios Principes diiu-mulari non posse, cum Omnes iudicium Magni Ducis, Bum ad Op-Probrium vertenr. Hoc apud gentilas suos in uis esse , tantum In se mutuo de alio aestimare, quantum ab externis, & potissimum Italiae

Principibus, fiat. Se nulloPrincIpum nobilitate, potentia , inferiorem; soluin Comitatus nomen, quod, ex vetustate relictum, jam antiquitate ipsa inclaruit, obstare non polle, quominus Ducibus, Marchionibus, dignitate aequetur: Cm sane magni-

354쪽

ITER G MAN. 327tudini adventu nostro etsi nihil a

cederet , decedere tamen aequum non esse. Haec, acriter & magno cum referentis impetu dicta, animos nostros rei novitate poene aD secerunt. Responsum tamen mitius; & excusari visum, quod jam infectum esse non poterat: Nihil causae domino Principi esse, cur tenuem epistolae inscriptionem in istae dignitatis diminutionem acciaperet 3 animum Magni Ducis non ex literis , sed ex legatione existimari debere: Errorem eum fortasse scribarum esse, qui imperitia&hallucinatione lapsi sint: Nos hic esse praesentes eo nomine, ut, si quid

peccatum detractumve amicitiae eclet, restauraremus: Proinde voluntatem Principis non scripto metiatur : Scire jam Lanigravium debere, quanto in precio apud Ferdinandum Magnum Hetruriae Ducem suerit: Virtutes quoque heroi cas Italorum aures affectasse; quas

355쪽

3Σ8 DAN. EREMITAE nemo sene nostio Principe magis

admiratus sit. Tantum moderationibus his, aliisque sermonibus, quaesitum, ut jam ex illo tempore estusius nobiscum S liberalius agere coeperit. Mox me quoque seorsim familiarius amplexus, dicebat, dolere se aliena in domo, non In propria , sibi id honoris evenisse: mihi ulterius ampliterque magis declaraturum , quid sibi erga me animi

esset. Credo, captum varietate IIn Euarum, qua cum illo utebar, quatum ille studio impense teneruta nam & Graece , & Latine exacte,

Hispanice, Italice, Gallice no it;&invidiam quoque Mithridatis famae facit. augetur ea laus Philosophiae,

praeterea δc omnium bonarum artium absolutissima cognitione, qua ille ad miraculum excellit. Uno praeclarissimam fama suam polluit, quod Theologiae studio, live Verius illi fanaticae superstitioni Sh reticae pravitati nimis pertinaciter

356쪽

ITER GERMAN. 829 odio Catholicorum, & illi obstina to affectui, Principalis quoque dignitatis gravitatem remittit; Nam ipse & in Conciliabulis &Concionibus subinde declamat, quo odium adversius Pontificem, & omnes probae fidei cultores, suis omnibus in

universium in generet: eoque nomine inter suorum sacrorum Principes pro oraculo est. Postridie Eledior honore mentanos dignatus & quotquot aderant Principes, cum uxoribus & filiabus, simul accubuerunt. Condiebantur epulae variae non absurdi sermonis

voluptate ue Nisi quod Lanigravius

aliquanto parum condito odio liberius cule in Pontificios veheba- aurin medio fere convivii, sumpta ingenti vini patera, assurgens, nouerubuit pro salute Regum Galliar& Britanniae,& exitio Hispaniarum Regis, propinare. Perculsi sumus tam indecora & nimis aperta odii

infesti declaratione , & hilaritati x ue conm

357쪽

diro DAN.YE REMITAE convivii non parum tam aliena partium ostentatione detractum. VI-debatur Magno Hetruriae Duci, jam cum potentissimo illo Monarcha affinitate conjundto, nimIS manifeste convitium facere. Distimulatum tamen nobis; ordinemque feralis poculi, vagis sermonum m-iectis ambagibus , corrumpeba

mus . Coercuit temerarii Impetus

invidiam ipsius Electoris humanita . Videbatur prosusis alibi honoribus ejus offensi memoriam velle

delere 3 nam in comitatu nostro amere perpetuo fratrem & filium iussit; variisque sipectaculorum Oblectamentis, & venatorio quoque enere inusitato, &novo, an Ita Alio item Lanigravius conVIVIO stanquam prioriS erroris Invidiam errorum consiuetudine abolituruS,

velut per ludibrium ajebat; In ant-mo sibi esse cum Electore Brande- burgensi in Italiam iter facere, mo

do quis de Inquisitione siponderet;

358쪽

ITER.GERMAN. 33 I& , commotis leviter labris , interrogabat, excepturus ne se Magnus Dux liberaliter & libere foret, fidemque pro sacrorum suorum libertate interponeret. Responsum, dissimulato irrisus intellectu , nihil Principi nostro evenire gratius posse, quam, quos tam impenso studio absentes colebat, praesentes amplecti. Nec vero alias unquam Celsitudinis nomine quis quam nostrum Lanigravium comis pellabat ue ejusque adpellationis necessitas apto verborum circuitu declinata. Est Lanigravius satis decoro & procero corpore. majestatem incessu, aspectu, sermone refert : nisi quod vultus dignitatem dentium exporrectiorum prominentia, sermonis elegantiam in se ctandi mordax studium contami

nat.

Exin ad Ludovicum Antiatdinum

Principem ventum. Verum dicam,

Putabat me in Italiam jam rediisse; adeo

359쪽

DAN. EREMi TAE adeo omnia illius Principis Italicos in mores adumbrata. Familia ipta longa veste, moribus prorsiis Italicis, est. Palatii quoque structu non ignobilis, ad eum modum. laeo Principe nihil ab Italo alienum

animadvertas, ejus tamen ged virtutibus, non Vitiis, eXpre i bii insuper cultus admirandam ta cilitate mira gentili gravitate tem peravit. Nobilis An balimorum domus est , inter Germaniae prima , Saxoniae se antiquitate& dignitater sed numerus fratrum, aequilibus inter se portionibus ter- dividentium, multum p

entiae detraxit : nec enim apud Ii-ios, quod alibi, summam rerum penes natu majorem est ; pari aistributione partium, jus D Oimnationis distrahitur, &, quod una domus multae fiunt. Ita propter antiauitatem generis, parum illis prae

360쪽

ITER GERMAN. 33 insigniter tuentur. Egregia illa fratrum soboles 3 quae virtutibus suis tantum famae & opinionis, quantum reliqui potentia & magnitudine finium, invenit. Pleritque bonarum artium studia & diuturnae peregrinationes id laudis pepere

runt; nullus non eorum , quae pars prudentiae non ultima est , οι θριώντων ἴδεν εγνω. Christianus prae caeteris militari fama

insignis , R in Gallia popularium

ductor, & Regii exercitus Legatus. hique, etsi acer Sc infestus Catholicorum hostis , astricte tamen &subdole dissimulat atrocitatem odii

sui s versute verisus inter nos , ut addictissimum nostris sacris puteS. Caeterum acta ipsius omnia aliena, nequaquam personatis gestibus respondent. Passim enim antiquae dc verae fidei cultoribus inlultat. Nec dispar fratribus animus. Atque ut militari laude Christianus ,.ita oeconomica Ludovicus excellit. Dese- .

SEARCH

MENU NAVIGATION