Pauli Manutii In orationem Ciceronis pro P. Sextio commentarius ...

발행: 1559년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

COM MENTARI v sm P a

irrogabat js, qui Ciceronem exulem intra quadringenta millia passuum tecto excepissent . qua

de re sic moratione pro Plancio. In hortos me M. Lenis Flacci contuli. cui cum omnis metus,publicatio bonorum, illium, mors proponeretur; haec perpeti, si acciderent , maluit, quam cust diam mei capitis dimittere. Etiam in epictolis , quae familiares uocantur, lib. x IIII. de Leniorum hospitio , ct de legis Clodiae poena meminit . 1n Capitolium: primum enim ad agendas Ioui optimo maximo gratias luit, quod se phtriis compotem fecisset: deinde ad suos penates a Capitolio reuertit.ad Atticum lib. IIII. 3 .DOmum: non Palatinam; in qua euersa Clodius templum Libertatis exaedificauerat; std eam, opinor, quam habebat in Ceramis: de qua libro ad

Atticum IIII. 6.

HABE s igitur, quod ex me quaesisti,qui essent optimates . non est natio, ut dixisti: quod ego uerbum agnoui: est enim illius , a quo uno maxime P. Sextius se oppugnari uidet, hominis eius, qui hanc na 1 tionem deleri & concidi cupiuit, qui C.

Caesarem, mitem hominem & caede abhorrentem , saepe increpuit, saepe accusauit, cum amrmaret illum nunquam, dum haec natio uiueret, sine cura futurum . nihil profecit de uniuersis : de me agere

312쪽

is : alstil

l: IN ORAT. PRO fg xTI o. I Agagere non destitit: me oppugnauit primum per indicem Vectium, quem in concione de me,&de clarissimis uiris interrogauit: in quo tamen eos ciues coniunxit eodem periculo & crimine, ut a me inierit gratiam, quod me cum amplissimis & fortissimis uiris congregauit. sed postea mihi nullo meo merito, nisi quod bonis placere cupiebam, omnes est insidias sceleratissime machinatus . ille ad eos, a quibus audiebatur, quotidie aliquid defecti afferebati ille hominem mishi amicissimum Cn. Pompeium monebat , ut meam domum metueret, atque a me ipso caueret, ille se sic cum intimico meo copularat, ut illum meae proscriptionis , quam adiuvabat Sex. Clodius, homo iis dignissimus, quibuscum uiuit, tabulam esse, se scriptorem diceret: ille unus ordinis nostri , discessu meo, tu ctu uestro palam exultauit.

Agnouit intellexi cuius sit, 2 quo usurpaueris. essenim Vatinii, qui Sextium maxime oppugnat,in quem etiam testimonium dixit. unde in illum Ciceronis oratio : quam appellat interrogationem in epistola, Periucundae, ad Lentulum et quia pedipetua eum interrogatione accusat. Increpuit: cum tribunus pl. ipse , consul Caeseresst. De τ ε un

313쪽

COMMENTARI Us

uniuersis: non obtinuit 2 Caesare, ut in uniue sam optimatium nationem ut O armis irrueret. De me: dixi iam, in hac oratione, atque omnino

in omnibus orationibus, quas post exilii sui calamitatem habuit , diligenter cauisse Ciceronem, ne C. Caesaris animum offenderet: uel quod Pompeiisocer esset , cuius maxime opera se esse rectitutum intelligebat: uel quod , malo doctus, pugnare cum potentibus deinde nollet ;sibiq; non, ut antea, ignitatis solum, sed salutis cum dignitate rationem esse habendam existimaret . quo consilio praeteritas in se Caesaris iniurias partim siet, partim excusat. Hic , cum dixisset, Nihil

profecit de universis,locus ponulabat,ut adiuta

rei de se ipso, quid apud Caesarem profecisset G. tinius, m traductionem illam Clodii ad plebem ,

cuius auctor atque actor in consulatu Caesar fuit, ex Vatinii sermone consilioq; manasse criminare

tur . verΗm, ne uideatur ea meminisse, quae ut

ex animo deleantur, gratia reconciliatio requiarii ; odiosam commemorationem callide praetem mittit , O orationem ad ea traducit, quae propria Vatinii sunt, non cum Caesare communia. Inadicem Vectium: indicauit L. Victius, negoacium sibi ὰ clarissimis uiris esse commissum, ut Cn. Pomprium occideret Ad ἀ Vatinio tribuno pLO C. sare consule dictum, susticio fuit: quia, cum indicis salsitas manifessis signis argueretur, Vectius in careere occulte frangulatus es: de quo

314쪽

IN ORAT. PRO SETTI . TARD in oratione in Vatinium: Tromulgaris ne, im

purisme O perditissme hostis, quaestionem de

tot amplissimis o talibus uiris, indici 'Ilio praemia amplissima ' quibus rebus omnium mortastium non uoluntate, ped conuicio repudiatis, fregeris ne in carcere ceruices ipsi illi Vinis,ne quod indicium corrupti indicii extaret, eiusq; sceleris

in te ipsum quaesto flagitaretur ρ Et Suetoniκs in Iulio Vectium ueneno sublatum sigmscat DII

re, ut creditum est, Caesare; cuius cum Vatinio communia consilia erant. Demer an ego V

ctio auctor atque impul rad necem Pompeiistis sem. Clarissimis uiris: M. Bibulo; tum consule; L. Lucullo , consulari , O triumphali; C. Curione, c6nsulari, O triumphali; L. Domitio Ahenobarbo , qui tum praeturam petebat; L. Lentulo, qui consulatum petebat; L. Aemilio Taullo, qui tum quaestor Macedoniam obtinebat; aliispriuatis, quos enumerat in episecti ad Atticum penultima libri II. O in Vatinium. Aliquid defecti: non agnosco latinam vocem ro apparet mendum. tribus modis corrigi dotest ,

aliquid ficti, Aliquid fimi, aliquid de Uef-cti. ex his correctionibus, quia non dis crant in sententia, eam probari maxime velim, quam libri manuscripti comprobabunt, aut clim qua munimum dissentient. Afferebat: sorte querelam attulit Ciceronis in iudicis C. Antonii. unde pro domosua. M o nebat: de Vatinio igitur supra

315쪽

COMMENTARIV

supra intellexit, cum dixit: Quem, domi meae ,

certi homines, ad eam rem compositi, monue- 'runt, ut esset cautior: eiusq; iutae . me in dias apud me domipositas esse dixerunt. O in Tisi nem, cum ait: Qui familiaritatis licentia, suo rum improbissimorum sermonum domicilium in auribus eius impulsu vestro collocauerunt, Vatianium potuit Mnificare. Meae proscriptio nis: legem qua pulsus est, proscriptionem appellat; quia , cum contra leges, moremq; maiorum

esset rogata , lex esse nonposset. est autem prostriptionis odiosum nomen: quod eas facere contu uerunt ii, quorum potentia supra leges est, qκ lis L. Sylla fuerat . eadem sententia dixit supra , Cum proscriptio denunciaretur. Opost, Cum de capite civis, O de bonis proscriptio ferretur. Adiuvabat Sex. Clodius: homo seditiosi mus'; qui P. Clodii interfecti corpus in forum detulit , populoq; concitato cremauit. quo incendios curiam , O basilicam Aemiliam consa grasse, q; deinde crimine Sex. Clodium esse damnatum , Teianus in suis commentariis tradidite O M. Anibvii consulis extat epistola , Ciceτ nem rogantis, ut Sex. Clodium restitui patiatur. hic leges Clodii sua scriptione adiuuabat . itaque in ea pro Milone, Exhibe quaeso, inquit, libra rium illud legum uestrarum . in ea uero pro O-mo sua: Hanc tibi legem Clodius scripsit sturcio rem lingua sua, ut interdictum sit, cui non sit

316쪽

interdictum ἰ Sexte noster , bona uenia dic: qu mam ram dialecticus es , O Me quoque liguris: quod factu non est,ut i factέ, ferri ad populum, aut uerbis ullissanciri , aut suffragiis confirmari potes hoc tuscriptore, hoc consiliario, hoc mini fro rempublicam perdististi. Hi criptorem eius legis Vatinium uidetur agnoscere, scriptionis autem adiutorem O participem Sex. Clodium: oratorum more; qui res ad per oras uarie solent , ut caussa fert, accommodare. Quibuscum uiuit r uiuebat maxime cum P. Clodio, clima; ne sariisac Aeditiosis hominibus: de quo sic in oratio, ne pro Caelio: Quem uosper biennium aut minia serumseditionisaut, ducem uidisis, hominem sinere , sine fide ,sineste ,sine fortunis, ore , lingva , manu , uita omni inquinatum. Ordinis nostri: senatorii.

ORATIO.

D ε ' o ego , ciam quotidie rueret, uerbufeci iudices nunquam: neque putaui,cum omnibus machinis, ac tormetiS, ui,eXe Citu, copiis oppugnarer, de uno sagittario me queri conuenire. Acta mea illi displicere, quis nescit in qui legem contemnat , quae dilucide uetat gladiatores biem ni O , quo quis petierit, aut petiturus sit, dare. in quo eius temeritatem satis mirari uidices non queo. facit apertissime

contra legem ; facit is, qui neque elabi ex iudicio

317쪽

COM MANTARI Us

iudicio iucuditate sua, neque emitti gratia potest, neque opibus ,&potentia leges , ac iudicia perfringere. quae res hominem impellit, ut sit tam intemperans ψista nimia gloriae cupiditate familiam gladiatoriam , credo. nactus est speciosam, nobilem, gloriosam : norat studia populi: uidebat clamores & concursus futuros.hac expectatione clatus homo flagrans cupiditate gloriae, tenere se non potuit quin hos gladiatores induceret, quorum effetipse pulcherrimus. si ob eam caussam peccaret, pro recenti populi R. in se beneficio, populari studio elatus: tamen igno

sceret nemo . cum uero ne de uenalibus

quidem homines electos, sed ex ergastulis emptos , nominibus gladiatoriis ornarit, I sortito alios Samnites, alios Pro uocatores secerit: tanta licentia, tanta legum contemptione non habitura sit exitum, pertimescit: sed habet defensio, nes duas: primum, do, inquit,bestiarios: lex est scripta de gladiatoribus . Festive. accipite aliquid etiam acutius. Dicit se non gladiatores , sed unum gladiatorem dare, & totam aedilitatem in munus hoc transtulisse. praeclaca aedilitaS, unus leo,

ducenti bestiarii.

318쪽

Pueret: aliquid furiose faceret. feruntur enim homines improbi ad facinus eo impetu , ruere videantur. Vi, exercitu, copiis: vi Clodii, xercitu Caesaris, copiis improborum ciuium. Sagittario : Vatinio. pulcherrima cocluditur hoc cxtremo uerbo metaphora, a similitudine in bis oppi natae. Aeta mea: pro republica. Legem ri Cicerone consule rogatam. Contemnat : quia, cum Hilitatem O petierit anno proximo , oe hoc ipso anno praeturam petat , gladiatores tamen dare uult. in Vatinium. Vetat: reacte: ne populus, aut praeteritae uoluptatis memoria,aut futurae te delenitus, indignis honores m det . Elabi ex iudicio :s quia contra legem fecerit , accusabitur. Iucunditate: non est enim iucunditas in immine turpissmo. deformem autemunium paulo post Agnidicat , cum ait, Hosgladiatores induxit, quorum esset ipse pulcherrimus. ,strumis affectum, notatumq; fuisse,patet infra , O in oratione in ipsum, O ad Atticum. Gratiar quem sivi tribules, nedum alis, respuunt. uidesupra, O in oratione iri ipsium. Opibus, &Potentia: de quo nemo bene existimat, cui ne Caesar quidem ipsie fauet. in oratione in ipsum. Pulcherrimus: ergo turpissimi omnium gladiat res i quidem Vatinius, deformitate insignis,praeijspulcherrimus uidebatur. Ob eam causam:

sivo familiam alalatoriam Jeciosam,nobilem, . gloriosam

319쪽

ι COMMENTARIus gloriosam nactus, tenerest non potuerit homo agrans curitate gloriae,quin eam induceret. Besneἱlcio :βρUIlus aedilitatem Vatinis , qua di negauit , dedisset. est in his uerbis tacita repulf significatio . quasi dicat: certe populari studio efferri non debuit, cum populum fui minime flu-d.6um in adiutatis petitione cognouerit . SODtito: ut sors cuique obtigit , alios , Samnites, alios Prouocatores fecit. Samnites , plura gladiatorum erant genera,Samnites, Prouocatores ,

Retiarii, Mirmillones. ex his oppositi in pugnis Samnites, O Prouocatores: quod hic Ciceronis locus ostendit: Retiaris , O Mirmillones , quod Valerius Maximus libro I. Quinctilianus lib. V I. declarat. Samnites ad pugnandum primo lenti rTrouocatores ex se nomen sumpserunt, quia ce taminis initio prouocare aduersario Dierenti, unde Horatius in epiola quadam , Lento Samnites ad limina prima duello. Mirmillones ,σ Secutores dicebantur: quod,siquis Festum, O Quinctilianum lib. vi. O Suestonia in Caligula legerit, facile poterit coniicere . de Secutoribus meminit et Cicero in v o. ad ἀκμtIcum, Iuvenalis sal. v m. Habet defen IIO neS duas a totum hoc eo pertinet , ut ostendat Vatinium populo uerba dare , qui bestiarios gladiatorum nomine sit inducturus. refert autem ad

U nil defensionem , quia quod per irrisionem o

'citur aduersario; iucunditatem parit , neque

320쪽

tamen uim amittit. Bestiarios: feruos, qui cumbesiis pugnabant. Vnuin gladiatorem: mgnificat ex iis , quos Vatinius gladiatores nominabat, unum re uera gladiatorem esse, reliquos

omnes bestiarios. duplex igitur es defensio, d g

nere homiuum , O d numero . non enim gladM-tores ,sed bestiarios ; non plures,sed unum modo gladiatorem darese dicit. lex autem, cum gladiatores, dari uetat ; de gladiatoribus, non de bestiariis intelligit; nec unum glaiatorem, sed plures dari uetat. Totam aedilitatem et aedilitatem gerere Vatinium non existimabit qui meminerit

illa, quasvra dictasunt: Aedilitatem petivit: tribum suam non tulit: Palatinam perdidit: nee quidquam illis comitiis, quod bom uiri uellent,

nisi repulsam tulit. O qui legerit illa, quaesunt moratione in ipsum: de quibus duos praetextatos si dentes uides, te adiliciam praetextam togam, qua confeceras, uendidisse. Fingit igitur Vatinium dicentem,se quos ludos, quae munera Vatinius, si aedilis creatus eset, populo daturus erat, id omne nunc dare. fingit autem propterea, ut signi cet, quam non magnifica, quam tenuis, ac somdida Iutura fuerit illius aedilitas, qui tantum unii leonem, ducentos bestiarios dare cogitabat. Vnus leo: quem conficerent ducenti bestiarii. esset autem praeclara aedilitas , coe Jectaculum iucundo, si, quod leones , tot bestaris pugnarent . uid rar Vatinius eodem munere daturus, qui certa -

SEARCH

MENU NAVIGATION