Jo. Baptistæ Nævii Vicentini clericorum regularium presbyteri De optima philosophandi ratione oratio habita in Collegio imperiali nobilium rr. pp. Theatinorum ab imp. Cæsare Carolo 6. Hispaniarum, & Siciliæ rege Panormi instituto ad Ferdinandum Maria

발행: 1732년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

t 27 tumque omnium assequutionem , nobis

adjumento esIe post t. Quandoquidem. Vitia animo eXPellere, atque omnibus liberali viro, ingenueque instituto dignis Virtutibus sormare, ita proprium est Philosophiae, ut ea de causi a nulla ipsius pars, si Tullio credimus, virtutis nodi set)mine, ac munere Vacare censenda sit .

Ad hujus itaque nobilissimae disti /-tvsve plinae studium non e st cur vos horter, Adolescentes lectissimi ; quum enim eo sitis loco nati, ita liberaliter educati, eaque animi indole praediti, ut non dicam sponte, sed etiam natura ipsi, ac quodam veluti instinctu, qui nobilissimo cuique Videtur elle congenitus, ad Omne id, quod honestum , OptimumUe sit, quodque .recti formam praeseserat, ducamini, jam ad Philomphiam adipiscendam,quo lidem est , atque ad virtutis amorem, magis incensos vos video, quam ut ulla mei exhortatione indigeatis. Itaque id unum monebo, quum id maxime appetant homines,ut seliciter, beateque vivant, nihil autem melius, nihil magis expetendum,

nihil praestantius honψribus, divitiis , &P0pulari gloria vulgo existimetur, hanc opinionis pravitatem , qua plane inficimur,atque ab optima natura desciscimus, esse omnino abjiciendam . Id Vero praestabitis, si bonorum extremum, quo Om nia bene vivendi praecepta reserantur ,

32쪽

a non in bonis corporis , non in rerum a s fluentia , non in gloriar adumbrata quadam imagine, non denique in generis nobilitate a virtute sejuniri,constituendum

cssse intellexeritis, in quo sane totius Philosophici studii summa consistit, idque

idcirco alte animo vobis est infigendum, ut veram illam honestatem expetatis,

quam unam natura summopere exoptat,

atque ad eum vitae finem, qui omnibus ratione bene utentibus est propositus , optimum scilicet, & beati ismum, Possitis perUenire. Neque enim alia de caussa hoc optimarum artium tDomicilium constituit singularis erga vos CAROLI VI. Romanorum Imperatoris henevolentia ; non alia Viri nobilissimi summa animi integritate, aeque ac in vos studio , ct caritate praestantes , de vestris animi ornamen etis adeo sunt solliciti; non alia denique Parentes optimi vobis heic degentibus, quos cariis mos habent, quodammodo carere ad tempus ferunt, quam ut praecaeteris disciplinis,quae vos honestare possint, ea potissimum imbuamini, cujus ope Viros optimos , honestatis amatores , bonis moribus exornatos, singulari judicio , ac prudentia , quum in publicis nefgotiis , tum in privatis obeundis, instructos, Virtutibus demum omnibus praeditos, domum reduces recipiant.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION