Annales Academici

발행: 1851년

분량: 704페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

litatis publicae adscriptus erat, et quae haec sibi proponebat omni ardore sustentabat unde actum ut ubivis ad illam regundam appellaretur ita Mydae ludis litterariis ab hac societate conditis praesuit idem Hagae Comitis obtinuit, Amstelatam autem plus semel inter societatis praesectos aedem tenuit, nec aliter rajecti fuit. Μirifice ad id assequendum illi profluit cognitio, quam sibi nostrarum litterarum acquisiverat. Ex antiquioribus scriptoribus inter poetas praecaeteris Arsis diligebat, illumque revera doctorem popularem dicendum putabat ritum CATHIUM cognoverat non tantum, sed magnum ejus Versuum numerum memoria retinebat et data commoda occasione solebat

. recitare.

Ex hoc CATHII amore, potius dicam veneratione, nata est memorabilis illa ratio, quam habentem eum audivimus, cum Societas Utilitatis publicae sestum semiseculare hic celebraret, de JACOB CATSI poeta re ra populari, utilitatis publicae promotore Placuit illa ratio mirifice et quod ad argumenti tractationem, nec minus quod ad elocutionem et actionem attinet. In tractandis scriptoribus patriis non solum attendebat ad orationis et linguae puritatem observandam, ad sententiarum et rerum mentem cognoscendam, sed et in praelegendis illis ad rectam pronuntiationem. Adolescens et juvenis in tragoediis et comoediis recitandis magno cum successu erat Versatus, qua in re plurimum debuit exemplo ingeniosissimi vAN WALEta, sororis carissimae mariti, qui inter poetas nostrates dein suum

dignumque locum occupavit. Ita OPsius aeque bene in tragicis aceomicis sabulis rem agebat, ut testantur illi, qui Hartem illum vel personam infli in Leydae obsidione, vel Iaeob Simonis si in tragoedia cognomine, vel Bruti aut Mignani in VoLTARII classicis operibus, vel, ut de comicis loquar, anelonis Panotae et amari aut a bouit in LANGENDYRII Don maeos et Puella profuga aut BankFreni inmoLBERGII comoedia riderunt.

Illa bene dicendi consuetudo effecit ut summam etiam curam in pronuntiandis orationibus haberet, et unus e paucis esset qui in externae ratiOnis forma plurimum elaboraret eamque rem disciplinae instar tractaret. Inde magis quam alii solent LAVATERIANAE se applicaverat physiognomiae

412쪽

402 P. I. I. B AERE ERY cognitioni, atque ENOELII opus de eloquentia externa penitus cognitum habebat et suum secerat. Ita conatus est bene dicendi praecepta in publicam utilitatem edere: quo proposito, Francio duce, librum edidit, specimina artis oratoriam exteram continentem, qui liber magno applausu acceptus est et a peritis judicibus justo habetur pretio. Tam ex his quam ex iis, quae in reliquis hujus orationis locis attigi, luculenter apparet, principem oPsIo locum inter eos, qui patriis litteris

operam dederunt non esse negandum, illumque abunde et hac ratione contulisse ad patriarum litterarum cultum promoVendum. Plurimorum item animos religionis sensu imbuit pronuntiandis orationibus sacris Inter omnes quos peragebat labores semper ei carum, de Christiana doctrina deque rebus sacris coram populo dicere. Postquam antistitis munus deposuerat, nec Hagae Comitis in Remonstrantium coetu leo- baptistarum enim coetus sic non est nec Amstelodami nec in hac urbe desiit orationes habere sacras, imo in coetu Trajectino quovis mense illas

pronuntiantem eum audivimus. Sermones graVes elegantesque simul, doctrinam morum plurimum spectantes, Saepe personarum sacrarum et Christi imprimis exemplum sequendum monentes, nunquam non auditorum

animos altius erigentes. Ita illi licuit quinquagesimum a suscepto antistitis munere diem anniversarium anno MCCCXXXVIII celebrare.

