Historia ecclesiastica per annos digesta variisque observationibus illustrata auctore Gaspare Saccarello Taurinensi ... tomus primus vigesimus sextus Ab anno Jesu Christi 1100. usque ad an. 1135

발행: 1793년

분량: 437페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

idest anno sequenti. post menses sexdecim circiter ab Lateranensi Syn Odo. s. Hic autem Gronianus, seu Grysolanus vel etiam Procu. lanus didius , ex Savonensi Episcopatu, in Mediolanensem Sedem translatus fuerat . cujus ordinationi cum Liprandus aliique ex Mediolanensi Clero restitissent, ut supra diximus, varia fortuna exagitatus suit, vir tamen doctrina clarus, Latina. & Graeca lingua peritus , cujus in regia Bibliotheca Parisiensi extat manu scriptus Codex , ut adnotat Pagius . de Spiritu Sancto contra Graecos , ejusdemque insigne fragmenium ex Codi. ce Vallicellanae Bibliothecae recitat Baronius , quod opus Constantinopoli digestum, ac Alexio Imp. dicatum , aut sal tem oblatum suisse patet, ad quem operis initio haec auctor

praefatur. Αιdi, intellige quae tibi dico sapienti Fme, clementi e potens pariter, ct mitissime Imperator Alexi de

Spiritu Sancto. neque respicias me. licet sim omnium syporum postremur oec. Hunc quidem ab Paschali secundo Papa ad Alexium Imp. Constantinopolim legatum missum fuisse ait Baronius, aliique eum secuti, at hujus legationis nec vestigium , aut verbum, nec in gestis Paschalis , nec in Alexit Imp. extat , De eodem narrat Lanuulphns cap. II., quod ut turbas Medio Iani ob ordinationem suam excitatas declinaret, amicorum consilio HierosolFinitanum iIer intraPit, circa annum II IO..& iterum cap. ao. tandem ipsum Ggostolanum apud Hieruoi mam peregrinantem deposui: οῦ de reditu ejus haec addit cap. a 6. In Augusto, mente , qui fuit octavus mensis ab illo in quo 'f- ter Luiurandus obiit, in illo enim mense. Grostolanus GHierosolymis rediit. Anno III 3. Quare eo tempore HierosOlymam pergens Constantinopolim prosectus , eam cum Graecis de Spiritu Sancto disputationem habuit, quam scripto digestam, Alexio Imp. obtulisse vero proximum est , Grosso lani autem disputationem passim auctores Graeci, quasi agmine facto coamsutandam susceperunt, ex his Monachus quidam Joannes dictus,& Nicolaus Methones, de quibus Gennadius Scholarius in Ap Iogia Concilii Florentini adversus litteras circulares Marci Ephesini saepius verba secit, eosque schismaticos, Photii discipulos .& Marci Ephesini doctores appellat, a quibus tamquam malis corvis, malum ovum Ephesinum ortum habuisse inquit . Scripsit praeterea contra Chrysolanum Eustratius Archiepiscopus Nicaenus. Quorum scripta, quales isti fuerint, satis indicant,

192쪽

quod digna sint suis patellis opereula . Hos omnes etiam iisdem temporibus floruisse, ex eorum scriptis aperte constat, dum coram cum illo egisse firmant, vel ab aliis accepisse, qui cum Chryssolano egerunt ; tandem de eodem Grossolano , seu Grysolano haec habet Trithemius , etsi loco non suo, dum post Alexandrum tertium floruisse narrat, nam constat sub Pa.

schali secundo , & Alexio Comne no Imp. vixisse ; Cθοsolanus ait is auctor ; Ecclesiae Mediolauensis archiepiscopus, pir in diapinis Scripturis eruditis anus . in saecularibus litteris nobiliter doctus , Graeca, o Latina eloquenna insignis, edidit quaedam magnae auctoritatis opuscula , ρuibus nomen suum ad notitiam puleritatis eum gloria tra misit, de quibus ad manus nostras nullum pervenit. Fertur ejus de Spiritu Sancto contra Graecos liber unus , de functa Trinitate liber unus, Epistolae . Sermones, ct alii tractatur . qui mihi incogniti funt. & sane excepto tractatu de Spiritu Sancto nil superest, quem inter Ec. clesiasticos scriptores Dupinius , Caveus, Odinius, aliique nequaquam retulerunt.

5. Grosso Iano ab Mediolanen fi Sede dejecto; Iordanus illa sententia audita, ct publieata, coram ipsa Synodo, theatrum, seu Paschalis Papae thronum , aut subsellium prae ceteris elevatum , ascendit, ct ibi ad pedes Apostolici siratus, ut pro se,quitur Landulphus . grates sibi , seu gratias, reddidit, ele patur ab ipso Apostolico gratiam , ct virgam Pontificalem in ipso Theatro suscepit. Altera pero die ipse Iordanus Arabiepiscopus monitus a Landu Θο Asensi Episcopo, ct quibusdam aliis Episcopis in quadam Ecclesia Laseranensi pivo. deposito quodam 'sevi

Brixiensi, ordinavis Brixiensem etinum in Episcopum nomine Vi Ianum . In qua ordinatione seeundum ordinis mei officium legi Iectionem de IUro Exodi, atque Mitram de capite ejus Viliani casu ruentem in ipsius capite firmavi, ait Landulphus , ac se b-dit, se ab Iordano petiisse , ut & ipse causam suam Synodo exponeret ; cui Iordanus se Mediolano ei satisfacturum promisit; At Mediolanum post victoriam reversus, nullam mi/i fleri jusi. tiam dilexit, nec fecit, sed modestum in me augumentavit, quin ut capite sequenti narrat, atrociora sustinere coactus fuit. ita ut cum quadam die , pro justitia mihi conserpanda audientiam ab ipso δοrdano quaererem, idem Jordanus in me ubusive elomasit Landulpho homo diaboli tace . , ac alia refert, quae eAscribere non juvat.

AN. III 5.

Iordanus Mediol. Seodem adeptus Brixiae Epi.

Scop. ordiis nato Murat. to. I.

193쪽

AN. III 6. Tumultus in Urbe excitam

tum Praefecti urbis .

Iga Η Isaeo Iar. Graves interea in urbe tumultus excitati sunt, quibus mors Petri Pne secti . urbis caulam dedit, ut in Paschalis Papae vita narrat Pandulphus Pisanus, Anno decimoseptimo, qui usque ad Augustum mensem in cursu erat, Pont eatur Domini Papae Pascisalis secundi, anno pacis decimo , seu potius , ut adnotat Pagius , pacis scilicet initae inter Paschalem Papam, & Henri. cum Imp. mense primo , seu Martio I9. . vel 26. die mensis, die mensis, die tranμitur Domini. seu Passonis , & in Coena Do mini . ira de manu calicis ejus de terra ascendis. Petro Urbis

Praefecto defuncto . homines scelerati , cdi Ieditiosi . proni ad malum , privatis male negotiir , publicis pessime providenter , incon. fultis patribus primoribus , puerum adoloscentem in urbis Praefectum eligant f -e. Dissensionis itaque causa inde excitata est . quod homines seditiosi , ad malum prompti antequam Petrus ur, his Praesectus animam exhalaret, filium ejus puerum adolescen . tem urbis Praesectum dixerant I ita ut uno eodemque tempore. ut adnotat auctor , & pro patris obitu luctus', 8e pro filii evectione ad urbis Praefecturam gaudium in eadem domo esset; Turba- sit Domnum Papam , Curiamque simul, cdi mora patris, sin exiscessus filii; Interea cum Pontifex solemnia celebraturus in Basiliis eam Constantianam advenisset ; & oleum cum halsamo mixtum consecraturus esset, accidit , ut fracto vase diffunderetur , 8e alio oblato ad Altare ascendit, tamque ex tribunali sede orationem Deur a quo di Judar reatur sui poenam edic. 1ncaeperat,

eum illi puerum scisti pessibus inter altare. Ο- tribunal Mi opis

ponunt, confrinari eum in urbis Praefectum petunt. Pontifex vero ne solemne officium interrumperet , responsum aliquandiu distulit, at cum illi urgerent, elatisque vocibus ut sibi satisfaceret, petiissent ; Confirmari eum in Praesectum petitis . ait Pontifex quem nec nos digne dare, nec vor hodie hoηese petere potestis . eum vos hodierni funeris exequiae , a Comitiis merito subtrabant, nos solemnis diei charismata ab hujuscemodi jusseremoveantur, quibus peractis respondebitur digne cdie. tam justa responsione accepta, dum vel in die Parasceves, pedibus discalceatis per loca sancta , ut moris erat. plebs devota discurreret, & sequentibus diebus Sabbatho Sancto. & Paschali festo rebus sacris vacaret. seditiosi cives plurimis ex plebe sibi sociatis, seria secunda dum Paschalis Papa ad Basilicam B. Petri pergeret, iuxta pontem Trajani se iterum puer Praefectus a seditiosis electus exhibuit, ac confirmari petiit, quod cum Pon. tifex

194쪽

ti sex negasset; seque η is familiae alios ea it, alior iniuriis a

feeit ; hinc tota civili bello urbs, & suburbia exarserunt, ac inde seculae caedes, ita ut Ponti sex urbe egressus Setiam trans ret . Totius tragoediae seriem narrat Fulco Beneventanus . in chronico . Hoc anno Proectus urbis Romae mense quidem Martio

Obiit, pos cujus mortem eivile bellum terribiliter ortum es, eo quod Romani audierant, quod Petrus filius Leonis, Apostolici consilio filium suum Praefectum ordinare vellet. Unde Romanorum populus Praefecti defuncti filium ad Praefecturae honorem evexerunt . Euo ordinato ad praedictum Papam Paschalem miserunt suppliciter postulanter, quatenus eorum ordinationi absensum ψ-s praeberet, ct corroboraret. Aposolicus autem nullo modo eis astensum tribuit. Romani itaque hae agnoscentes conjuratione facta , mirabilia domorum aedificia, ct turres complures radiaci ut prostraverunt, eorum quidem qui eum Petro Leonis ad id faciendum conjurabant; dum mutuo inter se cives certarent. accidit, ut Petri Leonis milites Praesectum urbis caperent, quem paulo post Ptolomaeus Praefecti avunculus cum militibus suis adis veniens , absolpit. secum gaudens ad propria perduxit. 8. Dum haee. alia agerentur, ait audior . praefatus Apo-folicus urbem exivit, qui apud Castrum quodam Setion nomine Italice, Maza in Campania Romana , ditionis Pontificiae eommoratus es; viderat siquidem seditionem tuam magis ac magis inflammari, c, Petrum Leonis de die in diem aeriter eupugnari. Die bur autem non multis elapsis , Aposolitus ipse seditionem illam placari, minus aspiciens, consilio accepto , mitiIibus collectis, Romam ingressus est ; deinde Palatium Lateranense ingreditur , ibi ae Missarum solemnia decantavit. Cum autem ipse Urbem ingressui Disset, Romanorum est Iur, qui ei rebellis extra terat, Jere ae ejus imperium. O volunIatem conpersus esse bisque Apostolicus ipse tranquillitate inpenta Romam securus habitavit ; usque dum anno sequenti. ob Henrici Imp. dissidia in

urbe iterum excitata sunt, ut ibidem diruiri sumus. 9. Jordanus autem in Mediolanensi Sede ab Paschale Pon. tifice confirmatus ut supra diximus Henricum IN. . quo quod ammodo sperabam , ut ait supracitatus Landulphus, Iordanus,

si fur es dicere cum curo , ct populo suo . Joanne Cremense Camdinali Romano praecipiente in pulpito S. Negiae , seu Theclae,

Mediolanensi excommunicavit c., qua excommunicatione vulSata, tamquam terraemotu , totam Lombardiam commotam suisse Jasu CHR.

Ital. tw. I p so. Paschalis ur be egressus in eam redit. Iordanus Mediol. Arehie pisc. Henriis

195쪽

AN. II I 6. Cassinensis Abbas primus inter Abbates deo

elaratur

chr. cassis.

