Institutionum politicarum libri duo, conscripti a Marco Zuerio Boxhornio accessit explanatio ab eodem auctore profecta, nunc ab interitu vindicata

발행: 1665년

분량: 565페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

3 3 Lib. 2 e 3 De Monarebit Isaim areanisit. Comitatem in principe quando deside ramus, eo cum moderamine id dicto m volumus ut ne nimium popularis existens veluti contemtus inter suos prostituatur. Nam haec ipsa civilitas , prout ingenium genti et est, attemperanda verit t. Facit huc non tantum illud, quod dicitur, e longinquo majorem esse famam Majestatis & reverentiam , sed de diversitatem hanc notat TΑelTus ann. a. c. . ubi de Vonone Romae educato ait: Promtiaditus, obvia comitas, ignotae Parthis virtutes,

nova vitia, & quia ipsorum majoribus aliena, perinde odium pravis ac bonestis. 3o. Quod ultimum eaput verissimus est ille versiculus: Otium Reges simul N beatas perdidit urbes. Perdidit otium Reges, quia plebs non occupata alibi, circa id ipsum est, qu modo revocet libertatem. Occupari itaque vel bello debet, unde Romani saepe bellum

minus necessarium quaesivere vel attulere, aut

si bella desint, delitiae pi bi obtrudendae, quod ab Augusto probe factum, qui ferὰ continuo pleb.m in Theatris specta- culta contiauit.

402쪽

CAPUT IV.

De vitio Monarchia status, id est

Drannide: De artιbm, qMbu .aa tyrannidem castide grassantAr, cy eam standem crudeliter exercent Princiis

pes: Quomodo item sub tyrannis, cr adversum eos quisisse gerat.

f. I.

Um mutationibus omnia sint ob noxia, etiam Monarchia, quanquam omnium formaru diutissime subas stat subinde etiam inverti consuevit. f. a. Evertuntur autem principa ths, vel per amicos, ministros & eo sortes regni , quorum .pe ea est ambitio, ut cum ipso principe conten dant; aut tam crudele ministerium , ut invidia ae odio propter eorum facta principes exponantur, principum que imperia: vel per successionenia, dum iniquitate de quasi quodam naturae abortu saepe impares & contemptissimi principes nascuntur, unde illius etiam

403쪽

etiarn imperii conterritus; Vel per ele-' nem, dum divei sis partium studiis saepe imperio praeponuntur, quos principcS omnes non agno sciant , unde minus ob equii. ac ideo vix imperium: Vel denique per affectationem & usurpationem nimiae dominati Gnis, unde in principes odium ec principatum.

. Cum enim ad imperium unius raro conferat Princeps animum,

qui aut infinitam frenet potestatem, aureas pro libertate repertas leges obser Vet,in quas juravit, Monarchicus sta intus in vitium facile excedit, quod Tyrannidem appellamus. s. 4. Est autem Tyrannis tale unius Imperium , in quo oppressa libertate , legumque ac Magistratuum

caeterorum omnium violata aut mare, cum subditorum pernicie, ad unius Imperantis Imperium omnia conferuntur. Adeo ut Tyranni sint, qui emicant usurpata magis undique potestate, quam necessaria videtur.

404쪽

Dranπ.art ubdit. Uficiis. 6. F. Sunt vero aliae artes, quibus elam &prudenter libertatem invadunt, aliae . quibus palam crudeliter Tyranni grassantur. Et hinc tyranni duorum generum, si experimenta omnium tem porum & nationum consideramus. , Quidam utuntur tyrannide,& eam tomiam & palam ostentant; Quidam ea indem utuntur, sed ejus artes & consilia tegunt. sunt vero singulis peculiaria ac diversa consilia, ac regundi rationes, quas operae pretium erit examinare. Possunt autem istorum ad sequehtia i 3. capita fere referri. . g. s. i.) Munia Magistratuum &Ie- .gum,uti TAc.ll. A. c.a. loquitur, paula tim invadunt. Magistratuum r. dum praecipua & vim rerum sibi vendicant, inanibus ac cum odio conjunctis Magistratibus relictis, & praesertim suffragiorum ipsis adimunt libertatem. &in eorum, qui excessere, locum substitu. unt pronos augendae principis domina. tioni. Munia legum :dum titulo eas fer-

405쪽

n e perserunt, inierim pro se eas interpretando, v lm earum convellunt: paulatim vero, quia intervallis ac spirametis tempo iii e se opus judicant. ad ea penitus exercenda, quae palam exercenis

dae iniquissimae dominationi, quam intendunt, possint opponi,quae si uno letii persequi instituerint in ipso initio a florentibus, ac totam liberitem adhuc spirantibus civibus ipsi Opprimerentur.

9. 7. II) Etiam ubi inter initia

forte palam aliquid ausi sunt, contra leges & superiores Magistratus, ex adverso grati non nihil. quo earundem legum , eorundemque Magistratuum jus at olli iterum magis videtur, quam attollitur , subinde interponunt, quo Conceptum propter priora aula odium

exuatur ac minuatur. , '

g 8 su I. Superiores Magistratus,

quibus scilicet praecipua mandata est libertatis causi,dissensionibus ac simultatibus inter se quavis arte committunt, uo minus unanimibus suffragris Ua

lidum

406쪽

. Drann.art.&subditis ei. 383li d iam aliquid adversus nimia assectanis tem Principem decernatur. g. 9. IV.) Saepe etiam potius putant ea, quae adversa sunt libertati, blanditiis, precibus, persuasionibus, denique praetextu publicae utilitatis obistinere, quam vi usurpare. Ita enim in instituto suo. quod est iniquissimum ,

in autoritatem eorum, qui tueri debent libertatem, promoventur maxime &confirmantur.

6. Io. V.9 Ita sensim aucti ae

proinde facti audentiores, praestantes, magni erectique viros animi e medio tollunt, aut saltem de fastigio dejici. urit rerum suarum ac dignitatum, eo rum enim magnanimitatem ad depellendae tyrannidis jussum, ne coeteri ae .cendantur & impellantur formidant. g. II. VI.) Non facile procerum patiuntur aut civium conventus, libem ratiaq; studia, & bonas artes quam maxime cupiunt exulare. Nam vocatis in unum civibus aut Procetibus, o omnium

407쪽

mnium judicio ac votis fieri possent' contra tyrannidem decreto, dc perliberalia studia, cogitatione libertatis ac aestimatione animi omnium faeillime imbuuntur.

6- VII.) Dant vel imprimis id

quoque Operam . ne inter se, quantum fieri potest. noti, familiares,& invicem sibi fidentes sint cives,& ne amicitias magnas ac cognationes per matrimonia aut aliam ejusmodi rationem illier sese contrahant. ex eo enim multorum quasi unius familiae ae animi conspira.tiones metuunt.

V. n. Vili.) Neque minus id agunt. ut ab exploratoribus ac delatoribus ob. sesiae passim , insessaeque sint civitates, Eorum enim metu districti subditi de

tyrannorum artibus vix quicquam inter se queruntur. Unde minor animo oram adversus tyrannum motus; Sed& hac ratione initia prima & levissima conjurationum statim - tyrannis queunt innotescere.

408쪽

g. I . lX.) Quam maxime, ut dissideant inter se subditi Iaborans. Hi

enim secum commissi, pro revocanda libertate, non facile cum Tyrannis

committuntur.

f. IJ. X. Qua vis etiam studentia

ratione ad incitas redigere suos, & ex- , tremam paupertatem, per vectigalia , per i m mi sia deliberato animo infortuis nia , per sublata aut turbata commeris eis, per bella non necessaria, vel teme r. irritata; opibus enim subditi non inis striicti, non facile tyrannos aggrediun ..tur, & quia tueri se non possunt, quaevivis patiuntur.

f. is. XI Servis de libertis, hoe

est, ut generatim, & eX usu omnis Reipublicae dicam, omnibus tenuioribus,& infra aliorum potentiam depressae fortunae hominibus, de maximam indulgent i scentiam, & maximam laepe offerunt dignitatem. Nam sic si, ut

eorum promptissima opera pro se u- tantur, utque major distenuonibus oc-

R ' casio

409쪽

casio sit. dum aegre ferunt potentes ad tantam fortunam evehi tenuiores sed

ct sic fit, ut dignitat bus pauperes impositi ac abjecti, ob privatam primo

tenuitatem. dein ob desectum poten. tium amicorum , dignitatibus adversum tyrannum non abutantur.

exteris delectantur, quam civibus de domesticis, cives quippe hostes credunt, ut quibus nocuere, metuit enim quisque eum, quem laesit. Peregrini au. . tem. ut non laesi, ita ob accepta beneficia tyrannis obnoxii redduntur.

f. i8. XII l. Cavent sibi etiam a

domesti eorum familiaritate. eorumq; fide, quibus utuntur. Sicut enim, ut ille loquitur, aeqnum regnum per inimicos, ita. tyrannis dissolvitur per amicos . Nemini enim illorum fide.

. e debet qui fidem nemini servat, quoties lubet. & utile videtur. Hinc

etiam non delectantur consuetud me Bravium,liberorum ac honellorum vi-- rorum

410쪽

rorum. IlIi enim clissolvere existimanintur illorum imperium, eum contrari as artes artibus tyrannorum promean's . tui . Subinde tame iis ut tur, quo cum

adulatoribus & pessimorum consiliis commissi, majores excitent dissensio. nes & quia aliquando sine tyrannorum periculo eorum est usus. Ideoq; ut quae jam dicta sunt, & alia, quae huc referri γpossunt, breviter complectamur. Triapori Guum tyranni moliuntur. . ut minuant subdi torum animos, ne audeant

insurgere. a. ut impotentes eos ac im

becilles reddant, ne possint insurgere. 3. ut d i suntlen tes pari ter non veli n t in surgere A Rurifin Potit,c.'. Quae tyrannoru artes non ut quis sequari u r, sed ut quis internoscere tyrannum a priuincipe possit,atq; cavere, proponuntur. : I'. Diri Tyranni reapse sunt, ω tamen tales non videntur: quique mitius Tyranniὸem exercent, sta eloiam divessa crinsilia habent: namque.

SEARCH

MENU NAVIGATION