Pauli Manutii In orationem Ciceronis pro P. Sextio commentarius ...

발행: 1559년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

de basilica potius, quam de templa , intelligentdum . nam cum , celeberrimum , O desertissimum , tanquam antitheta , Cicero posuerit; egrinaltero solitudinem, in altero frequentiam h minum significauerit: rectissime de basilica diactum possumus coniicere. tibi enim maior homiaminum frequentia, quam in basilicis i in quibus iudicia fetant. quod ὰ Vitruvio didicimus. Semper ipse populus R. apparet, noua so-pulo I Romano, sed a praetore O iudicibus Opimium esse damnatum . quod Cicero in Bruto significat his uerbis: Inuidiosa Manilia quaestisne C. Galbam sacerdotem, quatuor consi&res , L. Bestiam, C. Catonem , Sp. Albinum, civemq; praeflantissimum L. Opimium , Gracchi intersietiorem, 2 populo absolutum , cum is contra populi sudium stetisset, Gracchani iudices

sustulerunt. Damnatus autem est Opimius , ut ait Plutarchus in uita Gracchorum, quod legatus ad Iugurtham ' umidiae regem missus, pecunias ab eo accepisset. Pedianus tamen in commentario orationis in Pisonem , in extremo, Di mium ob inuidiam, quae illum ex interitu M. Fulvii Flacci consitaris, O L. Gracchi tribunicii secuta.es, iudicio circumuentum, ct in exilium actum essee narrrat. sed Plutarchus, quasi Gracchorum Iudiosiιs, ct Opimio , quod in conflatu primus dictatoris potestatem eaercuisset, infen-Di, asyrmat eum a Iugurtha esse corruptam. Pedianus

332쪽

Pedianus insontem eo crimine significat, o ob ea damnatum, quae in consulatu fortiter egisset . idem Cicero declarat; quia , ciuem egregium, ait , iniqui iudicii procella peruertit: quod O in oratione pro Plancio confirmat. ergo, quod ad Opimij damnationem attinet, ita flatuemus; uocatum esse in iudicium pecuniae nomine, a Iugurtha contra leges acceptae , damnatum non eo, quo accUabatur, crimine, quandoquidem culpa uacabat ; sed quod regia potestate in ciues Romanos usius esset. Lib eraui t in iis iudiciis, in quibus ipse de Opimio iudicauit. O, cum dicat Cicero , Semper liberauit; apparet, populum Romanum de Opimio, ob C. Gracchi aliorumq; necem accucusto, nox siemel iudicemfuisse. ego tamen unius

tantum accusationis mentionem inuenio, cum P.

Decius tribunus pl. Opimio, proximo post eius co latum anno, ad populum diem dixit. quod in epito me Liviana, in libello de uiris illustribus , in Ciceronis partitionibus . no. de oratore, in Bruto obstruauimus. Perculsi: ab irato populo damnati. quos intelligat, cognoscitur ex ea pro domo siua: in qua ita scriptum est. At uero, ut annales populi R 'mani, O monumenta uetustatis loquuntur, censor ille Quin tius, O, M. Furius Camillus, O M. Servilius, cum essent optime de republica meriti, tamen populi incitati uim iracundiamq; subierunt: damnatiq; comi ijs centuriatis, cum in exilium profugissent,rur'

333쪽

COMMENT A R I v s

sus ab eodem populo placato siunt in suam pristi

nam dignitatem restituti. quo in loco, ut aliud ex alio, duo menda, alterum manifeste uideo, in dictione censior, alterum suspicor esse in praenomine Seruilis Censorem quidem Quinctium esse damnatum, nulli annales populi Romani, quos habeamus, loquuntur: cum tamen de homine noti iamo significare Cicero uideatur , praenomine usius, ille; quod ad eximiae cuiusdam atque ext raordinariae rei, aut recellentis insignis maxime homianis ignificationem usurpatur. Scquor igitur primum , ut soleo, cum aliquid corrigo, similitudinem litterarum , deinde historiae teriimonium; ex utrisque , pro censor, repono Cesio: ut Cesio ille Quin tius intelligatur, quem sepepro patri bus contra plebem certasse, eoq; nomine accusas tum in exilium, non expectata iudicii die, abi fise , T. Liuius historiarum suarum libro ii 1 siri,ptum reliquit. quod O Dionysius Halicarnasseus libro x. tradidit. Alterum esse mendum opsenor in praenomine Seruilii. nemo enim de M. Seruilioscripsit, optime de republica merito, a pospulo damnato . utrunque autem uIdeo conuenis

re in C. Seruilium Ahala me qui et v. Melium sua manu occidit, de tyrannide cogitantem; Opraeclari facti poenas iniquissimo exilio pependit. de Melio Liuius, Plutarchus, hic noster saepe memorant: de exilio unus , quod sciam, Valerius Maximus memoria prodidit. In uulnerati: ut, exempli

334쪽

exempli caussa, Ap. Claudius dabinus: qui cum senatus atque optimatium causam constantissime tueretur , plebi uero acerrimus esset aduersarius, tranquillam tamen atque honoratam in patria uitam duxit, nec ab infenso populo miuriam ullam tulit. Praesenti morte: ut Sp. Melius, M. Manlius Capitolinus , duo, Gracchi L. Appuleius Saturninus, P. Sulpicius. Turpi exilio: hos necessees non a populo , ut Cesonem , Camillam , Seruilium , sed ὰ senatu esse da mnatos . Gurn hic de iis, qui populares e fse uoluerunt, hi qui fuerint, in biflorijs, qua nunc extant, non satis apparet. M. tamen Lepiri , cilis, qui cum aci, Catulo confulfuit, in epito- me , Floro, O aliis mentio fit. is, quia Dilae acta rescindere conatus esset , hostis iudicatus, exul in Sardinia dectist.

v o' D si apud Athenienses, homines Graecos, longe a nostrorum hominum grauitate disiunctos, non deerant, qui rem p. contra populi temeritate defenderent, cum Omnes, qui ita fecerant, e ciuitate elicerentur; si Themistoclem illum, conseruatorem patriae, non deterruit a rep., defendenda nec Mil cladis calamitas, qui . illam ciuitate populo ante seruarat , nec Aristidis fuga, qui unus omnium iustissi- mus fuisse traditur; si postea summi eius- idem

335쪽

I COMMENTARIVS

dem ciuitatis uiri, quos nominatim appellari non eli necesse, propositis tot exuplis iracundiae, leuitatisq; popularis, ta' mensuam remp. illam defenderunt: quid nos tandem facere debemus t primum in ea ciuitate nati, unde orta mihi grauitas, & magnitudo animi uidetur ; tum in tanta gloria insistentes, ut omnia huma- na leuiora uideri debeant; deinde ad eam

rem tuendam aggressi,quae tanta dignitate est, ut eam defendentem occidere non aliud siit, quam oppugnantem rerum potiri. homines Graeci, quoS antea nominaui, inique a suis ciuibus damnati,atque expulsi, tamen, quia bene sunt de suis ciuitatibus meriti, lata hodie gloria sunt non in Graecia solum, sed etiam apud nos, atque in ceteris terris, ut eos, a quibus illi oppressi sunt, nemo nominet, horum calamitatem dominationi illorum omnes anteponant. quis Carthaginiensium plu- ris fuit Annibale consilio, uirtute, rebus 'gestis, qui unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio ,& de gloria decertauit hunc sui ciues e ciuitate ei e cerut nos etiam hostem litteris nostris & memoria videmus esse celebratu .

Conseruatorem patriae: bello Terxis Ter9

336쪽

rum regis. Calamitas: accusatus enim prodiationis, quod, cum parum expugnare posset , a rege Persarum corruptus in fellis robus a pugna

discessisset, capitis quidem absolutus est, pecunia uero tanta multatus, quantam cum soluere

non posset, in uincula publica coniectus, miserri- . ma atque indignissima morte diem obiit. Seruarat: Marathonia pugna, caeso fugato Darii Persarum regis, Xerxis patris, exercitu. Fuga: res augetur nomine: ut Themisociis animi magnitudo , ο constantia clarius indicetur. dicimus enim, Abijt in exilium, , In exilium

profugit: cum utrunque idem sit. pro discessu igitur Aristidis ab urbe in exilium proficiscentis,

fugam Cicero dixit. damnatum opera Themioclis, decem annorum exilio, quasi nimiam in iis bera ciuitate potentiam haberet, Aemilius Pro. bus, Plutarchustradiderunt. uterque tamen ab ipsa ciuitate reuocatum commemorat . VnuSomnium: uni enim contigit, ut iustus appellaretur. Aemilius Probus. Tot exemplis rnam quicunque uel generis nobilitate , vel floquentia , vel rerum gestarumgloria, uel omnino aliqua re ceteros anteiret, hunc Athenienses, qui ciuium aequalitatem in republica uellent, tenuia damnatum eiiciebant: ut etiam Damonem , Tericlis praeceptorem, quod nimium sapere uideretur , in exilium miserint. Tot imperatoribus et P. Cornelio Scipione , Asticani maturis patres

337쪽

patre , Ti. Sempronio Longo , c. Flaminio, C. Centento , C. Terentio Varrone , L. Aemilio Paullo,/Fabio Maximo, Ti. Sempronio Graccho , M. Claudio Marcello, P. Scipione , eius filio , quem primum apud hyodanum , iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugauerat. Tot annos: sexdecim. Eiecerunt. non ei

. Mum esse , Aed ipsium profugisseAe Asmanis dederetur , Aemrlius P bus in eius uita memoris mandauit. ORATI O .

A R E imitemur nostros Brutos , Camillos , Ahalas, Decios, Curios, Fabricios , Maximos , Scipiones , Lentulos, Aemilios, innumerabiles alios , qui hanc . remp. stabiliuerunt; tuos equidem in deorum immortalium coetu, ac numero repono : amemuS patriam; parcamus senatui ; consulamus bonis ; praesentes fructus negligamus; posteritati & gloxiae seruia- . muS ; id esse optimum putemus,quod erit rectissimum ; speremus , quae uolumuS , sed, quod acciderit, feramus; cogitemus denique,corpus uirorum fortium , magnorumq; hominum esse mortale, animi uero motus & uirtutis gloriam sempiternam; neque, hanc opinionem si in illo san

Missimo Hercule consecratam uidem US, cuius corpore ambusto uitam eius,& uirtutem

338쪽

lit tutem immortalitas excepisse dicitur , mira nus existimemus eos , qui hanc tantam et remp. suiS consiliis , aut laboribus autri auxerint, aut defenderint', aut seruarint, is esse immortalem gloriam consecuturo S. α Sed me repente iudices , de fortissimo- rum,&clarissimorum ciuium dignitate, ii & gloria dicentem, & plura etiam dicere . parantem, horum affectus in ipso cursu orationis repressit. uideo P. Sextium, meae salutis, uestrae auctoritatis, publicae b caussae defensorem, propugnatorem, au- ctorem, reum; video hunc praetextatum a i , cius filium oculis lacrymantibus me intu, entem: uideo Milonem, uindicem uestrae: libertati s,custodem salutis meae, subsidiuo afflictae reip. extinctorem domestici latrois cinit,repressorem caedis quotidianae, de-: fensorem templorum atque tectorum ,ra praesidium curiae, sordidatum & reum: vi-io deo P. Lentulum, cuius ego patrem deu, es ac parentem statuo fortunae, ac nominiso mei, & fratris, rerumq; nostrarum,in hoc

misero squalore & sordibus; cui superior, annus idem & uirilem patris,& praetextam populi iudicio togam dederit, hunc hoc anno in hac toga rogationis iniustipes simae subitam acerbitatem pro patre forti tissimo,&clarissimo ciue deprecantem - X Co M.

339쪽

Brutos: L. Iunium Brutum, qui Tarquinium Ῥgem eiecit. Camillos: M. Furium Camillum, qui Veios cepit, urbem Romam d Gallis liberauit , alia pro patria praecurissima gessiit. Ah las: C. Servilium Ahalam, qui Sp. Melium,male de patria cogitantem , master equitum intoremit . Decios: patrem, O filium: de quibus supra. Curios: Man. Curium, qui ter triumphauit, de Pyrrho Epirotarum rege, de Samnitibus, de Lucanis. Fabricios: C. Fabricium Lusc/yum, qui cum Pyrrho rege pugnauit. Maximos e Fabium Maximum, qui Annibalistituoris impetus arte, O patientia retardavit. Scipiones: duos Africanos. Lentulo Se eum

fortasse, qui sienatus princeps fuit: quem sepe Cicero commemorat. sed hic aetate post Aemilium fuit . ut fortasse, Catones, uerius fuerit. sed litterae nimium disserunt. uide de nat. deo. lib. I I. ubi non Lentulum nominat, sed Catonem. Aemilios: L. Aemilium Paullum, qui Macedo-ηiae regnum, Perse rege capto, in populi Romani potestatem redegit. Consecratam: Herculem dicit in deorum numerum relatum esse, quod ea fuerit opinione, quam praescripsit: ut consulatur bonis: praestentes fructus negligantur: O reliqua. Corpore mbusto: in monte Oeta. Tu sculanari. Vestrae auctoritatis: uectra enim voluntas ct auctoritas in me restituendo Sextium Wiu

340쪽

gdiutorem, defensioremq; habuit. Publicae caussae: quod in mea re publica res agebatur. bonis enim iacentibus, iacere simul ipsa respublica uidetur. Defensorem, propugnatorem: ociosa esse multa in Cicerone imperiti putant. non Itae'. nam,quaesuperuacanea videri possunt, ad augendum induecta sunt. sed homines inepti,uel quia Romanae linguae vim,et propriam significationem ignorant , vel quia diligenter singula non exam nant , optima fastidiunt , ac respuunt. Defendere , propugnare, idem sunt, aliquis dixerit. idem , sed idem in genere , non idem omnino. est enim quiddam,quo alterum ab altero disserat. defcndere, non plane est propugnare: at propugnare , es defendere. defendimus etiam leuiter:

propVnamus acriter , O cum a Itone uehementi: ut quase pugnam , unde uerbum propugnare deductum est, referre uideamur. quare non si

lum defendisse Sextium publicam caussam Cicero segnificat,sed ita defendisse, ut valde contenderit, quippe qui etiam uulnera ab iis, qui eam oppugnabat, plurima grauissimq; acceperit.augetur igitur res, O demonstratur maxime nominibus

multiplicatis,idq; tradatis potius, quam propriis. nam propria non possunt esse unius rei multa, sed

unu tantum cum ue rei proprium est: translata uero eidem rei multa possunt inseruire,nec ex uno

tantum ,sed ex diuerso genere sumpta, modo sintd frequenti usu ita nota, ac familiaria , ut ci; pro X α priis,

SEARCH

MENU NAVIGATION