Lingoniense Concilium

i 84 HISTORIA, se addit, ac ingentia ibidem mala subsequuta, ut in serius adnotaturi sumus. Io. In eodem Lateranensi Concilio hoc anno habito levio. res aliae causae definitae sunt; de quibus haec Petrus Diaconus

in chronico Cassinensi. Supradictus autem Pontifex , id est Paschalis, adjuncto sibi Abbate no Iro rediens Romam mediante Euadragesima Θnodum celebrare disposuit. In qua noster Abbar dum de cella S. Sophiae intra Beneventum litem agitaret, nibilconsequi potuit . Vuo etiam tempore dum Pontius Cluniacensit Abbas ad Synodum veniens Abbatem Abbatum se jactiaret, rogaras a Joanne Cancellario an Cluniaeenses a Casuensibus regu iam sumpsissent: respondit, nos modo Cluniacenses, verum omnes tu Romano Orbe Monaebos , regalam patris Benedicti a CasHensi aceepisse carnobio . Ergo , inquit, Cancellarius , si a C stinens Monasterio tamquam a vivo fonte monasticae religionis norisma manavit: jure a Romanis Pontificibus C mensi Abbati haec praerogativa concessa ess, ut ipse s lus, qui tonii legiferi pica rius es, Abbas Abbatum appelletur. Ha c is auctor. II. Lingone Concilium . seu placitum ex Uignerii Sche. dis exhibet Labbeus his verbis. Anno II 17. grai sinus in omenissima planicie lucum inter, γ Tilecelirum extitit conspectus celebrata sub die Synodi. pi. Id. Iun. ab Guidone Viennens Ar.ehiepiscopo Sedis Apostolicae legato , ob Gauceriano Dircesano mpiscopo , ct a convocatis per edictum generale propinciae totius Abbatibus , caeterisique capitibus Ecelesiarum. Adfuit praeterea nobilium , populique, pene tu numerabilis muItitudo , erectis iuquandam speciem castrorum hie illic papillionibus . ct e ramis arborum , tectis virida otibus, dispositi que sub amplis o tentorio , velut portatili templo, diperforum sanctorum capsis aureis argenteisique. Id genus comi torum . ρὶ ocitum Dei , sive sacrum dicaserium dixere majores. Agitata ibi permulta de da oenis,

injuriis multorum : multa de ita : nonnulla reiecta, vel com pressa : edita etiam in gratiam miserorum qui accurrera ut miracula : ut absque graviore casu . quod raro in hujusnodi turbis accidit, immo plurimorum solatio sinitus solutusque recesserit

eonventus ; Divisionem deinde transeuntes , & ab Hugone perhu maniter excepti Episcopi, statutum ibidem est , ut canonici regulares, qui quadriennio antea in solitudinem recesserant , iii Ecclesiam S: Stephani , seu ad sua Ralla revocarentur, quod solemni ritu ab Episcopis quatuor factum est .

II. In

196쪽

eerum conventus celebratus est . in quo filium suum Guliel- s. Ii 16. mum Henricus Regem declaravit, Auno Gripi m 6. I 3. Henrieu, ML Aprilis , ait Ead merus lib. s. Novorum , conventus Episco. Villelmum fiporum , Abbatum , o Principum totius Regni apud Serθe- lium Regem riam , cogente eos illuc Ianctione Regis Henrici. Siquidem dicit. Normaniam se proxime transfretaturum disponeret. quid Hi eventurum foret ureorans . milielmum, quem ex inge. ιζ 'μ ''nua covjuge Da filium se ceperat, haeredem regni subsiluere μι volebat. Agnita ausem Regii voluntate, omnes Episcopi Kegnique Proceres, Villelmo in Regem electo Melitatem jurarunt , fide . Iacramento prole si favi, se , ct regnum . oe regni coronam , fl defluum pasre pust super viverent, in eum, Omissa οω vi calumnia , occasioue franslaturos, eique , cum Rex fret , hominia fideli mente facturos oee. I 3. Interim cum Anselmus junior, Anselmi Cantua. Ad ς mu tiensis Episcopi nepos , qui Radulpho Anselmi successori pal- Abba Ahlium tulerat, auctus dignitate Apostolicae legationis in An glia exeree. gliam rediisset , ac Henricum Regem In Normandia col ve- re prohibenisset , ne in Angliam transiret detentus ibidem est; Ipso anno tur. IlI6., ait Ead merus citatus, circa mensem Augusti m repersus M a Roma super memoratur Auselmus, venit Normanniam ad p p 9

Regem Henricum; litteras Apostolici defereπr: quae sibi vices

Apostolicat in Anglia administrare concedebant, ac legatione defungi prohibitus suit . ut prosequitur idem Ead merus , M.que his de itinere Radulphi Cantuariensis Archiepiscopi nonnulla adnotat. seque itineris socium fuisse , ac ubique cum honore in Galliis exceptos, Rodulphum vero ibidem in ca . stello quod Teritas dicebatur, ex ulcere graviter aegrotasse, S per mensem decubuisse , postea ab infirmitate levatus Lug.dunum perrexit , ubi Natalem Domini celebravit, ibique propter hyemis asperitatem aliquandiu substitit, usque ad an . num proximum, quo Italiam ingressus ad urbem pervenit, cum inde Paschalis , ob Henrici adventum excessisset, & Be. ne venium subsisteret . ut ibidem dicturi sumus.

diuturnaque dissensio; quam cum Lodo vico Francorum Rege habebat ob Theobaldum Ble sensium Comitem, Henrici nepotem, cum Rex ad Paleisa transfretasset in Normaniam, ait Hunt indo.

niensis p 31 o. st maxima dij cordia in ereum, Regem anco- Iovi. XXIII. A a rum

Ludoviei

Franciae Regis eum Henrico dissidia.

197쪽

Epyῖ. III. Paschalis Papae epist. ad

Raimundum Barcinonen a Comitem.

rum . Causa autem haec erati Theobaldus consul, seu Comes; Blesensis nepos Regis Henrici contra dominum suum Regem Francorum arma promoperat; in ejus auxilium Rex Anglorum

Duces Dor , militiamque tuam misit. Regem Ludovicum

non mediocriter a pixit. De eadem simultate ad hunc annum pluribus agunt. tum Mathaeus Paris, cum Malesburientis, quorum verba referre non juvat: ad Episcopos quoque in Syn dis in Gallia congregatos, non semel querelae adversus eum , ejusque complices delatae sunt . praecipue . in Synodo Bellua- censi anno IrI4. congregata , ut ibidem diximus, cumque non

multo post Theobaldus Comes . Gullielmum Nivernensem Ludovico fidissimum , & familiarem cepisset , ac in custodia detineret ; Licet eum multitudo Procerum ex parte mea pro liberatione Comitis suppliciter requisierit. tota terra ejus ab Episcopis unaIhematizata sit. ajebat Ludovicus Rex, teste Sugerio in vita Ludovici VI. . easdemque quaerelas Remensi

Synodo anno Is I9. Celebratae iterum Lodovicus Rex exposuit; de excommunicatione in Synodo Belluacensi anno III 4. lata

in Thebaidum Comitem, ejusque compliccs, & praecipue in Thomam de Marna hominem perditiis inum . qui strages plurimas in provinciis Galliae egerat interpellatus Ivo Camotensis Episcopus, ut consensum suum daret ; judicium suum , & consensum cohibuit, utpote Theobaldo iubditus , ac ut pax firmaretur, hortatus est; Cononi Apostolicae Nedis legato haec scribens. Nuper accepi litteras pestros continentes exincommunicationem eorum, qui Niperne em Oinirem, Gulielmum , ceperunt, vel captioni ejus inter uerunt. pei denotiis ejus aliquam partem acceperunt, pel anxilium in hoc dede.

runt , excepta sola persona Theobaldi Comitis, cui indutias usque ad O sapas omnium Sanctorum donasis , ct tamen ns

interim Comitem Nipernensem reddat, ex tunc eum excommunicationi subjecipis cte. Haec & alia ibidem Ivo.

I s. Cum anno III 4. in expugnandis in Balearibus in .sulis Saracenis Raymundus Barcinonensis Comes operam suam cum Pisanis conjunxisset ; eosdemque Saracenos in Barcinonensi Comitatu , finitimisque locis fortiter expugnasset, egregia ejusdem gesta datis ad eum litteris, ab Di ego in historia Comitum Barcinonensium vulgatis, laudavit Paschalis Papa, ac eum cum tota familia sub Apostolicae Sedis tutela suscepit, iu

198쪽

ECCLESIΛSTICA. , I 87 in cujus laudem haec inter cetera refert . Non parpum tuae

nobilitati meritum labor ille conciliavit . quo per anni longi. tudinem in Balearibus infulis contra hoster Christiani popoli desudasti, cui suo , tuorumque consortio glorioso praeeinctui omnipotens Deus gloriosum de hostibus victoriam eonferre dignatus es; S per hoe ad expugnandos Mauror, ae Moabitat in Hispaniae partibus , in Tortosam eorum ob praesidium obsidenda in animi nobilis induseriam paras cte. , ac data dicitur apud Transiγberim per manum Ioannis Sonctae Romanae Ecclesiae Diaconi tard. ac zibliothecurii io. Kal. Iunii, Indict. nona , In

ab Talna jo ex pe iusto Codice martyrologio Hispanico inserta ; qua Pontifex Oldegario jubet, ut electioni suae ab Barcinonen si clero Dictae in Praesulem Barcinonensem consensum praeberet, seque Rosoni Presbytero Cardinali, quem Legatum in Hispaniam miserat , scripsisse addit , ut invitum etiam per Ecclesiasticas censuras , ad Episcopale onus subeundum cogeret ', is porro Aldogarius , Raymundo Gulielmo, qui in Majoricana expeditione , & obsidione adsuerat, ibique obierat successor fuit . Cum iamen Tamajae fides apud eruditos suspecta sit , haec adnotasse sat et it .

proximo de ne is inhians; hujus initio; fu Italiam se una eum Regina totaqγe d mo sua contulit, ait Uspergensis in chronico ; ut circa Padum negotiuis insidens Regni , legatos ad Apostolicum pro componendis causis, quae iterum Regnum , ct Sacerdotium disturbare caeperunt. suppliciter destinavit; fiete tamen haec gessisse, anno proximo dum in urbem advenit, clo. cebunt ; Eo in itinere Venetiis suisse narrat Dandulus in chronico . Mense Martii ann. I i I 6. Henricus quinIus Imp. m. netias accedens, in Ducati Palatio hospitatus es, liminaque P. Marci, alia Sanctorum loca cum devotione maxima pistitovit . urbis situm . aedificiorumque decorem , regiminis aequitatem multiplieuer commendavit oee.

vel Venetiis,plurim Monaseriis immunitatum privilegia de suis possessionibus Italici Regni concessit. ait supracitatus Dandulus,

Guber noli vero in agro Mantuano de quo non nulla Monasterio Potironensi donavit pro mercede animae uae, O cimitis Mathildii. Α a 2 atque Jasu CHR.

a N. II 16. Paschalis E. pist. Aulegario electa Barcino non Episcopos Henrici Im. perat. ad Uentus in Italiam, et gesta.

Irnerius, seu Guarnerius

ius civile Bo

noniae edocet a

199쪽

an. III 6.

motu concu.

atque his adfuit Guarnerius Judex, seu legis peritus, alibi Vernerius Bononiensis dictus. qui etiam, ut adnotat Uspergensis Abbas Iisdem temporibus libros legum, qui dudum neglecti fueraui. nec qui quam in eis sudue at , ad petitionem Mathildis Comitissae renovavit ; atque tunc primum Iustinianeum Codicem

publice in scholis Bononiae ab Guarnerio , seu Irnerio explicatum fuisse patet; Unde celeberrimae Bononiensis Universi. tatis, quae in Italia multo tempore Primatum tenuit, his temporibus initia alliganda esse . adnotat Muratorius, cum hujus seculi initio, Mathil dis jussu Irnerius ibidem Iustinianeum Codicem, sortasse etiam digestorum leges exposuit, quae postmodum , ad eam famam paulo post devenit, ut Bononia dom diceretur, ut pluribus ibidem prosequitur Muratorius, differt. 4. antiquit. maedii a: vi, ubi de Universitatum origine, & progressu, praesertim Italicarum agit. JESU CHRITI AN. Iri 7. PAsca Lis II. PAPAE AM. I 8 ΗEMRIcI IMP. 7. ALEXII COMMANI IMP. 37. I. Luctuosum Italiae annum ingredimur, nam ut in Cassinensi chronico narrat Petrus Diaconus ; H c tempore terre motus magni per universalem fere Italiam laeti s/nt . ita quod muri multarum Opitatum merent. Ecclesiae fundamentis subverterentur, exeelsae turres demergerentur , mullorum hominum frages flerent, fontes etia in fere omnes turbitati sunt, ct lampades Ecclesiarum , nullo impellente turbine per aerem movebantur . Tunc quoque in Ovitate Veronensi maxima pars aedisciorum eorruit, Iutus etia in in eisdem partibus magni facti sunt, innumerae arbores, virentibus foliis , radicitur evulsae , foras ejectae funi, fumoque loea illa

obtecta, dum terra hyatibus sumum & ignem evomuit; Lan dulphus vero a Sancto Paulo de his agens , adnotat , Reguum

Longobardoram penitus commovise , m ρ xasfosse , me nimb

rum, seu nimium, pigilare fecit, ac multa undique prodigia in aere, in aquis , in montibus, & silvis tunc accidisse addit, ita ut & sanguinis pluvia e Caelo caderet, & monstruosi partus editi sint: atque circa Februarii finem in Italia haec accidisse, ac per dies quadraginta sere tota Italorum ter. ra contremuit ; ut non solum supra citati historici, aliique ex Italis narrant; sed etiam exteri, Hovedenus scilicet Anglus , & Am

200쪽

natista Saxo hujus aetatis scriptores ; hic autem Verona Cloi tar, ait nobilissima aedificiis concusis, mulsis quoque mortalibus obrutis corruit . Similiter in Parma, ct Venetia, aliiVque urbibus, oppidis . capellis , non pauca hominum millia interierunt ; Cremonae vero Cathedralem Ecclesiam tunc eversam sui si e narrat Sicardus in chronico . a. Dum tota Lombardia terre motu concuteretur, ad placandam Dei iram , Longobardi Sacerdotes. & Episcopi Mediolanum confugerunt, ibique cum Archiepiscopo, Sc Consulibus Civitatis, Matuta die convenerunt in prato sancto , ait Landulphus, quod dicitur Erotium, ubi Archiepiscopus ,

Consules duo Theatra consituerunt, in aperto campo, ne vi gente fortasse terrae motu, aedificiorum ruinis obruerentur ;In uno Archiepi vis cum Episvis - Abbatibus , Eeclesiarum Praelatis stetit, ct Iedit: in altero Consules eum juris legum , o morum peritis, atque in circuitu eorum assultis innumera mul/ιIudo clericorum, laicorum, mulierum quoque , ct virginum expectantium sepelitionem vitiorum, fuscitationem pirtutum; quae ibidem statuta sint, penitus ignoratur, ad extirpanda tamen vilia ne penitus terraemotus ruinis quaterentur, convenisse scimus ; vix tamen ingruentibus Corruptelis medelam temporis perversitas attulit , ut ex dicendis constabit . 3. Urbs interea ab terraemotus concussione immunis, Henrici imp. in eam adventu concussa , turbataque fuit. Nam ut in chronico Cassinensi narrat Petrus Diaconus ; His audi. Iis . urbem scilicet civili bello , ob Praesecti elemonem exardere . ut anno proximo diximus. His auditis Henricus Imp.

qui defuncta Matbilda tune apud Liguriam degebat. Ictus essectus, quia non bene cum Papa convenIebat, Xenia Imperialia urbis Praefecto, Romanis , adversus Paschalem Papam rebellibus, transmisit, adpentum suum illis praenuncians assu turum , Pontifex interim loco e erat. Petro Leoni, cui urbis de sensionem , & regimen commiserat , in munitionibus degenti, quoquo modo poterat; subsidia miσUIrabat; de gestis vero ab Henrico in urbe haec addit. Imperator ingressus

urbem eum Pontificem dis isse praenostens, Consules, Senatorer. ac Proceres partim donis , partim promisis ad se attrabens , Ptolemaeo illuser via Octavia gente progenito , Ptolemci ma

gnisci Romanorum Consulet filio filiam suam in matrimonium iunxit

A M. I I II. Mediolanen se Concit.

Murat. ut

staque ibid.

SEARCH

MENU NAVIGATION