Institutionum politicarum libri duo, conscripti a Marco Zuerio Boxhornio accessit explanatio ab eodem auctore profecta, nunc ab interitu vindicata

발행: 1665년

분량: 565페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ponetur, si titulus non tam novae de diversae Religionis, quam turbatae Reipublicae imponat nr. sc enim in conscien tias hominum Magistratus gratari non videbuntur.' 2I. Interim, ut in Rempublieam multitudinem & diversitatem religionum, si ea nimirum Respubliea juvari possit, admittendam putamus ; Censemus ita non minus & laudandam su trimorum Principum curam, in praevenienda, quantum licet, multitudine rein ligionum & varietate. 6. 22. Faciis enim id obtinere Iieeis bit, si in receptis semel sacris nihil temere mutetur, si inutilibus & haud nece Griis quaestionibus , de religionis

controversis vulgi ingenia non committantur . si necessiria tantum vulgo offerantur, si denique suo exemplo, sua pietate, & gratia, eam, quae promoven da potissimum videbitur, religionem tueatur ae ornet princeps.

122쪽

EXPLANATIO.

Iximus religionem esse vinculum ac ne is in xum,adeoque fundamentum rei p. Quia . unumquodque imperium est imitatio Dei a. quia metu continentur Resp. Religio autem metum injicit animis hominum nihil que facilius Magistratui, quam metum ex hac in populum derivari, idque ex eo, quod omniisum animis existimatio religionis sit innata . unde etiam Religio a religando dicta, quod Rei p. corpus religet. Diximus porro L. F. Subditorum veneratio . nem erga magistratum religione promoveri. Quantum enim possit religio ad obsequium extorquendum, exemplum Drus notum fecit, qui,cum tumultuarenturLegiones, atque forte fortuna Luna defecisset, catum inprudentiam vertit, & perculsos metu Diviis no animos facilὸ sedavit apud Tae.l. I. A. c. 23. Eadem arte usus Columbus in Indorum leu A, mericanorum animis sibi devinciendis. Cum enim captus ab iisdem detineretur, postquam praevidisset Eclipsin , Indis eam paulo ante variis notis linguae ignarus indicavit, quae cum contigisset, Divinitatis apud illos opinionem atque promptissimum obsequium est consecutus. Quae Divinarum rerum autoritas cum tanta sit, prudenter cautum a Roman IS, ne Regi sacrorum verba ad populum . acerem liceret,

123쪽

rra Lib. r. . . De Re 2 de eitu in RepubI UM,

liceret ne scit. Religioni η argumento us is p puto p rsua feret, quod Maristra iis fieri nol- l. r. Oracula etiam eonsuli de eventibus bellorum praec pue sol banr, ut si prosperum futurum dixissent, omnes tanto aerius operam suam ad illa conserrent. Sed & aliis publicis rebus Divinitatis opinionem conciliat religio, quod maxime fuit expetendum , quia quanti sit religio, tanti fit id. quod est religosum. Ideo principes sacerdotes limul fuere, ut eo reverentius haberentur: Sacra moenia, nequis violaret: sacra: aquilae, signa,&c. ut monere. tur miles, se pio sacris pugnare, nec unqua relinqueret. Ad loca etiam tracta opinis Divini. . tatis ut major autoritas eis quae ibi fiebant,aeis cederem, sic sacrum Capi olium , sacra templa, in quibus 'enatus haberi consueverat, ut & sena tusconsulta sancta putaremur. Nas uatur juxta f. . inde promtae rerum ainctiones. Cuius rei rationes sunt . quia, quae ex Divinitatis autoritate fi . . ru, quilibet libenter exequit r. a. quia prosperum eventum exis spectar, qui ex eadem religione agit. ut autem usum huius praeceptι intelligamus,inspicianda est Resy Romana, in qua tot auspic ia. tot oracula usurpata, ut Divi stat is autori rate & opinione excitaru in subditis, illos ad omnia, quae vellent Magistratus, excitarent. - Ηine constitutum auud eos, ne quid nisi auspicato agere.

Quod complexus est Pliniin in initio

124쪽

δε una uepluribur, quomod admittend s. νου

nostri instituerunt, ut rerum agendarum, ua Hiscendi principium a Precati qmbussume e. Observanda vero hae in re est ars sacerdotiam Romanorum. Cum enim Imperantes aliquid

populum facere vellent, in quod populus graviter deduci poterat, Sacerdotes interrogati bonum id ae placitum Diis referebant. Sive oro plebs aliquid ageret, quod eam Mag stratus agere nollet, tum iidem infausta atque tristia exta iramque Dei renuntiabant. Porro I. 3. diximus, religione eonfirmarisidem mutuam inter imperantes de obsequen tes: Cum enim sine iuramento vix sit aliquid inter homines fidei, iuramenta vero per Deos Concipiantur, apparet,Religionem hane fidem cum primis confirmare & stabilire. Praeterea religione consolidatur eonen dia animorum . Contrarium tamen probari posse videtur, quia propter religionem gravi simi sepe motus inter cives orti. Ita in AEgypto eum quidam Apin in specie bovis,& ob id ipsum bovem celebrarent, quidam ver 3 tanquam simplex animal riderent, gravissima orta sunt dissidia,& ex his excidia geritium. Sed sciendum est nos hic loqui de una religione in Re p. vel de pluribus quidem,sed quorum usus aequὸ sit permissus. In Religione veris

diversia in Rep. facila oriri posse discordias

concedimus.

125쪽

Postremo in ei tamenta ad virtutem a teligione proveniunt. Cum enim persuaderent sacerdotes,eos heroes in eoelis futuros, qui in tetris de Re p. ben8 meriti fuissent; omnes a d. bene merendum excitabantur. Quo etiam argumento Scipio Africanus Major Scipio. nem Atinilianum ad magna adhortatur, ut insemnio Scipion. Tullius refert. Ob hanc etiam causam Heroes post mortem inter Deos relati. Talia quoque sacra, quae ad vi eruintem exeitarent, tolerari Plato in Re p. volnit, eum illa excluderet, quibus sui pleraque Poe tarum de poenis infernalibus agebatur, quaxatione metus mortis in hominibus excitabituto Addebamus φ.r . unam relit onem in repos fieri possit, ferendam, fi vero aliter expediat, etiam plures admitti posse. Nempe ut diversa sunt hominum ingenia, ita diversi

mores, quae diversitas praesertim in sacris Ueterum apparet, qui nullum fundamentum. sacrorum suorum , nisi opinionem propriam habebant. Unde rectε dicitur a quodam, omnem aetatem Reeundam esse religionis, sterilem vero pietatis. Ex hac ergo religionum multitudine ansa quaestioni data, an una, an

plures in Rep. tolerandae Quam solvimus di. cendo,quod, si possibile sit, una tantum debeat

Tolerari, quia hoc modo parata est concordia ἱ unam etiam Sanctus Populus Israel m

126쪽

δ una, reptiribus quomodo admittenssis irreus admisit. Sed tamen aliter de hoc , aliter de aliis gentibus est judicandum. Cum enim tres sint Rerum p. species, Monarchia, Α-ristocratia , Democratia; ad nullam harum status Iudaicus referri potest, qui mera Seocratia fuit. Ubi autem Resp. ad ornamentum aut augmentum sui plures requirit admittendae quoque sunt. Id enim facit I. A d augmen istum Reap. ae multitudinis. Sic his in locis, quod tanta sit hominum frequentia , id praecipuὸ effecit, qnod omnis fere religio recipiatur. 2. ad conciliandum amorem Rei p. ac

Magistratibus apud omnes : quisque enim amat eos, quippe a quibus saera sua non viis

det contemni t Id a Roman Is Spe factum,

ut externos etiam ritus admitterent, ut scilicet gentes quoque alias allicerent.Ηinc cypriis anus Romam commune omnium Idolorum templum appellavit. 3. ad aestimationem liberiatatis. Magna enim ej' pars aecedit, cum aeque in religione ac eceteris rebus liberi agere licet. Nec tamen eam Religionem admittendam diximus, quae vim imperii ac reverentia exolvit. ex g.ls. Cum enim imperium a mulatio

sit Divinitatis, & sic religionem pro quo da quasi fundamento habeat, nullo modo religio vim imperii refringere debet. Ob hanc causam Iudaeorum sacra exosa fuere Romanis, quia existimabant, Ebraeos perperam de Magistratuum autoritate sentire. Hinc etiam tot

127쪽

νis II. ι. e. . De Reu. de ejus in Repabl. in , a Cesaribus in Christia ins per se utiones; quia

sibi persuaserant ea in esse religionem, quae imis perio ossiciat; audiebarit enim eos contem mere auguria atque oracula, quae stabiliebant eorum imperia. Sie etiam iuitio Belgi cirum motuum Ana baptistae maximὸ exosi eis

rant quia jus gladii Magistrat ni denegab .m r. Ita tamen plures sunt habendae, ut peregrinae non temerὸ, nec, nisi autoritate publica. admittantur iuxta II. Magnum eri impericulum est dissidiorum. In admitte ridis ergo Religionibus habenda est ratio maiovis partis plebis, an illa eam admitti velit: Femagnae utilitatis 3 Axio m ι enim Politicum est non ne ilὸ ea admitti op intere, eπ quibus facilὸ mala oriri possent. nisi certo conset, eertissima bona ex admissis secutura. Sic Α-thenis Socratem nee arunt, quod πελυ'ειαν eulpare , quod verum quidem erat, sed re Iigio haee nullum commodum afferre Rei p. videba-Α Romanis etiam ab initio nullae adis missae religiones peregrinae. Multo autem minus parmittendum, ut Prἔ- usum novae religionis habeant. Religio pars est imperii, ideoq: prudens illa lex Romana, ne quis Arssatim habest DEns. Praeterea occasione privatae Religionis haberi ponsunt conventicula atq; consilia ad verius Rem p. Diximus 3 19. etiam, ubi diversae sunt religiones, expedire, unam prae dominari, ne diis

128쪽

ae una,Fplurib. π sumodo admi senilit. 1 veris religionis hominibus rerum summae a 3 motis quilibet eorum ad si a i aliat & distrahat Rem p. quod incommodum regnum PGl miae experitur: quia enim diversarum Realistionum Nobiles ad comitia conveniunt, frequentes existiant dissensiones. Sed hoc est fundamentum Re P ut libertas agendi in conis ventibus publicis o mTibus hominibus ex nobilitate aequalis sit. Praestat autem, in omnes alias leges, quam in fundamentales, peccari. Cceterum in omni cum Relig one processu Ita agendum est, ut omnis vis absit, sicuti dictum est g. ro. nec cogenda est Religio aut aliquis ad religionem, quia Deus sibi ipsi hoe

reservavit, ut imperium in consci nitas ob istineret. Quod Tiberius intellexit, coram quo eum quidam Rubriu accusatus esset,

quod jurasset per nomen Adgusti, & post fefellisset, respondit: Deorum in urias Diis Curae esse oportere Tae. t r. a. c. 7'. Inquisitione itaque nihil pejus inveniri potest, qua tamen quam parum proficiatur, expressat Tae. in Agr. e. rid um dicit a Tyrannis conscientiam generis humani aboleti non posse, & licet per inquisitii,nes adimatur loquendi audienis

dique commercium, memoriam tamen non

perire, quia non tam in noura potestate est oblivisci, quam tacere. Eodem s. diximus, in negotio religionis ius dominationis cedere dc bero juri divino, quod

solum

129쪽

solum imperium in conscientias habet; itemq;juri uniuscujusq; privati, quod est ipsa conscientia. Spontaneus nempe cultus religionis

est, ideoque alterius necessitatem dc coactionem pati non vult. Et sane si jure civili nemo potest cogi ad suam rem vendendam , multo minus cogi debet, ut suam conscientiam alteri transscribat religioni. Quanquam itaq; in alias nogotiis ius Dominationis disponera possit, in negotio Religionis non potest. At objici posset; Ex diversis institutis Religionum dissensionem,& post turbas in Rep. nasci ad quas coercendas poenis agendum e st. Solvimus id,eum addimus: ubi Resp. praetextu Religionis turbatur, animadvertendum quidem esse, sed Rei p. non Religionis nomine, quod neces, sarium imprimis est praeceptum. Religio enim, ut quidam Politicus dicit, instar puellae est, quae Reo ornari solet, non tam sacrorum, quam imperii causa. Cum autem Religionis nomen in poenis turbulentis imponendis invisum de odiosum sit, non religionis,sed tu bati imperii adversus eos agendum est. Re-erg. Traianus Plinio scripsit,ut inChristi nos non prius animadverteret, quam ubi eos aliquid contra Imperium moliri cognovisset. L io. N. 3 7. re ρι. quod praesumebat de iis, qui obstinatὸ thura diis & imperatori adolere recusabant. videbis ab ipso quoque Traja

130쪽

ae una, replurib. σquomodo admittendis itydaei ipsi servatorem nostrum apud Pilatum non Religionis, sed Rei p. laesae postularunt, nempe quod se Regem Iudaeoru dixerit, & populum commoverit. Iudaea enim tune sub Ro.

matiis fuit, ideo laeta crimen Majestatis erat, eorum imperium sibi vendicare. Si hoc obiaser vetur, tum & securit ii publicae erit consul tum, &sine odio vulgi, si nimirum religio a praetextu, sacra a turbis disternantur, seditiosi

poterunt puniri. Ultimo g. diximus etiam,nihil temere in sacris esse mutandum, quia quicquid novu cun mutatione Veterum & saepe Rei p. conjunctum

est, quae interdum ex minimis oritur, ut testatur .experientia. Recens hujus exemplum habemus in Anglia. Dum enim Archi Episcopus

Cantuariensis quaedam in Religione mutare voluit, Scoti & Angli tantum non commissi sunt intor se. Imo tempora procedentia osse derunt, inde re Discopo mortem iliatam, post occiso rege Re . esse mutatam J Nec etiam non necessariis quaestionibus vulgi ingenia sunt committenda: in quam rem institutum est Pontificiorum. Pontifex enim Romanus,

ubi sunt inter Doctores sublimiores quaedam ortae sententiae, eas quidem decidit, sed vetat eas in vulgus nimis notas fieri, ne plebs factionibus de post haeresibus laboret, quasdam ima etiam indecisas relinquit, & attrectare non

SEARCH

MENU NAVIGATION