Delectus opuscolorum medicorum antehac in Germaniae diversis academiis editorum. Quae in auditorium commodum collegit, & cum notis hinc inde aucta recudi curavit. Ioannes Petrus Frank m. d. ... Vol. 1. 12.

발행: 1787년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

scopo dimidiana camphorae unciam in eadem is ritus nitri dephlogistieati copia , & destillationem

institui ex retorta vitrea; transiit rubrorum vaporum specie spiritus, qui quidem in vase rec

piente in guttas condensatus caeruleum principio colorem monstravit , brevi tamen temporis spatio evanescetatem , qualem colorum mutationem ,

quum modo a b. BERGVANO praecepto acidum sacchari pararem, pariter animadverti; huic spiritui supernatabat oleum, quod appellant camphorae; quum amplius nulli rubri vapores compare. rent , destillationi finem imposui, quam similiter legem in reliquis destillationibus secutus sum. Camphc ra partim in hoc abierat oleum, partim se ida in perpulchrorum herbae filicis similium florum forma a scendebat . partim inveniebatur in lando retoriae, qui si picis sorma. colore badio , ponderis drachmarum duarum ac granorum quinque Sc viginti. Camphora, quae haud mutata superiora vasis petierat , pondere aequabat scrupulos duos; oleum supra dictum drachmam dimidiam . Residuum nullum camphorae odorem, sed specificu ii oleo succini similem spirabat. Portio illius pruinae ardenti imposita absque flamma, sed cum odore resinoso in sumum abiit. Alia pars incensa deflagrabat . alio tamen cum colore , quam quidem camphora comburi solet , relicta materie cerae aemula, quae tamen spiritu

102쪽

vini solvebatur, Fc ex hoc per aquam praeeipitabatur. Pars modo nominati residui spiritum vini tingebat citrino colore, aqua autem huic spiritui adfusa colore albo eamphoram praecipita-hat . Alia pars cum aqua digesta nullum ei acidi adhaerentis , vel evoluti . vestigium imprimebat , tinctura certe heliotropii ab ea non mutabatur.

S. LII.

Quum in parando per nitri acidum sacchari acido , non raro similis materia picea remaneat. ex qua facili opera bonum adhuc sacchari acidum , teste clar. STRUVIO a) parari potest ,

cum ea denu, destillando nitri acidum, duast drachmas saepius memorati residui denuo solus ham spiritu nitri dephlogisticato , eaque, quam prius commemoravi ratione, destillando iterum subtraxi . Versus finem laboris vapores eum imis petu quodam in vas recipiens transibant, Sc e dem cum impetu prosiliebant e sun do retortae , scintillarum Hectricarum instar, flammae. Finito labore inveni camphoram partim flavorum florum pondere grana sex & viginti aequantium π Μem. de la Societ ε des se. phys. de Lausanne

103쪽

Arma in sublime sublatam, partim subtilia olei

specie, praeter utrumque in tando retortae triasis iam nigram splendentem M piceam, quae prunis iniecta mox fundebatur. Se in auras abibat, in aqua nequaquam, spirita autem vini saeile solvebatur. iis, ut hic ab affusa aqua nullatenus

turbaretur.

Drachma una & dimidia huius readui solve. hatur denuo in quatuor partibus spiritus nitri dephlogisticati, labore ceterum similiter instructo, ut antea. Refrigeratis omnibus, inveni sequentidie fulvum in retorta laticem: continuavi ergo laborem , donec, quod in retortae sun do haerebat , penitus siccum esset. Habui autem tam inretorta , quam in vase recipiente eadem , quae in mox praegreta experimento . nisi velis residui illius picei multo minorem fuisse copiam.

S. LIII.

Iloe residuum iterum destillavi eum spiritu nitri dephlogisticato , qui consuetis rubris vaporibus cum aliquot guttis olei transtillans parum residui relinquebat; quod postremum semel adhuc cum spiritu nitri dephlogisticato destillationi subieci. Transiit acidum haud mutatum, nullum autem prorsus oleum; remansit etiam aliquantulum residui, quod vero in spiritu nitri neutiquam

104쪽

solvebatur, atque etiam igne aperto torium non mutatum permansit.

I. LIV. Oleum supra dictum S. LI. LII. eum

aequali copia spiritus nitri de phlogisticati consu- sum, ac destillationi subiectum , offerebat denuo eamphoram haud mutatam , ει oleum subtile . quod in spiritu vini facillime solvebatur, qui tamen adfusa aqua suam dimittebat camphoram . Non videtur igitur esse illud oleum nisi campho. ra in spiritu nitri soluta , ceterum non mutata . In ratoriae sando reperitur aliquantulum residui

praecedentibus LI. LII. similis . Ex his hactenus quidem sequi mihi videba.

tur, acidum nitri nullam in camphora essentialem producere mutationem, instituendae eius analysi vix inservire . 8c ad profundiorem indolis eius cognitionem vix aliquid conserre posse .

S. LV.

Longe potentius certe se comprobat arisimvltriolicum , quippe quod persectam eius destructionem perficit. Solvi equidem unciam camph rae in sesquiuncia otii vitrioli eoneentrari re aphlogisto suo depurati, coiit cum ea tu massam

105쪽

nigram butyri aemulam , quae destillationi per

retortam subiecta liquorem albidulum, otium quoddam, in collo retortae sulphur verum, Se insundo retortae carbonem instar fuliginis splendemtis nitentem ponderis quatuor drachmarum cum

dimidia suppeditavit. Liquor albidulus erat debile sulphuris acidum , sulphur solutum in se continens, quod sale, at hali fixo praecipitatum veri sulphuris notas prae se serebat.

S. LVI.

Oleum , ut a peregrinis partibus liberarem . elui aqua, quae ex eo Taporem acidum accepit, Et athali fixo saturata , flocculos albos dimisit . qui camphoram, parumper tamen mutatam, res rebant. Oleum autem ipsum ab aqua nunquam mutabatur, nullam ab ea adsuia in fundum .deiiciebat camphoram, quemadmodum ille oleo sim lis ratex semper deiecit, quem eamphora cum nitri acido tractata exhibuit; nostrum oleum etiam spiritu vini solutum & adfusa aqua ab hoe denuo seiunctium , olei sermam persectissime Sepertinacissime retinuit. Hoc oleum penetranti odore, quo ad oleum succini propius accedit, imbutum est . Frustra tentavi partem olei cum sale a hali fixo in saponem cogere, nullum enimeon nubium verum iniic, dc aqua assasa tatim oleum iterum separavit.

106쪽

Carbo, quem eamphora eum vitrioli oleo igne tractata, neque aqua, neque spiritu vini, neque acidis silvebatur , caeruleos ic rubros vegetabilium colores non delebat, calces metalli- eas reducebat, ac eum athali fixo calcinatus , dcferri cuidam solutioni adfusus caeruleum Ber linense porrigebati maxima igitur illi intercedit similitudo cum illo earbone , qui a destillatione liquoris a dini Hossmanni ad sicc itate m protracta remanet, le probabiliter acidum sacchari acido simile, sed ut ita loquar , semidestructum continet. Quum drachma huius carbonis una 8c dimidia per tres horas continuas igne

aperto canderet , nonnunquam flammae caeruleae , 8c vapores sulphurei ascendebant et catillo refrigerato. quod sup rabat , ponderavi, atque inveni drachmam dimidiam aequare ἔ integra e go drachma in auras abierat a residuum autem adhuc nequaquam mutatum erat , denuo tamenustum sensim in cineres albos 8c laxe cohaerentes abiit, & denique totum in auras evanuit.

S. LVIII.

Aeidum igitur vitriolicum una operatione maiorem exserit in eamphoram essectum, qu/m

107쪽

tot cum acido nitri instituta perieula . Quum t men hic essectus pro nostro scopo nini ius sit ,

dum partes , quae camphoram constituum , proin xime non separamur , sed sere destruuntur . reo morae' autem tantum partes , Phlogi a nempe εe tora cognoscendas se praebeant e alia via r cedendum esse putavi, ut finem meum assequπα.

