Paraphrasis Antonii Bergae Taurin. philosophi & medici eorum quæ in quarto libro operis meteorologici habentur. De simplici generatione, putredine, coctione, concretione & liquefactione mistorum corporum & perfectorum

발행: 1565년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

. DE PUTREDINE,

prium cum sit persectionem & naturam viventibus tribuere, frigoris autem illam impedire, coetio auctore Arist. nihil aliud esse dicitur, quam perfectio a naturali & pr prio calore ex oppositis patibilibus : inco- Aio vero imperfectio ob proprij caloris de se ictum , quo humidum quod utriusq m

teria existit, minime terminari potest. Humor enim coctionis materia dicitur, quoniam illud est quod in coctione termin . tur, atq. perficitur, tenuiorem enim parte

humoris & superfluam separat & dissoluit

calor in coctione, crassiorem autem termi, nat. Ab externo etiam calore fieri uidetur, si quide eorum quae ventriculo admouen- , tur caliditas, ciborum coctionem adiuuet, ico operatur enim calor externus, quemas modum frigiditas contraoperatur, quae Coctionem impedit Sc debilitat, proprium stamen in unoquoq. coctionis principium est calor insitus, unde qui maiori calore prsdita sunt facilius coquutur, quod in homoribus nostri corporis fieri videmus, qui

in alimentum facilius mutantur, quando , calore preternaturam minime sunt affecti coctio enim humorum non ob aliam Ca :sam fit, quam aut in alimentum a calore par itium mutentur, aut si ob causam aliquam;

32쪽

rvminosam a sua natura recesserint, illa con' sequantur, quoniam omne quod concomquitur aut nouam formam acquirit, aut naturam adhuc impersectam ab luta induit, ob quamuis uero causam Natura humoriveoctionem molita suerit, perscctionem si scipiunt , quam res omnes acquirere viden tur, quando proprium earum humidum 1 calore proprio terminatur. Etenim quae, nondu cocta sunt imperfecta apellamus, Vo.

Iuti mustu vinum imperfectu, & semen in pueris, calor igitur cum ille sit, qui natura rerum fouet & producit, a calore insito exteriori etiam cooperante veluti ab effectrice causa coctione in iis quae natura costant fieri videmus ab humore autem veluti a sua materia prouenit, quoniam coctio finem suum numquam assequitur, donec hum, dum in quem calor agit, terminum suscepcrit cum pars humoris tenuior & inuti lis quae humido frigiditatem quandam trimbuere uidebatur sublata est. atque ab ipso calore separata, potest enim calor heterogenea disgregare, homogenea autem congregare, atque persessionem quandam rebus inducerer quod in alimenti coctione quae in uentriculo fit, &in hepate maxime Pparer, in qua partes alimenti inutiles ab utilis

33쪽

s 4 COCTIONE, utilibu separantur, ut in coctione ventri euli excrementa a chylo, in hepate vero sanguis vald c biliosiis aut melancholicus a singuine puro, qui ad uniuersas corporis par tes demandatus ab earum calore adhuc penfectionem ulteriorem, quae assimilatio dicitur, suscipit:alio enim sanguine partes biliose nutriuntur, alio pituitosae, alio uero quae melancholicae dicuntur. Omnis a tem alimenti mutatio ut utile reddatur &nutritioni conueniens, concoctio appellatur. quae a natiuo calore semper emcitur. Ni si musto quod uinum crudum dieitur calor insitus adesset ebullitio non fieret, nec vaporum resolutio, similiter nec in tumoribus praeter naturam, in quorum coctione dolores fiunt, propter motum, & humoris ebullitionem, in qua partes tenuiores euvporant, quod pruritus indicat, qui fit cum pus generatur. Quamobrem non solumerassescit humor in ipsa coctione sed maior etiam emcitur. Na m cum 1 calore partes tenuiores in coctione evaporent, ut cras sem magis euadat fieri potest, proprium etiam caloris cum sit res dilatare maius id quod coquitur euadit, quod in tumoribus clarum est qui ubi concoquuntur attolluntur siue maiorem molem acquirunt, urinae

34쪽

nae praeterea , & excrementa quae concocta sunt crassitiem quandam & consistentiam habent, Etenim cum eorum humidu, a calore sit terminatum, consistentiam suscipiunt, crassitiem vero, quoniam partes h midi tenuiores a crassioribus segregauit ca .lor, qui heterogenea disgregat homogenea vero congregat.Subtiles enim Stenues vri .

nas similiter excrementa liquida, & non compacta& in aqualia in partibus super cialibus in concocta Medici num cupant. Nam etsi inutilia sint concocta tamen solent appellari. Calidiora praeterea, quae concocta sunt evadunt, quoniam minus humoris aquei habent, partes enim humoris tenuiores cum aques magis essent frigiditatem augebant, illis igitur sublatis mi. nor frigiditas reperitur. in re concocta, in qua calidum praeualet, humidum enim re

concoctae temperatum efficitur, quare fruactus immaturi frigidi sunt difficillim eq.

natiuo calore superantur & coquuntur. Quod si in quibusdam ante coctionem maior caliditas appareat, ut in musto, prepter multitudinem terestrium vaporum in qui bus calor etiam manet, propria tamen caliditate non est calidius vino concocto, alpersecto. Humores etiam in corpore pe

Cantes

35쪽

eoCTAEON cantes ante coctionem calidiores sint, esscalore preternaturam affecti sint, post coctione vero proprio calore & natiuo quod temperatum est calidiores dicuntur, esse autem omne concoctum calidius in conco. cto, sapor indicat, qui in coctis dulcedine participat, in incococtis autem acerbus est& ponticus, quem frigiditas facit. Quod etia ita rem se habere vinii corruptu declarat, quod putrescit proprio calore destituta& in acetum mutatur, quod frigido est temperamento . Concocta igitur omnia cum proprio calore ualde sint praedita, calidio, ra existunt, in concocta uero frigidiora.

Qusdam uero & si in calefactione aut post

coctionem tenui ora reddantur, existimandum tamen non est minime crescescere ea quae coctionem perfectam habent, A que enim quae in calefactione , tenuior es, ficitur, concoctio non est: chyli autem in sanguinem, qui substantiam tenuiorem habet mutatio , non dicitur concoctio, sed potius generatio sanguinis ex chylo, sequitur enim ipsam coctionem haec mutatio, uidetur tame eius mutatio ueluti spirituum uitalium, cum in animales transeunt,

aliquid coctionis esse, Nam in coctione alimenti primum fit a naturali calore segr*gatio

36쪽

gatio partium inutilium ab utilibus, ita ut

alimentum tenuius euadat, cum autem c

lor in partem utilem coquendo agit, illam aerassiorem reddit, humidum illius terminando, quod partium consistentia in alime to declarat, in venis enim sanguis qui fui rus est alimento partibus a calore earum

magis elaboratur & perficitur: ita ut omne concoctum crastius semper euadat. Quomodocumque enim ipsa concoctio sat elixatione, assatione aut putredine in crassando procedit. non autem etiam attenuando quemadmodum vulgares Μ edici putarunt. Etenim etsi in humoribus praeparandis ut commodius purgentur, modo in crassantibus modo attenuantibus utamur, hoc concoctio non est: a Natura siquidem humores utiles coquantur non autem

inutiles & putridi, quorum Μcdicus eua κuationem molitur. Vera itaq. coctionis materia cum sit ipsum humidum a quo cador partes inutiles & tenuiores separat, semper crassitiem quai dam acquirit, quam partium illius cossientia ostendit. Hoc enim modo res misis crassiores evadunt, qui qeidem simplicibus minime competit, quo--niam aer& si humidus sit a calore rarefit, eterra autem calore non adsescit, scd hume

37쪽

3τ . DE COCTIONE, 'ctata, ueluti cum lateres a figulo forma tur . aquam ignis caliditas semper rarefacit. Assatione & elixatione coctionem fieri spicies coctionis indicabunt, at quomodo naillam putrefactione fieri contingat, dubitationem aliquam habet. Non enim unus &idem calor est causa effectrix coctionis, putredinis, quonia alter externus siue prPter naturam dicitur, qui putrefactionem facit, alter uero natiuus & internus qui coctionem molitur, quemadmodum Arist. etiam scribit in A. de generatione animaliuaduersus Empedoclem, cap. Octauo Cum inquit lactis naturam eandem esse quam excrementi, ex quo unumquodq. generetur apertum est, eadem enim est materia quae alit , & ex qua generationem, natura constituit, eaq. sanguineus humor in sanguia Mem habentibus est, lac enim sanguis Com, coctus est, non corruptus, quemadmodum Empedocles putauit. cum ait octaui deci. no mesis pus extitit album, putredo enim coctioni contraria est, pus autem putredo quedam est,iac vero res est cococta prorsus coco θε. n.omnia dulcia sunt, putrida aute inmar , qu4re putredine aliquid concoctione suscipere dubium existit.An cum videa

tur putre aliquid coctisenii use, rei ui-

38쪽

LI R., s GVNDVs. 3 'dentur quodammodo putredine concoqui, veluti humores peccantes & qui sunt pr ennaturam similiter in alimenti coctione cum sit necessarium fieri utilis ab inutili separationem, inutilia autem cu putrescant dicuntur putredine res concoqui, quod in tumoribus priter natura magis patet, qu admodum Gal. in s. Artis Med.scribit. Cap. 2. De Maturitate oe cruditate. λβ Αturatio prima est coctionis species, videtur enim concoctio qusdam esse. Nam quemadmodum Arist.scribit, alimenti, quod fructibus inest coctio, maturitas esse dicitur, propterea quod suam persecti oesnem fructus maturatione ipsa consequanis tur. Etenim in viventibus cum perfectum unum quodque dicatur, quando sibi simi Ie producere potest, semina quq in fructu sunt ante maturitatem hoc praestare nequeunt: commune enim plantis & animalibus

est ipsum vivere, quod nihil aliud est quam

ipsum esse, unumquodq; autem cum se per appetat esse , generatione sui similis aeternitatem consequitur, at non omni tempore propagationem molitur, sed quando est persectum unde pueri & qui in ultimo senio

39쪽

senio sunt constituti non generant, pr6pterea quod semen imperfectum & minume concoctum habeant. Quare Maturatio erit persectio alimenti quod est in fructi-hus ae proprio calore facta, extrinseco elis Cooperante: quae quidem proprie fructuu dicitur, & frugum quae in terra ex semine producuntur, dicitur autem iniuratio persectio alimenti quod in illis reperitur, li mi du uero est qdaterra attrahitur , aqueuenim est humidum quo fructus nutriuntures incrementum suscipiunt, quod ubi a c: Iore perficitur, maturitatem fructus asse-.quuntur . Maturitatem autem cum coctionem quandam esse dixerimus, ea quae illam admittunt, crassitiem quandam acquirunt, ita ut ex spirituosis aquea fiant, ex aqueis hero terrea, quod in plantis cernimus, quae primum flores & solia quam fructus emi tunt, ex tenuiori humore & inconcocto magis flores & folia producuntur, fructus diutem ex crassiori eoq. magis cocto, veluti an secundo de plantis docet Arist. Seminis etiam alimentum crassius existit & magis acalore elaboratum, ueluti in illis frugibus experimur, quae theca integuntur, prius enim theca ex tenuiori humido generatur, tructus autem qui illa tegitur ex crassIOr ,

. quod

40쪽

eihod in semine uiri eum sit magis coctum

S a maiori calore elaboratu apparet quod in semine seminς magis in compactu. Calor igitur causa est maturitatis siue internus siue externus fuerit, quoniam ab utroque fructus maturitatem suscipere videmus, &omnia quae aut proprie aut similitudine quadam maturescere dicimus: Calor siquidem externus illam adiuuet, nativus autem& internus absoluat & perficiat. a frigore autem per accidens contingit, quoniam

calor sese colligens validius agit in humidum, quod in fructibus quae Autumno maturescunt, apparet, quemadmodum hieme ventres melius cibos concoquere. Quod' praeterea ait Arist. mollitiem acquirere qua maturantur propterea fit, quoniam partia' bus humoris frigidioribus, quemadmodutenuiores sunt, euocatis, frigus amplius no congelat ipsum humorem quod duritiem asserebat. Vnde calidiora ueluti omnia coincocta etiam fieri oportet. Cruditas quae prima incoctionis est species, maturitati opponitur, quae & si multis modis dicatur,omnis tamen a frigore aut diminuto calore Oritum habet. Non enim calor modicus potens est humidii terminare & partes illius tenuiores segregare, exquo fit ut alimenta

SEARCH

MENU NAVIGATION