Paraphrasis Antonii Bergae Taurin. philosophi & medici eorum quæ in quarto libro operis meteorologici habentur. De simplici generatione, putredine, coctione, concretione & liquefactione mistorum corporum & perfectorum

발행: 1565년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

I T DE PUTREDINE,

dicuntur, si illis comparentur, quod sic tigerit, misti generatio insurgit, in quo qualitates omnos cum i nter se agant & patiantur, si patibiles agentes uicerint, naturalem misti interitum sequi oportet, qui putredo dicitur. Quare simplex generatio nihil aliud esse dicitur, quam mutatio a primis qualitatibus facta, quado calor& frigus humidum I siccum obtinnerunt, nam & si mistorum alia calido, alia frigido, alia humido, alia vero sicco temperamento prae dita videantur, eorum tamen generatio elementorum mistionem non sequitur, nisi calor di frigus agant, humidum vero & siccum patiantur , caliditas enim a frigore temperata illa est quς humido siccum unit- & constare facit, per hanc autem generationem corpora mista coagmentantur, in qua fabrefactione artifex est calor, materia artificii ipsum humidum, caloris a tionem excipiens, adiungitur autem siccum, quo stabile firmumq. ipsum humidii

e sciatur, ut actionem caloris retineat, frigidum ipsum apponitur, ut calorem temperatum reddat : si quidem, ueluti admonuimus, calor summus modum eius actionis, quam in constitutione mistorum videmus, non habet: absumit enim di in se tota

12쪽

h1 n. P RI Μ v q. Is ea conuertit . quibus est seperior . Duare frigidum inter effectrices causas generationis reponitur, siccum vero cum humido patitur, quoniam humidi mediocritatem quandam efficit, per quam partes eius constent nec di iuuant: Hanc deinde actionem misti tantum forma sequitur, non haec aut

illa quidem, ex quo illud fit, ut in unius. cuiusq. misti putredine, forma, quae milli

tantum est intereat, non autem animati aut inanimati. Ex quattuor uero Elementis corpora omma qus in ista sunt costare oportuit: gignuntur enim & concrescunt, dum concordi pace consentiunt atq. perdurant.

dum dissident & mutationibus pluribus

se exagitant, corrumpuntur: si itaq. calidua generatione quispiam sustulerit, concrescct humidum inopia caloris, si siccum auseratur, aqua erunt omnia, si humidum terra, interibuniq. cuncta quae sub coelo sunt

mista, ubi enim calidum cum frigido prie ualent, ita humidum & siccum disponunt, ut a calore misti sorma introducatur & conseruetur, quare obtinere nihil aliud est ἡquam vim & facultatem 'aetitias qualitates. habere, ut passiuas ita alterent transmutent& terminent quod caloris frigoris humoris & sicci ea insiurgat cum mistione pro

.: B iij portio

13쪽

portio, in qua misti natura saluari potest. dominari vero utcumque si quispiam intelligeret, mistum omne a prsdominio aut calidum aut frigidum esse oporteret, cum tamen multa humido aut sicco temperameto praedita uideamus. Etenim cum naturamisti in qualitatibus refractis maneat, potest vn aquaeque illarum agere & pati, in ipsa tamen generatione calidum et frigiduagunt, patiuntur autem humidum & siccu. quoniam trans nutatio copuIatio & terminatio sunt a calore & frigore, transinutationem vero & alias passiones humidum, &siccum suseipiunt: constare enim: mistum non potest nisi humidum cum sicco copuletur, ipsumq. humidu terminetur & transmutetur In Elemcntorum generatione 'tantum calefaciunt instigi dant humectant& exsiccant:in ea vero quae mistorum est, etiam transmutant copulant & terminant, propterea quod in eorum generatione mi ostio requiratur, quam elementorum productio minime postulat, cum altera contrarietatu cum materia prima sufficiat, ut et mentum generetur. Calidum autem & m-gidum transinutare dicuntur, quoniam exsiccandi, humectandi, molli Mandi & indurandi facultatem hahent, calor enim dum