Agnoscitis omnes, et istis sermonibus et suo non minus exemplo KoPsIuM hominis vere Christiani nobis monstrasse imaginem. Si itaque reputemus omnia quae effecit vir egregius, nonne vobi vid tu dignus, qui sane incissis celebretur quibus patria revera curae cordique esset nonne meretur ut inter clarissimos patriae viros ipse clarus censeatur ejusque mortem justo luctu persequam pSi ad viri virtutes attendamus, ardenti patriae amore, obsequio erga amicos, caritate in parentes, in uxorem, in liberos flagrantem eum agnovimus, quibus singularis laboris contentio, propositi constantia, et morum amoenbtas juncta emebatur. Judicium illi erat promptum, dicendi facultas exquisita, oratio simplex et elegans. Prae omnibus quid aequum, quid

rectum esset respiciebat, nec vi nec pretio ab hoc recedebat. Pribus erat, respiciens semper non quae hujus terrae, sed quae altioris sunt patriae. Dj0jtjgod by

413쪽

populum loqui sacrum munus prae caeteris illi carum Christianam doctrinam aliis aperiens ipse verus erat Christianus , id sibi proponens ut divi magistri premeret passus. Ita vixit ad ultimam usque senectutem. Posteriore vitae anno duris cruciatus doloribus ad illum semper respexit, qui solus solatium afferre potest miseris. aucis ante mortem horis hoc siti ammabat, CAMPΗvsII poetae verbis usus, omnia quae sibi a summo numine contingerent bona esse atque utilia. Ita placide animam exspiravit, die I mensis Januarii hujus anni, aetatis anno sere octogesimo quarto. invideamus illi quietem post diutumam vitam, totam fere patriae commodis dicatam. Restant ejus labores, restat virtutum memoria, gratoque agnoscamus animo , si utilis sui ejus vita, mortem illi lucro futuram. REQUIESCAT IN PACE.Jam alteram ossicii partem aggredior. Postulat enim hujus diei solennitas, ut quae Academiae prospera et adversa, me rectore, contigerint enarrem. Bona suere plurima, nec pauciora tamen mala. Si primum ad vestrum ordinem me converto, Viri Amplissimi hujus Academia Curatores, ab alio occupatam video sedem, quam Amplissimus vester meses GoDARDdsALEXANDER GERARDus ΡΗILIPPus Baro A CAPELLEN tenere solebat. Superiore anno vix in patriam redo, quum hiemem, ut solebat, Lutetiae Ρarisiorum egisset, ubi magnae rerum conversionis testis fuerat quae mense Februario ibi locum habuit, vehementer hac re animo commotus et

aegrotante jam corpore, tamen hujus diei solennitati adesse desideravit. Postero jam die gravissimo corripitur morbo, cui nullis compescendo remediis brevi post succubuit. Nec viribus meis accommodatum nec hujus est loci vobis CAPELLIΠΜ depingere. Si verum est, quod est verissimum, magnum Virum nisi a magno viro laudari non posse, ita etiam solus ille, qui in rebus publicis gerendis et administrandis clarus est, judicium de CAPELLIO in his rebus clarissimo,

414쪽

404 P. I. I. ia FREMERY vobis describam, quomodo juvenis ardente doctrinarum studio ductus --mum in hac alma matre in eas incubuerit; quomodo deinde egregii

WERNEcK1 ductus praeceptis ab uaoms, ERRENI, LUMENBACU, SARTORII 'ARTENAII imprimis, ore pependerit, sibique insignem variarum

doctrinarum copiam comparaverit Quid postea in variis rebus publicis gerendis egerit 3 primum in provincia nostra rajectina Amplissimi LYNDERI, hujus regionis praesecti, graphiarius, dein in regno Hollandiae ipse Frisiae

orientalis praefectus, cum paulo post a LuDOVIco rege rebus intemis Regni administrandis praepositus est. In gerendis illis rebus dissicili hoc tempore assidue conabatur agriculturam ad majorem ducere persectionem, tueri sanitatem incolarum promo-Venda quam maxime variolarum vaccinarum insertione, et alia instituta utilia adjuvare. Postquam patria ingentis imperii Francici a Aporatoset suit declarata pars, CAPELLIua ustra rogabatur ut se rebus administrandis dicaret patriae amantissimus, dominationem principis extera aegro serebat et ad vitam privatam rediit. os repulsos extraneos reviviscente patria

sub dilectissimo principe Arausiaco, nihil CAPELLIO sui dulcius quam vitam et vires patriae saluti impendere. Ita anno DCCCXIV a Rege GuILIELΜo summus Provinciarum Belgicarum praesectus nominatus, in hoc dissicili magistratu amorem incolarum harum regionum sibi conciliavit, qui aegre eum discedentem viderunt, quum Regis Augustissimi votis respondens summi Gubematoris Coloniarum Νeerlandicarum in India orientali provinciam in se suscipere non recusavit.

Declarent alii, quibus rationibus salutem et prosperitatem incolarum longinquarum illarum regionum cum patriae commodis et necessitudinibus conciliare conatus sit quaenam utilissimae institutiones ab illo fuerint conditae quid ad aperiendam harum regionum cognitionem RA LEAII, ΜΑRsDENII aliorumque Vestigia premens, secerit; quomodo et REINWARDTI nostro et ΗΑssELII et uΗLIo aliisque pluribus naturae scrutatoribus in investig tionibus succurrerit; quid egerit ad emendandam incolarum conditionem; quomodo Midamenta florentis itarum coloniarum conditionis ab illo fuerint

posita per undecim annorum praefecturam meas vires huic rei non esse pares, persuasum mihi habeo hoc unum addam, colonos et incolas harum regionum CAPELLIUM semper magni fecisse et amore esse prosecutos sicut paucis contigit. Dj0jtjgos by

415쪽

O. 405 Post reditum in patriam, privati hominis conditionem et otium cum dignitate sibi optavit. Qui tanta et talia perseest, jure hoc otio gaudet. rist Amplissimi BEAspositi obitum Α'. DCCCXIX collegii Curatorum

Haeses a rege declaratus, id continuo egit, ut quod se tuosum cademmiae, quod utile putaret, id viribus omnibus persequeretur et Academiae splendorem, quantum posset, augeret. Ita per viginti sere annos saluti cademiae consuluit Plura sacere non siverunt temporum dissicultates, donec gravissimo correptus morbo ineunte mense Aprili anni superioris e vita decessit. Luget eum patria, luget Academia. Exiguus est eorum numerus, qui per vitae decursum talia tantaque egerunt, quanta CAPELLIus. Ipsius memoria et in patria et in

longinquis Indiae oris ab iis servatur, qui patriae amore ducti id unum quaerunt, quid verum, quid utile sit. est illi terra levis lGaudemus quam maxime quod te incolumem hic adspicimus, illustrissime NDE A LUNENBURG , venerande senex. Nemo certe e dignior fuit, cui ab Augustissimo Rege CAPELLII sedes decemeretur. Per triginta annorum spatium Curatoris munere functo, Tibi quid Academia desideret, quid postulant disciplinae, magis quam cuiquam notum, et quantopere Academia Ubi cordi sit, grati omnes agnoscimus et experientia cognorimus. Ρaucis contigit quod summum numen tibi superiore anno concessit, sestum celebrare de rebus publicis per sexaginta annorum spatium ita gestis, ut omnes uno animo laudes tuas extollant. Diu adhuc in commodum Academiae, patriae et cognatorum servet te Deus lLiceat etiam te hic salutare, Amplissime RAVI AGAMEREM, Vir Gravissime. Declaravit jam decessor meus, nomen tuum in Annalibus Academiae ra-jectinae et Lugduno-Batavae esse clarissimum et avus et pater uus earum suere mamenta. A te certo expectamus fore ut omnibus viribus Academiae commodum et gloriam promoveas, et sicut integerrimus magistratus ab omnibus agnosceris, ita non solum, quid utile, sed etiam quid justum et aequum

sit respicias Fruare diu honoribus tibi concessis et sella sit tibi vital

Neque minora a te expectamus, Amplissime AN EA A EER RΚ. Vehementer gaudebamus omnes, quum nobis nuntiabatur, Te Curatorum collegio fuisse adscriptum. Persuasum nobis erat, commoda Academiae a Te eadem animi constantia, eodem mentis vigore promotum iri, quo jam ante Dj0jtjgod by

416쪽

406 P. I. I. FRE ERYhos triginta annos in ordinibus Generalibus de imminente patriae pericula vocem extulisti, quae, eheu tunc neglecta est. Sero tibi honores sunt concessi, Sed sat Gito, cum omnes consentiant, digniori illos tribui potuisse nemini. Ubi corpore et mente vegeta concedatur diu adhuc Academiae saluti insignes animi dotes impendere. Ita et tua augeatur elicitas et prospera, Te duce, sit Academia. Si oculos in vos converto, Viri Clarissimi, diversarum disciplinarum rosessores, denuo et tristitiae et laetitiae video causas. Quam maxime gaudemus plurimos Vestrum salvos hic adesse, et novum gratissimumque nobis omnibus collegam in vestrum numerum receptum esse; sed et alios videmus deesse, quos dura mors, quae nec juvenilibus annis nec senectuti

parcit, nobis eripuit. Et quidem maximus natu et minimus diem obiere supremum. De KoPs1 me jam dicentem audivistis, sed et AuΜΗΑΠERI mihi in animum est revocanda memoria, quem primum in hoc coetu collegam salutare anim mihi fuerat; qui postquam per aliquot menses institutioni cademicae juventutis vires impendit, praematura morte Viduae, quacum per paucas hebdomades erat conjunctus, parentibus amantissimis , amicis et cademiae florentissima aetate est ereptus. Quid de AvusAdERI vita vobis enarrem quid de iis quae pro Academia fecit, cui ostensus, non datus fuit, ut vix tempus ei esset concessum, ut monstraret, quid de eo sperandum fuisset pN atus erat ΜILIus ΑΝΠ GΠILIELΜΠ VON BA-ΗΑΠER Broeliis, die

XXIV mensis Januarii anni MCCCXIX, ubi pater summum in summo tribunali locum tenebat qua urbe post rerum in Belgio conversionem relicta, cum uxore et quatuor filiis Gajectum venit. Ibi institutione illa liberali usus est collega noster, cui et in scholis et in Gymnasio hujus urbis facile occasio datur. Ingenium facile res percipiebat et retinebat, dum pater continuo ad laborem excitabat, ne sere sinebat ut juvenilibus ludia et oblectamentis filii indulgerent. Hinc assiduus AuΜΗΑΠER labor quasi altera natura fuit, et sicuit ei, postquam ad studia Academica esset promotus , in varias disciplinas pari

417쪽

O o. 407 Ex his naturae cognitio ei prae caeteris arridebat quare se studiis physicis et medicis dicavit et in his scholis inter eximios discipulos plurimorum

nostrorum collegarum censebatur. Sed et vinculum inter omnes disciplinas ad majorem culturam ducere perspiciebat, quare et litterarum studia minime neglexit sed monente imprimis patre, tanto se ardore his studiis dedit, ut summos in hilosophia theoretica et Litteris humanioribus honores consecutus sit, desens Commentatione in librum qui inter Hippocraticos exstat περ - ως νθρωπινης. In medicis non minus quam in litterarum et disciplinarum physicarum studiis ardoris et assiduitatis dedit documenta. onstravit quid indefessa industria esticere possit, quum omnes, praesertim qui cum eo studiis operam dabant, optimi harum rerum judices, agnoscant, eum magis perseverantia quam eminenti ingenio insignem fuisse. Sed ita in studia incubuit ut omnes medicinae partes tractare conatus sit, neglecta penitus nulla, idque ita ei successit, ut sumnis honoribus inmedicina, Chirurgia et Arte Obstetricia mari omnium consensu potuerit, scripta pro acquirendo Μedicinae Doctoris gradu Dissertatione de Vene1- irruantibu anomanteis. Relicta cademia, occasio BΑΠMΗΑΠκuo data est, sibi in majori clinico stelodamensi, quod extraneum dicitur, majorem practicae medicinae cognitionem comparandi majoremque aegrotorum numerum tractandi quam

in minori clinico Academico fieri potest praecipue autem dimissimam illam

tractandi medicinη partem, quae circa medicationem et curationem mente captorum Versatur, singularem illic occasionem avide arripuit, et primum

Μedio primarii adjutoris, delamedici secundari partes egit. Post aliquod tempus Daventiam vocatus et,edicus majoris illius instituti, in quo mente capti in Provincia Transisalina curantur, designatus est. Et aventriae et Amstelatam ita suo munere functus est, ut onmium laudibus dignus censeretur, qui et indefesso labore et accurata investigatione et animi humanitate nihil arduum vel asperum censeret, dummodo ad salutem aegrotantium conducere posset. Post repentinam ΜυLDERI mortem, Academiae Curatores AdMΗAUERUM

elegerunt qui illi succederet, et Augustissimi regis decreto edicinae rosessor extraordinarius est nominatus Antequam autem mimus aggressus est, suscepto itinere id continuo sibi proposuit, ut observaret, quomodo et D j0jtjgod by

418쪽

408 P. I. a B AERE ERYChirurgia et obstetricia ars ab harum artium principibus tractaretur, quam et Berotini et rasae et Viennae praecipuos in arte medica viros et audivit et ad lectulos aegrotantium operantes vidit, sibique magnam ita peritiam compararit, praesertim in Chirurgicis et obstetriciis artibus, quibus hucusque, ut medicus, minus operam dederat. Ita ad nos venit et munus suum est auspicatus habita emaculo sermone

oratione de aetendendae et a liscandae inuitutionis linteae eo AM . Hanc orationem audivistis, et cum oratore omnibus in voto suit, ut institutio clinica in Academiis magis magisque extenderetur, quum ibi solum medicus revera practicus formari possit, ubi sumientem variorum morborum visendi et observandi numerum datur occasio. Ρaulo post lectiones Academicas de Chirurgia et obstetricia arte suscepit, cum practicas tum etiam theoreticas omnes corporis et animi vires impendebat ut dimisi operi sinceret, atque ita partes suas egit, ut optima quaeque aliquando ab illo in usum disciplinarum, quibus se devoVerat, exspectari possent

Sed quod agitat homo, quod molitur, quod exspectat, fragile illud et

unius diei est, nec hodie scimus quid cras sit futurum Spes quae firmis niti videtur fundamentis, cogitatione celerius Vanescit. Et hoc nobis in memoriam revocat ΑΠΜΗΑsERI sors. Post serias hiemales cum uxore quam nuper duxerat in urbem hanc redux ad laboresnom ardore reversus Vehementissimo corripitur typho et intra novem dierum spatium animam emavit. Qui eum cognovere, humanum medicum, devinctum amicum et filium amantissimum laudant. Graviter commota vidua maritum vix bene notum,

parentes dilectissimum filium, amici fidum amicum, discipuli doctorem, commilitonem potius, qui commodis illorum inservire studebat, amiserunt. Lugent omnes. Restat recordatio vitae bene actae et spes suturae conjunctioniS. Sed post haec tristia ad laetiora revertamur. Salvi suerunt plurimi ex vestro ordine, viri clarissimi, nec graviori malo

vos correptos fuisse, quam maxime gaudemus. Hoc vobis etiam contigit, si SΠERMA et ΑΝ GOUDORVER, Osis superstitibus ex iis qui mihi praeceptores suere, quum ante hos triginta et quod

419쪽

recordatio in est gratissima, quum nos juvenes eadem humanitate excepistis quam et nunc a vobis experimur collegae. Vegeta sit vobis senectus et uberrimos vestrum laborum capiatis fructus lGeti non animum musan qui Dan mare currunt, ait poeta, nec tuus fuit mutatus animus erga collegas, erga Academiam, Cl. HOLTΙ, quamvis

per anni sere spatium nos reliqueras, ut affectam sanitatem dulcior Italiae climate restitueres. Hoc ex voto ibi successit. Gratulamur tibi palam, quod te reducem, salvum, bene valentem hic adspicere licet, et ita quidem ut ad labores reverti potueris. Confirmetur sanitas tua et diu in commodum Academiae servetur, ex animo precamur. Est rarum profecto summi numinis beneficium per quartam saeculi partem, indefesso ardore, labori suo operam dare posse, eoque magis, quo

dissicilius et majoris momenti sit illud opus. Hoc vobis contigit, Clarissimi BoΠMA et MYAARDs, qui ambo per illud temporis spatium in hac Academia heologiam Oculatis et docuistis ita, ut omnes summo applausu vestras utilissimas praedicent institutiones, ut et in patria et apud exteros vestrum celebretur nomen, qui inter praecipuos nostrae aetatis et regionis recensemini Theologos. Vestra opera, publici juris acta suere probata, et quae alter de historia Universitatis Gelaicae, alter de historia Ecclesiastica et de jure Ecclesiastico in patria nostra scripsistis, erunt vobis monumentum

aere perennius.

Ρlurima et laeta et tristia estis experti, sed tulistis ut sortes viros christianosque doctores decet nunquam in arduo labore animos despondistis, etiam si vix debile ferre posset corpus aut dolore tangerentur animi vires. mite cademiae patriaeque prodesse, Vobisque sit diu vita felix et sero ad eam, quam divina providentia Vestro labori posuerit, metam perveniatis. iaceat et te salutare, Cl. V MALL Quum conjunctissimi BRΠEYs mortem lugebamus, expectabamus digno viro dignum successorem datum iri. mo vero sperare ausus suerat e virum inter Iuris doctores clarissimum, cujus merita ab omibus summo aestimantur pretio et in patria agnoscuntur, ad nos esse accessurum, quem tot vincula illustri Athenaeo Amatelodamensi imgerent. Quo minor spes, eo majus sui gaudium, cum nuntius ad nos pervenit te nobis collegam scisse datum. Id unum optamus,

420쪽

410 P. I. I. FREMERY ut ita tibi placeat Academia Rheno-Trajectina, ut relictae Amstelodamentis sedis te numquam poeniteat. Diu munere tuo ungare in salutem Universitatis et ad tuam ipsius felicitatem Si vos intueor, Juvenes matissimi hujus Academiae studiosi, gaudio

totum me perfusum sentio. Ex insigni vestro numero unus tantummodo desideratur HEODORDA ROELUT , qui cum vix ad Academiam pervenisset, gravi morbo correptus, cognatis, parentibus et amicis brevi est ademtus. Praeter hunc unum carissima vestra capita salva sunt, quamvis plurima imminebant pericula, quorum non minimum fuit durissimus morbus, qui per aliquod tempus grassatus est.

Sed et alia sunt, quae gaudio locum praebent. arati fessus et armis ordinem tueri publicum in hac urbe, si necessarium suisset. Hobastis ita aliis vos duci studiis quam juventutem Academicam in regionibus peregrinis, quae continuo ordinem turbavit Agnovistis nimbum, disciplina et artes coli tantum posse, ubi publicus ordo adest, et nihil magis civitati nocere

quam discordias, dissensiones, turbas. Μέοrum adagium, Concordia re Famae remunt, Vestrum laesuis.

Hucusque quodammodo a se invicem erant distincti et aliarum disciplinarum et heologiae studiosi. In nostrorum temporum discidiis recte censuistis, cunctos Academiae cives arctiori vinculo esse jungendos, sicut et omnes, quae ad humanitatem pertinent artes communi sint junctae vinculo hac tantum ratione veram universitatis indolem exprimi posse. Et quod se ira alii tentavere, a vobis fuit effectum, cum Academiae hujus cives omnes nunc penitus sint juncti, nec ullum amplius discrimen vos dirimat. Si firma omnium bonorum conjunctio et crescat ita Academiat Quod jam saepius experti sumus, generosae juventuti Academicis studiis operam danti nihil arduum esse, quod vel publicae saluti vel privatorum commodis conducere posset, hoc denuo plures edicina Candida et Doctores, qui vix Academiam eamque non penitus reliquerant, probarunt. Dirus morbus a Gangi vallibus oriundus, longinquo itinere per Ariam, Misiam, Germaniam secto, ad nostras appulit oras, tironissam primum, dein in aliis patriae partes, praesertim Amuelodamum venit ibique grassabatur. Dj0jtjgod by

SEARCH

MENU NAVIGATION