S. LIX.

Cum essicacia qua aridum satis remmunia in camphoram agit , tam exigua sit . ut cie eo expectandum sit nihil, si de analysi eamphorae sermo sit, eam experimentis tentare. λpervas: neum duxi. S. LX. Cum vero semper coniicerem, camphoram oleum aethereum sui generis acido quodam adi cho in camphoram coactum esse i disquirere conis silui, an ex aliis atque aliis oleis aethereis eum aliis atque aliis acidis vegetabilibus commistis camphora produci non possit. Commiscui itaque Variorum oleorum v. c. olei Anesi, Iuniperi , mutaι piperiridis , Sasastas , Terebiathinae , -- istanas , Thymi M 'Rori marini . singulorum seo fim partem unam eum duabus ει pluribus acin

108쪽

moram. Aeeti. Mectari c ex una parte salis essentialis sacchari & tribus partibu* aquae eo san:t .s & Tartari uix a scilicet pars salis tam tari cilci tirilis duabus aquae soluta erat ). Has mixtiones reposui a , quotidie per aliquot hora, solis radiis calefierent, per hyemem autem tepido hypocausto servavi , ω quamvis per int

grum annum nullum vestigium concrementi cuiusdam camphorae similis, vel aliam noratu dignam mutationem animadvertissem e post quindecim tamen menses omnino Si singula inspissata erant, ει conerementum quidem illud, quod in olao anisi ab acido tartari affuso nascebatur . ex . xetna certe specie reserebat eamphoram . Rediismo rursus ad analysin camphorae ipsius.

Indagandum adhuc erat, quomodo eamph. . eum nhro in retorta tu lata eadem ratione , qua alias ad impetrandum eius spiritum aeidum tractatur sulphur, tractata se haberet; sed cum camphorae & nitri aequales partes laminae se reae candenti iniectae . in auras quidem abirent, non vero inflammaremur; de' hoc experimento parum lucis ' sperans ei supersedi. Camphora au-tτM cum nitrora ut prunae in sp rsi , aut cari lio ignescenti ingesta . incendebatur miidem , sed ne

109쪽

IM hilum quidem relinquebat. Hoc experimentu' ergo praeter phlogiston campliorae inhaerens aliis iam dotibus sistis superque cognitum , iiihil demonstrabat.

S. LXII.

Tres unciae camphorae supra aquam & subeampana , tali adhibito vasorum apparatu . ut aquae vapores camphorae vaporibu, coniungi

potuissent, combustae, magnam fuliginis copiam , aquae quidem odorςm M saporem camphorae , sed ne miculam quidem alicuius salis suppedit runt. Haec subgo cum aqua & spiritu vim dige. sta nihil salini indicabat; atque ex retorta Per

octo horas vehementissimo igne cruciata, ne at mus quidem in vas recipietis traiisibat; igni ape to autem exposita prinium in cinere, , dc tunc sensim in auras abiit . Pondus obtentae fuliginis non possum exacte determinare , cum vasolum apparatum, quε , quo minus aliquid tu ligiliis evaderet, impedire . Potuisset, eligere non spud me erat. Accepi quidem non nisi drachaiam unam & dimidiam tuliginis , sed persuasillimum mihi est . longe maiorem eius copiam obtineri posse, si aer campanae inclusus subinde per aerem deplogisticatum reii varetur, eoque artificio flamma camphorae, alias brevi temporis spatio extincta , diutius alere ur .

110쪽

ICI Ast haee etiam experimenta nondum meis ciebant votis, quia nullum mihi in caniphora monstrabant acidum , aut aliud praeter phlog ston principium .

s LXIII.

Accessi nune ad magnesiam nigram , quam aliis corporibus adeo potenter eripere suum phlogiston post SCHLELIUM toties viderunt chemici. Camphorae itaque unciam dimidiam cum tribus unciis magnesiae nigrae terendo mistam retortae commisi, ic commissuris occlusis , ignem substravi. Cum igni autem circiter per tres horas sensim sensimque aucto exposita suisset , subito vas recipiens ad tres passus . sine dubio ab evoluto elastico aut aere aut vapore, abiiciebatur . Priusquam aliud vas excipiens applicare potui, pars quidem camphorae exhalaverat ; O tinui tamen drachmam circiter dimidiam liquoris aquosi . nullum sal continentis.& maximam camphorae partem sublimatam .

S. LXIV.

Quia praegressum experimentum. non satis actum exat, iteravi, & denuo unciam campho rae dimidiam cum tribias unciis magnesiae nurae

SEARCH

MENU NAVIGATION