14쪽

ra corpora mollificat liquefaciendo, frigu autem quoniam humorem non ditatuit,

calor praeterea humorem abstinendo indurat, frigus autem congelando, copulant autem propterea quod a calore temperatomiscibilium unio proueniat, a calore enim

non solum terminus quispiam humido inducitur, sed sicci mistione a calore factaretinetur, calor temperatus ille est qui mistionem facit & seruat, ut frigus etia illas actiones producere uideatur. Nam si eas actiones in ipsis tantum uiuentibus primae qualitates facerent, posset aliquis existimare de simplici eorum ortu atq. putredine Aristotele pertractare: at cu in ijs quae vita non participant naturam moliri illas videamus,

nihil est quod doctos homines aliter sentire cogat. Mistorum enim omnium quae

perfecta sunt principia quattuor sunt elementa, quatenus caliditatem, frigiditatem, humiditatem atq. siccitatem habent, quemadmodum ab Arist.in lib.de ortu & interitu determinatum est; ita ut calor , frigus, humidum, & siccum alterationem faciant, quam forma misti sequitur, ex qua cum ipsis elementis quae vim materiae sui inent, tum mistum componitur, ut simplex generatio ex caliditate, frigiditate . humidi-

15쪽

is D E pvYRRDINE, tale & siccitate insurgat, que elemetares dicuntur, non autem ex ipso calido, frigido, humido, S sicco, quae in viventibus sub stanti te quaedam fore dicuntur: viventium enim generatio & constitutio clementares qualitates nequaquam sequitur, sed calidu& humidum quod est in semine, unde viuentia omnia calido Se humido magis abii dant, praesertim pueri, qui principia generationis magis attingunt. Per simplicem igitur generationem quatenus in ista sunt

producuntur, ex semine autem cum calore

stellaru & matricis quatenus vitam habent, ita ut in viventibus duae spectentur formet quae in animalibus magis sunt conspicuae, quarum alteram, quae posterior est generatione, marcor niterimit, alteram autem ipsa putredo , quae in plantis ariditatem; in animalibus autem senectutem sequitur.

Caput secundum de putredine.

o Vtredo simplicem mistorum persecto' i rum generationem sequitur, quae illi maxime opponitur, propterea quod mista omnia persecta putredine ipsa naturaliter dissoluantur, quemadmodum simplici generatione formantur: Mistionem autem. per

16쪽

per putredinem dissolui accidit , quoniam

in ea calor humidum & siccum amplius obtinere non potest, ita ut passiuae qualitates dominari videantur: etenim cum calor nativus siue proprius unicuiq. humido a calore externo dissipatur, humidum praeua Iet. quod frigiditas conulare, Sc terminare Cum non ualeat, necessarium est misti naturalem corruptionem fieri. Quare recta putrefactione Arist. definit interitum proprij caloris esse in unoquoque humido a calore externo. Etenim veluti primu ab Hippocrate traditum est, potest calor non sol si a frigiditate, humiditate I siccitate, veru- etiam ab ipsa caliditate corrumpi. Calor itaq. a calore externo qui eo ualidior existit ideo corrumpitur, propterea quod hurmidum quod est pabulum illius euocat &absumit, quemadmodum videmus maiorem flammam minorem extinguere, quia pabulum minori arripit. Etenim in omni putredine res primum humidiores, postea Mero sicciores evadunt, ita ut nullo humore relicto in puluerem & cinerem abeant. frigus enim quod remanet in extinctione

Maloris, unionem humidi & sicci seruare Mo potest, quare opus est ut mistum in pul-nerem &cinerem- dissoluatur, Nam cum

17쪽

r8 DE vvΥREDINE, fieri nequeat, ut corpus omne ab ambiente non alteretur, ambiens calore qui in eo motu, & lumine seruatur aptum est cal rem omnibus corporibus insitum alterare, qui postea mutatus cum proportionem cuhumore nequaqua seruet illum q. minimὸ obtinere ualeat, a calore ambientis euocatur, qui ubi totus dissipatus fuerit, nullus calor Elementaris in misto remanet. sed tantum frigiditas ipsa, quae quodam etiam modo putredinis causa dici potest. Calorem

autem extrinsecum effectricem putresa -ctionis causam esse, ambientis frigiditas testatur, quae illam fieri prohibet, cum c lida anni constitutione res facilius putredine corripiantur, nec non ea quae minus calori ambietis resistere possunt: in omni igitur putredine a calore externo a frigore autem interno misti natura destruitur, quae in plantis ariditatem sequitur, in animalibus uero ipsam sene 'utem, in quibus naturaliter marcore calidum illorum corrumpitur, ob humidi radicalis consumptionem, in quibus vita ipsa seruatur: calor enim semper agens in humidum, tandem illud absumit, & sic a se ipso extinguitur in morte naturali animalium: ita ut duos videantur imteritus pati, alteru quatenus uiuentia sunt,

alterum

18쪽

Hicrum autem quatenus mista existunt. Napost mortem animalium cad au er relinquietur, quod cum mistum sit ex quattuor elementorum qualitatibus conflatum, putre dine corrumpitur. Homine enim, quemadmodum Hippocrates testatur animam

agente, singula in propriam naturam discedunt udum inquam in udum, siccum in siccum, feruidum in feruidum, algidum in algidii: Nam si corpora omnia ex his constituta sunt, in ea etia in interitu abire oportet, quemadmodum corpus humanu quod

in se habet sanguinem, pituitam & bilem

Vtranque, quae quattuor elementorum naturam reserunt: sanguis enim aeri similis est, pituita aquae, melancholia terrae, bilis vero igni. Agere autem animam viventia Omnia intereunte calore nativo propter alimenti desectu quem marcore Arist.appellauit in libro de morte & vita, scriptum est. Nam calor uel a se ipso extinguitur, uel a , contrario : a se ipso, quoniam cum continuo agat in humidum radicate, illud consernit, ita ut ad defectit pabuli calor natiuus etiam deficiat, quemadmodum flammae in lucerna accidit, quae oleo consumpto extinguitur: in hac autem extinctione caloris cir humidi consumatione mors naturalis

19쪽

ralis animalium posita est,qus marcorem sequitur. Violenta vero mors accidit, & fit quando a contrariis causis calor i pse extinguitur, potest aut ab omnibus corrumpi quod primum ab Hippocrate traditum cluquem Arist. in lib. de vita & morte cap. 3. sequutus est: a maiori enim calore potest calor animalium corrumpi, ueluti uidemus fieri a calore uehementissimo & febrili, similiter in ijs qui suffocantur siue strangulantur, extinguitur calor nativus a maiori calore, qui nutrimentum rapit minoris caloris, unde si quispiam candelam accensam magno igni admoueat, extinguitur, quoniam maior ignis minoris flamiras pabulum arripit. A, frigido uero calorem natiuum corrumpi, venena, quq summa fri-

siditate praedita sunt, ostendunt. Diogenes enim cum crudum polypum deuorasset intersit, & Socrates cum cicutam bibi cset ab Atheniensibus imperatam, quos in Philosophiam peccare non erubuit. Qui etiam in transitu alpium nivosarum hieme intereunt, a frigore calorem extingui declarant, ab humido etiam interitum patitur quonia calore humor obruit &obtudit, se

citas autem cum nullum alimentum calori

suppetere valeat illu extinguere etiam dici

20쪽

tur: ab ijs autem causis interitus non naturalis viventium sequitur;naturalis vero tuo fit, quando calor a se ipso extinguitur propter alimenti desectu, qui ut desceret cotinuo in humore agendo suit in cause, undecu animal nutritione destituatur obire necessum est:hoc igitur modo calor naturalis Corrumpitur, qui a sanguine ortum habet a calore cordis elaborato, qui quidem nihil aliud est quam uapor, qui a sanguine eleuatur, quo omnes animalis particuis nutriuntur, quemadmodum docet Arist. in a. de generat. anim. cap. Vbi ait calorem , qui corpus animatum uiuificat, nutrit atq. conseruat, esse sicuti elementum stellarum

a quo vita Mundi inferioris gubernatur, quia per omnes illius partes diffunditur, quemadmodum calor cordis qui ab eo ad singula membra transmittitur, Omne enim animal natura calidum, & humidum esse oportet, & ipsum vivere tale, senectus autem frigida & sicca est, & quod mortuum videmus: in calido, & humido vita posita est, quare partes corporis duplici calore preditae sunt, quorum alter proprius illorum est, & suo humori coniunctus, alter u ero a corde suscipitur, & hic est qui totuid quod uiuit regit & uiuificat, quemadmodum

tDiuitiaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION