Notitia cardinalatus in qua nedum de S.R.E. cardinalium origine, dignitate, preeminentia, & priuilegijs, sed de praecipuis Romanae aulae officialibus vberrime pertractatur. Opus nemini iniucundum, at in Romano foro versantibus vtilissimum. A Iacobo C

발행: 1653년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

bri si s sis. Io. Angelo Mediceo Mediolanens Pii IV. nomine suffecto, idem At phonsus Carae Carsa praedictum Regentatus Osficium in ipsius Pontificis manibus resignauit, eoque suppresso, de extincto, Auditor Camerς iterum reuixit, & Flauius Ursinus Episcopus Muranensis tanto muneri preficitur, o patet ex Bulla ipsius Pii IV. a

Facultates autem huius tribunalis amplissimas esse, ex Constitutionibus precita tis Innocentii VIII. & Pii IV colligitur, quas omnes Paulus V. b reassumpsit, de innouauit, quae eum notissimae sint, illas modi referre si peruacaneum dux L Et eum utriusque gladii potestatem, temporalem quippe, de spiritualem habeat, et contra contumaces Ecclesiasticas Censuras fulminare valeat, ideo ab octauiano Vesbio e Vulcanus appellatus est; nam licuti veteres finxere Poetae Vulcanum Ioui fabricasse fulmina. ita Auditor Camerae Censuras tanquam Ecclesiastica fulmina fabricat, et iaculatur, eorumque fragor ubicumque Christi Domini Euangelium praedicatur, pertransit, et vulnera inseruntur. Vt autem tanta negotiorum, et causarii moles rectius, ac diligentius expediatur, duos olim habuit Locumtenetes,alteru ad publica coercenda,& cognosceda delicta, ad priuatorum iurgia,N causas dirimendas alterum delegatos: auctis vero priuatorucausis, it aut unus omnibus satis sacere minimὰ posset, hac nostra aetate, Innocentio X. Pont. Max. sedente, ad ciuiles causas dirimendas duo utriusq; Signaturae Reseredarii deputati sunt Locumte entes, nempe Franciscus Maria Darangonius Mutinensis, bd Marcellus Melchiotius Romanus, ge in signaturis tam gratiae, quim iustiatiae, ut decretorum,& sententiarum ab ipsis latarum, si quando ab illis fuerit a Dellatum, rationeς reddant, interuenire, de adesse debent. Ille vero, qui rebus publicis, quas criminales vocant,praepositus est, laicus ut plurimum,quandoq; coiugatus, tamen I.U. D. de in publicis subselliis non vulgaritὰr expertus eligitur, & in vim facultatu ab ipso Auditore Camerae sibi delegatarii, Clericorum, de Regulariu causas cognoscit. Vtq; in ipsis criminalibus causis, in quibus de nece, vitaq; hominu agitur, maturius procedatur, die Lunae cuiusuis hebdomadae in domo, coram eodem allustriR.A C. conueniunt ossiciales,re Ministri, causarumq; merita discutiunt, itauthene instructus idem Auditor die Mercurii de rebus sacris auribus dignis Ponti cena Maximum certiorem reddat, de consulat. Sed numquid Auditor Camerae appellandus sit Auditor Papae, seu Camerarii Z videndus est Zabarella, d qui ait,hanc quaestionem de facto contigisse, et concludit, standum esse stylo Curiae,et decisionem ex sacto pendere; hodie tamen nullam adesse puto dubitationem, si verba piscitatae Constitutionis Pii IV. e Perpendantura gitur enim ibi, Auditorem Camerae causas omnes, praeterquam a Papa specialiter commissas reassumere, Censuras promulgare, literas Apostolicas exequi, euriales in vim Eugenianae,et Leoninae tueri,a Centuris absoluere, et alia multa clanquam ipsius Pontificis minister ipsum exequi posse. Plura etiam de stylo, et facultatibus Auditoris Camerae videnda, de cognoscenda sunt apud Uestrium , s & Salustium Tiberium a Corneto, qui huius tribunalis multa ad praxim necessaria collegit. Habet etiam notarios decem, qui inter caeteros aliorum Vrbis Tribunalium primum locum obtinere videntur, tum ratione loci, ubi resident, tum etiam negoci rum qualitate, & quantitate per illos actitata, tum demum ration ς valoris, et praecis quo eorum Osficia venundari solent. si quidem ad scuta viginti duo millia quandoque nostra aetate peruenit. Sed officium quoque ipsiusmet Auditoris Camerae precio comparabile est, &scutis quinquaginta mill auri emptum fuisse constat; nec vacare solet, nisi per mortem obtinentis, seu per promotionem ad Cardinatatus dignitatem, & ita multis abhinc annis, praejertim Sixto V. Pontifice sedente ad haec usque tempora seruatun vidimus; licet antea quoque Antonius de Monte ex Auditore Rotae, et Camerae ad Ordina latus dgnitatem titulo S. Praxedis a Iulio II. euectus si ierit,' Ioannes quoque Maria de Monte & ipsius Antonii nepos, post semel, atque iterum Vrbis Gubernium , et Camere Apostolice Auditoratum laudabiliter functum, inter Vaticanos Senatores a Paulo III. ascitiis fuit; de ad parem dignitatem euectum fuisse Petrum Paulum Parisium ab eodem Pontifice Paulo III. scribunt Panuinius , dc Ciaconius. g

292쪽

NOTITIA CARDINALAT CAP. XLIII.

De Camerae Apostolicae Praesde.

LIcet omnes Camerae Apostolicae Clerici etiam Prssidentes ipsius Camerae diu

cantur, ut videre est in Constitutionibus Summorum Pontificum de ipsi, I quentibus, tamen in hoc nobilissimo Coetu unus rcperitur, qui hoc speciali nomine insignitus est , de Praeses, seu Praesidens Camerae appellatur, qui utriusque Signaturae Reserendarius tanquam Summi Pontificis familiaris habitum violaccum deseri, veste alba quam Rochetium dicunt & Cappa in publicis sessionibus utitur; eius ossicium perpetuum, &per mortem vacabile, sicut & alia Clericorum, erexit Sixtus V. Munus vero potissimum est rationibus uniuersi aerari; praeesse , & rationes cuiuia B cumque alterius, qui prouentus Camerae Apostolicae administrauerit in Urbe, vel in

Prouinciis, & velut eorum Censor videre , ac examinare, atque in Auditorio Camerae recensere , iuxta ea, quae leguntur in Constiti a Leonis X. ubi Statuta Clericorum Camerae cum illorum insertione confirmantur , & ad rem nostram facit cap.

Io. & latius in Constitutione Pii IV. bQuomodo autem ista redditio rationis fiat, quo ordine, quibus praesentibus, vide Constitutionem Pii IV. e Quod si integre, & fideliter huiusmodi rationes non reddantur, excommunicationis maioris, periuri j, & falsi, hec non decupli cuiuslibet partitae crediti Camerae o inissae, seu non solutae, irremissibiliter exigendi, δἰ d. Camerae applicandi, poenas ipse facto iniunctas habes, ut videre est in Constit. Pauli IIL d Hodie vero ista redditio rationum fit coram Thesaurario generali, corania C quo, ut dixi supra, instituta est ad hunc e Sctu in Conςregatio, in qua intersunt etiacum ipso Thesaurario Praesidens , & Commi illarius , unus ex Clericis, & Ad uocatus Fisci, unicum Ratiocinatoribus, seu Con putatoribus publicis ipsius Camerae, qui numero tres sunt, & habent inter se negocia Prouinciarii in Status Ecclesiastici partita , ut maturius, & n aiori diligentia illa videant ,& examinent, iuxta ea, quae illis praecipit Pius IV. e Vlterius etiam post dictam rationis redditionem, sol id tionem, & liberationem potest Card. Camerarius illam , seu illas ex integro reuidere, ex Constit. Pii IV. fPraesidis officium , sicut & alia Clericorum ossicia, venundari solet, ciusque precium ad scuta quatuordecim milli', plusve minus ascendisse vidimus.

De Pauperum Advocato .

SI P uperum cura neque ab ethnicis neglectast ab omnibus christi fidelibus

habenda est, praecipue Christianis Principibus, re Deo strictioribus vinculis obnoxiis, ut Summo Pontifici, R Sacrosanctae Romanae Ecclesiae purpuratis D Patribus, ac Senatoribus hoc onus incumbit ; cum clericorum bona paupe- rum esse dicantur, g nempe pauperibus tempore necessitatis distribuenda; bN Constantinus Imperator post concessam clericistin munitatum a quibusvis exactionibus addit; si quid vel patrimonio, Gel prouisone, vel mereatura hones Iati tamen eonscia , congesserit, id in Utim pauperum, atque aegentium ministrari oportet, i Hac igitur, Sc aliis rationibus saetum est, ut aere publico pauperum Ad uocatii a Vrbe, & alibi sint, ne stilicet qui carent pecunia, de Advocatorum cupidini satisfacere non valent, indefensi pereant; sic apud Athenienses sim gulis annis decem . publici Advocati substituebantur, qui delatos criminis defenderent, ut ex Aristo

s e. conuenire , et . q. s.

293쪽

. in is furiosi.

se l.

tele sumpsisse dicit Grauatius. a In Callia solent. N debent pauperibus ossiciunia gratuitum exhibere Triumviri Regij, seu Advocati Fisci; Tholosanus b testis est. Et in Regnis Hispaniarum Bouadillas, e in utriusque vero Siciliae Regno sub Ma chione Viglienae, & Ducae ominae id muneris exercuisse testatur Mastrillus , d ad dens quid potissimum agere debeant aduocatus, procurator, & solicitator paupe- Arum , quibus sicut in Urbe Roma, ita etiam in Regno a Catholico Rege salarium ordinarium constitutum est ex dispositione etiam iuris communis, ad nota per Baiadum. e

Debent autem praedicti aduocatus, procurator, & solicitatores pauperum , post obtentum a iudice abselutionis decretum, ut eodem momento rei a carceribus eximantur , inuigilare; si quid commentariensi, seu carceruin custodi debetur, ab A chicon fraternitate Charitatis, ut in Constitutione Pii V. f & ibi Cherubinus iunior in schol. i. vel alijs piis operibus in Urbe ad hoc specialiter deputatis, ad tradita per collectores Camil. Phanuc. g de Theodor. Amyden. b horum operum exequutoribus, persoluatur; quae quidem solutiones verὸ inter pias causas numerantur , ut per Titaque lium; i quamuis pauperes ab huiusmodi iurium solutionibus sint immunes , ut notat glossa. st Secundo curare debent, ut relegatis, de in exilium missis concedatur terminus ad colligendum carcinulas f ut aiunt)unius scilicet mensis, aliquando plus, quandoque minus, prout iudicis arbitrio videbitur , ad tradita per Doctores, praecipue Purpuratum. IIn ciuilibus vero causis si reus fideiu res non habeat, sub iuratoria cautione . . vel homagio, quae est horna triremium per triennium relaxetur, praecipue si Dies Domini nostri Iesu Christi Natalis, aut Paschatis intercedat, quibus nedum Prinia ceps , verum de Magistratus omnes procliues debent esse ad relaxandos reos , nisi aliter grauitas causae suadeat, quod a Valent. Theodos de Archad. Imperatoribus sancitum legimus m his verbis. V bi dies Pasibahis extiterit , nullum teneat earcer inclusum , omnium Gineula dissoluanitir. CVt etiam pauperes, quibus a creditoribus alimenta non praestantur iuxta formam Motus proprii Pauli V. n e carceribus dissoluantur. obtinere etiam a Principe, & Magistratibus curent aliquam pecuniarum condemnationem, quae pro pauperibus carceratis applicetur; quod Honor. & Theod. Imperatores C ciliano Praesecto Praetorio rescripserunt o ibi,victualemsubstantia non habentibus faciant miniLirari libellis duobus, aut tribus diureis, De quot exsimauerint Commentarienses, decretis, quorum sumptibus osciant alimoniae

pauperum.

Sed quale sit , 8e esse debeat peculiare ossicium Advocati pauperum, Se Fisci i Romana Curia, sancitum est a Paulo V. p qui de Advocatis pauperum, Ze Fisci

agit, de de pauperum procuratore loquitur in haec verba. Advocatus pauperum sollicite studeat, ne eareerati in aliquo tam a iudicibus, quam etiam ab executoribus , ct carcerum custodibus atientur, rapterea non abs unquam a visitationibus carcerum tam publieis, quam priuatis. Proeuratores pauperum, ac iEorum substitutos, ct etiam eareerum vistatorem lis hebdomadis Una vice adse euoret, ct de omnibus carceratis , praesertim νι; qui in feretis continentur, infigentis se , informet. Si procuratores, wIDMiitutos, ct Visitatorem negligentes Invenerit, Visitatoribus careerum denunciet, atque Ut de alijs prouideatur, in iet. Cum ration Di osciuratis pauperes defendere, o, tuis patrocinari debeat, nihil prorsus ab eis recipiat. Vt facilius pauperibus operam suam impendere valeat , Vistator ea rerum quolibet die ad eum acredere, O alia ad etas ofeium pertinenti acere teneatur. Non post Advocatus pauperum contra reos aa ensam, etiams ca i extra earceres agatur, patrocinando, aut Hias quom dotibethb quouis praetextu intemnenire, nee, paveribus exceptis, pro ullo alio, qui contraxerit, aut litiget eum Camera, patrocinetur. Atque haec de Advocato pauperum , cuius munus ab immemorabili residet in Collegio Advocatorum Consistorialium, ut videre est in sylulabo eorundem Advocatorum a Carolo Carthario Vrbeuetano, de ipsius Collegii Decano, elaborato ; hodieque illo munere egregi d perfungitur Carolus Gualterius Vrbe uetanus, qui εἰ sacri quoque Consistorij Advocatus de utriusque Signaturae Reserendarius Romana in Aula degit. : prae

294쪽

NOTITIA CARDINALAT CAP. XLIV. et I

a γοeuratores ursi, ct forum substituti gulo quoque die Greerra Uisitare, o

nomina amnium. qui ιι tuos ducuntur, ac iudicum. H quorum mandato, ac etiam usus eorum detentionis, diem, eum in liberiori carcere, seu ad largam ponuntur, an ante, Uripstuprandium otae caenam, annotare teneantur. Pecunias , ct alias qu seumque res, quas inuenermi reperta uise penes emos careeratos, annotent, est

Ainde omnia ad notitiam Aduoeati pauperum deducant; ad quem etiam irrequisitis mes in hebdomada, toties, quotie/ careeratis opus erit, aecedant. NihiI omnino non solum a pauperibus , sed nee etiam ab alijs Greeratis diuitibus aeeipiant. Contra reos ad stensam, etiamsi extra carceres i orum reortim causa agatur, patrocinan do , vel alias quoquo modo sub quouispraetextu interuenire non valeant. Haec in d. Reformatione Pauli V. Tandem si ab his Advocato, di procuratoribus pauperum iuramentum exigatur , quod Innocentio II. sedente ab omnibus Romanae Curiae Ad uocatis, & Iudi eibus exigebatur, ut videre est apum Barsinium , a utique rationi congruum Putarem ; formula vero iuramenti est, quae sequitur. Ego N. Advocatus iuro, quod ab hue hora in antea placita , vel negocia Romanorum , in quibus Advocatus ero , vel Patronus , Romanos malitiosὸ non imp nabo, veIdefendam inedpra conscientiad Dre mihi prae lita , fecuniam Confoitutiones , ct Ieges , ae bonos mores

ea tra Lyabo ; DL quam iustitia deli eme lusi a me cognita fuerit, si requisitus

fuere, Iudicibus patefaciam, ct eis in im iudicis assensum meum adhibebo, D tium exinde non aeripiam nee per me, nuper interpositam personam fuscipi permi tam , ct si fusi tu uerit, DLiqua ciuem , in fea quinderim dies illud reddi fariam, b patroeinium meum alicui habenti Oufam , si ab eo rogatus fuero, malo sudio non negabo ,fatuis beneficiis, quae babemus ab Ecclesiis, veI aliis, ct Meeptis fententijs valentibus duodecim denarios, qu gratis , ct ne exactione nobis osse n-tur ; bae: omnia obseruabo bona μι ,sine frauis, ct malo ingenio, quamdiu Pi Innoeenti ur, v I Suere Messus censum centum libras valentem denariorum Pap lium nobis A uocatis, ct Iudisibus annis=ngulissoluere perseuerabunt. p

De Advocato, o Procuratore ADt

IN Curia Romana nullam particularem personam esse Piscum i sed ipsammet

sedem Apostolicam , 5e ideo qui hodie gerit in Curia officium fisti, non appellari fiscum, sed Aduocatum, & Procuratorem fisci, seribit Gomesus. b Fisci Patronus, Q aestor parricidii, ex quo capi alibus rebus perquirendis praeerat, olmia D dictus fuit, ut docet Iii resconsultus. e Et hae fiscalis patrocinii munus a superi ribus Imperatorib is praetermissim ab Hadriano primum institi itum suisse Spartianus est testis in eius ulta , ibi: Fisi A Oeatum primus instituit. Et lieEt in corpo re Iuris non raro fisci, & Aerarii nomen confundatur, ut Spici leg d ait, differreis amen inter se pluribus probat Tholosanus, e de apud Tacitum . fEt quoniam non solum capitalium negociorum, sed etiam ciuilium curam gerere fisci Procurator tenetur, ut est integer titulus in iure ciuili, g sicut olim duo se runt, , ita etiam in Romana Curia apud Summos Pontifices alter est , qui capitalibus causis praeesti Ze eommuni nomine fistus appellatur; alter vero qui ciuilias ACamerae Apostolicae iura tuetur, & Commissarius Camerae dicitur, de quo insta suo loco; nunc quae ad Patronum fisci pertinent, prosequamur: utque magis distincte e procedatur, differre inter se Advocatum fisci a Procuratore sciendum est, itaut in publicis sessionibus, Ze in Camera Apost ilica, ubi iura ipsius Camerae tuenda sunt, ante Procuratorem sedeat Advocatus fisei, cuius ossicium olim annale crat, ut Theod. & Ualent. Imperatores Cyro Praesecto Praetorio rescripserunt ; i quod Postea ad biennium prorogatum ex Leonis Imperatoris rescripto K liquet. Sed hodie perpetuum est, de Ad aocatorum Consistorialis ordinis, ut apud Vestrium; IN videndus est syllabus Aduoeatorum C6sistorialium a Carolo Carthario constri tus. Adeout qui hoc manas exercuit, etiam illo dimisso, Clarissimi primi ordinis dignitate pustuatur,ut Anasta. Aug. Eusep. m rescripsit; ac se ipsum, di filioutam

295쪽

s in I. 3. C. da

natos, quina postea procreandos ab omni cohortali,seu cuiuslibet deterioris conia ditionis periculo immunes , S liberos cum patrimonio suo seruari idem Imper tot a decernit. Debet autem Aduoeatus fisci in omnibus causis criminalibus, de fiscum tange tibiis, ubi articuli iuris emerserint, interuenire, Sc Procurator fisci super hoc omnino illum requirere tenetur, ut est Pauli V. Sanctio b ; nee fiscalem causam deser re potest Advocatus praetextu salarii non soluti, ut Anton. scribit e Et quamuis pro viribus fiscales causas de sendere teneatur, priuatis tamen ealuia annias commouere non audeat, ut est Constantini Imperatoris Sanctio d Quaedam alia de Advocato fisci collige ex Mastrillo, e quae nos consulto praetermittimus, ad fisci Procuratorem diuertendo; unum non omittendo, quod dum haec scribimus, petrus Franciscus de Rubcis Sacrae Consistorialis Aulae Ad uocatus, & utrius au . Signaturae Reserendarius Λduocati fiscalis munere in Urbe, ea legum peritia , a sita duitate, ac integritate perfungitur, quae iamdiu est cunctis perspecta & admirabilis r quodq; munus hoc tu Urbe ab immemorabili residet in Collegio Ad catorum Sacri Consistorii, ut videre est in syllabo eorundem Advocatorum a Carolo Camiliatio exarato.

post Ad uocatum locvin habet in Audientia Procurator sisti, Quaestor Parricidii olim dictus, ex quo capitalibus delictis perquirendis praeerat, ex Masstrillo; f qui fiscales causas in ipsa Camerati Λudientia, di apud alios Romanae Curiae iudices ex facto instituit, agitqu , vel de sendit: fiscales autem cauta sunt, ubi de publica peiaeunta, vel vindicta agatur; hinc confiscari dicimus in publicum ius aerarii aliquid redigere; quod inter regalia Principum esse docet Tholosanus, g nec sine Principis licentia bona confiscare licet. h.Cuius rei ratio videtur em, quia regulari iurta confiscatio non permittitur, i dc proinde regium hoc ius est contra legem , sic notant hoc esse de maximo imperio Baldus, st 3c Lason , I quod a Theod. Aug. de Valent.Caec sancitum legimus in haec verba. m Nulli iudicum Bee.it sexceptis iis, qui iis mina admini irationi unx politi poteritate J proscriptionis tempestate totius subsantiae aliquem pereellare , nisi ad nouras aures boe i lam referatur.

Sed te alia eonsideranda erant, anta quam bona sseo incorporarentur; aderat enim Procurator Caesaris, qui res solemnitdr fisco deserendas per publicationem , , aut ratione iuris Imperatoris examinabar, ut postea Rationalis, se i Procurator fisci incorporaret fisco; quod ab Imperatoribus Grati Valen. Ec Theod sancitum legimus n sc ex hac sanctione collige, Procuratorem Caesaris differre a Procurate fisci; sicut enim duo genera bonorum in Imperatore consideranda sunt, alterum e rum, quae ut priuatus possidet, nulla adhibita consideratione dignitatis , quae proprio non fiscalia,sed patrimonialia nominantur, de qui his regendis praeficiebatur, Procurator Caesaris dictus erat, ut apud Vlpianum , o de Comes rerum priuatarum. p Alterum vero genus bonorum Principis est, quae cum dignitate, seu potestat ;vel eius ratione ei accedunt, vel debentur, ut compendia, quae ex vectigalibus, Sepublicationi: bonorum veniunt, ρ de qui rebus istis praeficitur, Procurator fisci dicitur, qui Se Rationalem quandoque dictum fuisse, colligunt Alciatus, ν de alii ex Iulio Capitolino in vita Maximini, ibi; erat Pisci Proeurator in Lybia, qui omnes. Maximini Hudio domu erat: hie per rustieanam )bem dringe ., quosam . milites interemptus es peν eos, fui Rationalem in bonorem Mavimini defendebante, Cuius etiam Ministri mentionem secerunt Crat. Valent de Theodb Imperatores, s ibi. Ritὸ, atquefolemnitὸν per Comitem rerum priuatarum, deinde per Ration δει, ἐν singulis quibuscumque Prouincki commorantes incorporatio impleatur stta Rigod etiam lapsius t demonstrat his verbis. Erant enim non Roms solum, sed ct in Prouinetis Proeuratores inue Rationales, qui bona huiusmodi eaduea legerent, tollerent qui . Licet ex his verbis potius detur intelligi, Rationales fuisse , qui etiam hodie in Statu ecclesiastico ,εc in unaquaque Prouincia, ac Ciuitate Procuratores fisci, ab ipso generali in Urbe, de apud Summum Pontificem existente Procuratore fiscali substituti sunt, ab ipsoque ad nutum deputantur, de amouentur Nisi dicamus, hos Rationales esse apud ecclesiasticam Ditionem Thesaurarios principales, penes, quos recunila etiam ex delicto prouenientes deponuntur, ut indo Romam

mittantur.

Ipse vero Procurator fiscalis, qui in Urbe refidet, vir probus', eruditus, de i

296쪽

NOTITIA CARDINALAT CAP. LXV. 273

Romano sero versatus esse debet. Is enim Camerali audientia partibus, ac aliis extra audientiam iudicibus in fiscalibus causis assistit, causarum se creta noscit, 3c pro libito intuetur, ac in omnibus votum saltem consultiunm praestit, non tamen iudicat: Consilioriis publicis interesse consueuit, ac pro publico eius ossicio petere ,& curare , vide rebus sic publice peractis , quarum testimonium perpetuo habere, Reipublicae intersit, puta de alicuius Principis obedientia Pontifici praestita, ac similibus per aliquem ex Protho notarias Apostolicis ad perpetuam rei gestae memoriam publicum fiat documentum, ad tradita per Vestrium; a Quamuis Chaiasan. b dicat, Pr uratorem fisci esse virum parum placidum, omnibus inui simia, Deo odiosum, parum , aut nihil aequitatis in se habentem: & videtur haec definitio desiimpta ex Baldo, e dum ait, Fiscum esse durae ceruicis, rigorosum, nunquam, vel raro aequum, largum habentem stomachum;& vide Carauitam , d qui Baldum,&Chassaneum refert. Quibus adde, Procuratorem fiscalem proprium, re peculiare indumentum habere, Togam scilicet violaceam talarem , cui aliam Iuperi inponit eiusdem coloris, & longitudinis, in ore, de circuitu purpureris et nis redimitam; ubi vero in Tribunali Camerae Apostolicae, in Consistoriis publicis , n in Sacrorum solemniis Pontifici assistit, clamidem, siue paludamentum viola-- ceum , cum inuerso caputio circa collum , more Advocatorum Consiliori alium .,

desere. '.

- Bisin hebdomada cum Gubernatore Vrbis, Ze Camerae Apostolicae Auditore generali Pontificem Maximum adit. In sacra Consulta locum assignatum habet; itaut ubi de publicis criminibus vel in ipsa Vrbe, vel tota ecclesiastica Ditione agatur, ad illorum expeditionem ipso inconsulto deueniri nequeat. Quamobrem &in qualibet Prouincia, ac Ciuitate, & in ipsemet Romana Curia septem sibstitutos habet, quibus singulis Camera scuta quinque menstrua persoluit, videlicet quatuor pro Tribunali Gubernatoris, duo pro Tribunali Auditoris Camerae, &vnum pro Tribunali Vicarii; estque munus hoc nostra aetate ut Vestrius ait loco cit.) ad malas mores cohibendos admodum necessarium .et ad pacem, quietemque Ecclesia-C sticae Reipublicae plurimum conducit, ac in Romana Curia non mediocris negocii. atque auctoritatis : plurimumque et Prineipis, et priuatoruin interest, ut nonnisi a viro probo, erudito, et in Romano soro versato exerceatur. Et nihilominus Paulus V. e in sua generali Tribunalium, et ossicialiu Romanae Curis reformationeruid agere. quid vitate debeant Procurator fisci, eiusquὰ Subli i tuti certa lege ecreuir. quae cuncta rescribere nimis laboriosum visuin est, et a nostro instituto

alienum.

Forian et meminisse iuvabit quae ad rem congerit Tholosanus, s qui et de dicatur fiscus, fatis erudite more suo demonstrat. Tandem sicut Hadrianus Imperator fisci Advocatum primus instituit, ita a Caesare bonorum publicationem inductam fuisse docet Lipsius. g Piscus etiam pro tributis, aliisque debitis; et oneribus D accipitur; elegans inscriptio, et singularis exempli Romae in Ponte Senatorio, qui nunc S.Mariae dicitur, a Iacobo Guthier relata b legitur his verbis.

Numini Deorum Aug. Ioui Opt. Max. Aidem voto suscepto Q -' pidus M. F M. Curius. M. F. Cos. III. S. P. Qi R. Imp. CaesDiui Traiani F. D. Nerua Nep. aiano Hadriano Aug. ni.M . Trib. Pot. II. Cos II. Quod unus omnium Principum , & solus remittendo sestertium novies millies centena millia N. Debitum

E Fisci non presentes modo , sed & posteros suos praestitit hac

liberalitate securos.

Sed et Paulum III. Pont. Max. damnasse, et acritὰr increpane quendam eius Aduocatum Fiscalem, qui noua contra priuatoruin utilitatem, in eiusdem Principis comia modum , inuestigare quotidie conabatur; dicebat enim, qtiod ille, ut videretur di ligentior , non curabat augumentum Camerae Apostolicae , seu diminutionem, cum

s. t.

297쪽

a tensis ex his

non interesset Ecclesiae, ut contra priuatorum commoda pro modieo Iuero quod maximum solet esse iri priuatis a contractus vel ab eo initi, vel ab auctore suo retractarentur, & in dies fierenς nouae in uestigationes, Iacobus Gallus o I. C. testature

Degenerali camerae a Rosicae Commissario ἰ

'Ost Procuratorem sisti sedet quoque In Camera Commissarius eiusdem C

merae , eiusque negocia tractare, gerere,& exequi solet, dummodo ad iudiacia non pertineant. Varius suit huius officii status, dicente Vestrio, b hoc munus esse ex sui natura non vulgare, eiusque auctoritatem suo tempore ostendisse Ioannem quendam Brocchum Imolensem suum maiorem auunculum , qui sui muneris dignitatem adeo euexerat, ut totam Urbem, ac uuiuersam Romanam Curiam

regere videretur; verum ipsius Vestrii aetate adeo diminuta erat, ut sero omniata , quae ad hoc ossicium pertinebant, Gubernator Vrbis, Thesaurarius, Praesidens, de Procurator fisci administrarent; quamobrem Nicolaus Crauatius e subdit, Commissario Camerae euenisse, quod de cornicula sabulatur Aesopus, cum enim s auibus praestare gloriaretur, illae vero suas pennas repeterent, nuda inuenta est; stilvere haec fabula dici potest, nam hoe tempore , sicut etiam multis ab hinc annis graues huic muneri viros praefuisse audiuimus, & vidimus, nam prae caeteris Ioannes Bemardinus Piscina post Commissarii Camerae ossicium, a Sixto V. Ciuitatis Nursi , ae totius Montaneae Pr sectura decoratur, ut in ipsius si xii V. Constit tione d legitur: Clemente VIII. sedente, Paulus Aemilius Zacchias Camerae Αρο- stolicae Commissarius, & postea S. R. E. Cardinalis ab eodem Pontifice creatur: sub Paulo V. Iulium Monterentium post Commissarium Camerae,Vrbis Gubematorem,&Vicecamerarium vidimus: Gregorio XV. Pontifice, Ioannes Beninus Commissarius Camerae, Vrbis Gubernator , & eiusdem Camerae Clericus creaturr Urbano VIII. ad Pontificatum euecto , Antonius Iambardus post Commissariarum Cam rae Archiepiscopus metarenus vicit ud in cuius locum subrogatur Caesar Rac gauri qui post S.spiritus in Saxia Praecepto riam per biennium gestam, ad Urbis Cube nium euectus, demum Tipherni Episcopus promulgaturi successorein ipse habuit relicem Conte Iorium, qui ad sacrae Consultae Secretariam ascitus , Vaticanae Basiliaeae Canonicatu insignitus, Pontificius ad Principes Breuium Secretarius euasit; in huius locum sussicitur Ioannes Ghinus inter primarios Romanae Curiae Patronos si- de , diligentia, di Iegum peritia valde commendatust denique a S. D. N. Innocentio X. in Ghini Iocum subrogatur Lazarus Bottus, diu Romana in Aula versatus, mira integritate, prudentia , iuriumque praestantia praeditus, se ab eodem Pontifice inter Vaticanos Canonicos cooptatus. Et cum aliquando habitum a Praelatis in Romana Curia deserri solitum gestauerit, prout Beninum, Lambardum, Chinu, N Bottum gestare vidimus, hae praerogatiua digniorem quoque in Camera Apost lica supra Advocatos Pauperum,& Fisci sedentes locum nabuerunt, quod a Sixto V. sanctium legimus e Sed iam ad alia transeamus. Et cum de tempisse, quo fuerit hoc obicium institutum, non satis constet, ante Pontificatum tamen Pij IV. fuisse liquet ex eiusdem Pontificis Constitutione .s In antiquioribus vero instrumentis pro Camera Ap stolica stipulatis interueniebat quidam Minister ad nutum Pontificis deputatus, &prudentis viri nomine nuncupatus , Cherubino iuniore teste. ς Verum sub Paulo IV. qui ante pium IV. sedit, suisse Commissarium Camerae, colligi potest ex Mandosio, b dicente, Praesidentis, Commissariatus, & Thesaurariatus ossicium etiam a Iaicis exerceri posse an haec verba.Insuper Cameraritis,cuius uni membra septem Clerici Camerae Apostonea, ae Prae ens , Commissarius, ct Thesaurarius, qui ultimi tres Lici esse possunt ;de ad hoc probandum adducit Nicolaum de Waldis, i qui ante annos Iso. plusve minus Rotae Romanae Auditor fuerat; quamuis in meo Codice solum de Thesauraria,& Cancellaria hic loquatur: nec erit prςtereundum,quod ex vestrio supra diximus, auunculum scilicet eius maiorem Commissarium Ca

merae

298쪽

NOTITIA CARDINALAT CAP. XLVI. 27s

merae sui , quod certὰ sub Leone X Clemente VII. & forsan etiam superiori tempore eontigisse puto; nam Vestrius haec sub Paulo III. scripserat, ut patet ex su. a pract. a Sed hoc certissimum est, Commissarii Camerae ossicium, quod ante Sixtum V. ad Summorum Pontificum constituebatur beneplacitum, in perpetuum ,&vacabile ab eodem Sixto erectum fuisse, ut in sua Constitutione , b ubi haec in summa leguntur. Pacultates, iurisdictiones, &praerogatiuas per quoscumque Romanos Pontifices antea concessas confirmat Siritus V. Commissario Camerae. s. 3. Scripturarum Camerae Apostolicae Archiiiij administrationem, & curam iniungit. 6. q. Detinentes eiusdem Camerae scripturas, easquc scientes , & non reuelantes coercendi iurisductionem impartitur. s. s. Contra Praelatos, & clericos ingerentes se in Beneficiis ecclesiasticis, R Bullis non expeditis, procedit. 6. 6 portionem consuetam panis, vini, esculentorum, nec non salaria, regalia, & emolumenta solita concedit. S. 7. Verum ,& certum Papae familiarem, utriusque Signaturae Reserendarium decla rati Clericorum, & Cameralium priuilegia eidem concedit, ac tribuit. s. 8.Pensiones ad quingentorum ducatorum auri de Camera transserendi; etiam in mortis articulo indulsit. 9 9.

Habitum per alios Praelatos Camerales deserri solitum concedi r ; locum in Cata mera immediatὸ post Praesidentem, in Capella Pontificia, & Consistoriis publiei, post Palatii Apostolici Auditores, Ic Camerae Clericos assignat. g. ro. Commissariatus officium in personam sibi benὰ visam,a Summo Pontifice approbandam, pro summa florenorum auri Camerae centum resignandi iacultatem in

partitur. b. II.

Expeditiones gratis ad sui fauorem saciendas mandat . L Hr

Ioffredo Lo mellino utriusque Signaturae Reserendario praedictum Commigari tus ossicium , cum iurisdictionibus , emolumentisque praedictis ad eius vitam con-eedit. s. ra. Additis clausetis praeseruatiuis , decreto irritanti, derogatoriis derogatoriarum , atque executoribus, & desensoribus deputatis , ut in - 69 seqq. Sed hodie sicuti perpetuitati, ita&aliis quibusdam priuilegiis derogatum est,itaut Commissarius Camerae ea tantum, quae a Pio IV. e concessa sunt, exequi valeat, ipsumq; non Praelatum praecedant Advocati Consistoriales, ac Procurator fisci. Verum quamuis nomen nouum era admittamus, ossicium tamen antiquissinum csse fatendum est, di Procurator Caesaris dicebatur, siue Rationalis, prout ab Alexandro Imperatore d denominatum habes, ibi, Procuratores meos, ves Rati nates:& ita a Gratiano Valent. e Theodos e etiam dicitur, ubi ab istis Imperatoribus sancitum habes, Procuratorem Caesaris non debere cognoscere. Advocato fisci absente, inter fiscum, & priuatum, sed Aduocato praesente, ut notat ibi Bald. Sed Procuratotem C saris differre a Commissario Camerae in istis iuribus apparet, siquidem Procurator Caesaris, qui etiam Rationalis dicitur, iurisdictionem habe bat, & cognoscebat causas Fiscales, & causas inter Fiscum , ac priuatu in , ut hab eur ex iure ciuili , f& aperte scribit Carauit. σCommissimus vero Camerae nuru Iam habet iurisdictionem , ut notum est. Sed quoniam diximus , diserre Commissarium Camerae a Fisco, sciendum est, hanc controuersiam annis proxime elapsis exeitatam sui se in Camera, & post multa ab utraque parte deducta, consulto sel. rec. Paulo V determinatum fuit, in cauia iis criminalibus, ubi non agitur de poena ultimi supplicii, coram Camerario,&Clericis interuenire debere Commissarium, suaq; este emolumenta, caetera vero omnia interueniente Asco expedienda esse. & ita hodie seruari testatur Cherubinus tu nior. θ Quamobrem multa, quae ab Imperatoribus in libro Codicis x. tit i. de iure pisci, sancita sunt, etiam ad Commissarium Camerae referri poste cxistimo ; eoq; magis in hanc sententiam adducor,quia antequam hoc Commissarij ossicium inueniatum esset, omnia ab ipso Procuratore Fiscali exequebantur, ut Constitutiones Summorum Pontificum legenti manifestum fiet e praeter alias tamen videnda est Cott-stitutio Pio IV. t ubi nulla de Commissario , sed solum de risco mentio habeturi Et Commissario aegrotante , seu legitime impedito, vices eius Fiscus supplere solet. Tandem Commi Aonea causarum,& inhibitiones in causis spolioru, de illicitae ne M m 2 gOcia-

a in I. a. C. de

299쪽

1 6 IACOBI COH ELLII

gociationis signari, ac expediri, non citato prius Commissario Camerae, a Pio V. a prohibitum est . . Atque haec de Ministris, Si officialibus, qui in Camera Apostolica a sinistris Eminentisi. Cardinali Camerario sedent, dicta sussciant, iam aliqua de Reuere adis Clericis, & qui a dextris sedent, dicamus.

De Camerae ApoHolicae Clericis. Collegium Quaestorum apud antiquos fuisse, verba Suetonis b demonstrant,

dum resere Titum Claudium Collegio Quaestorum pro stratura viarum gladiatorum munus iniunxisse, detracta lud Ostiensi, & Gallica Prouincia, curam aer rii Saturni reddidisse &e. Huius Collegii simulacrum hodie apud nos esse CollegiuClericorum Camerae Apostolicae, si quis affirmet, non multum a via cni fallor errabit i ex ipsis namque Clericis Pontificalis aerarii Custos, Viarum Praeses, riparum . tyberis Curator, Scriniorum, Annon , &Grasciae Praefecti quotannis eliguntur rineorum quoque numerum ascitus est Gubernator Vrbis, renes quem spectaculorus,& ludorum cura, ut apud antiquos Quaestores , residet. Et quemadmodum antia qua Quaestura ad maiores dignitates aditum, & viam sternebat, ita ex hoc Illustri s. Clericorum Collegio ad maximos honores, & cacram Purpuram evectos quotidie videmus ; itaut Liuius e de his loquutus suisse videatur, dum est. Quaesura non bonoris ipsius snis, se patefactus ad Consulatum, ae triumphos Deus noui honoribus videbatur. Constituebatur antiquitus hoc Collegium ex multiplici, & inde terminato Cleri-

eorum numero; cum autem ob ipsorum numerum excrescentium, & augumentu, prouentuum, & emolumentorum diminutionem vitam condecentem ducere nequirent , Eugenius Ponti sex huius nominis IV. anno salutis r 7 8. ipsorum Cleric tum petitionibus annuens , & ampliorem numerum ministrorum in officiis ponendum non esse, quam possit de illius prouentibus congrue substentari, & numerositatem auctoritati derogare considerans, septem tantummodo Clericos in futurum csse sanciuit, ut videre est in Constitutione ab ipso edita. d Hic autem septenarius numerus per annos Iso plusve minus, quousque scilicet Sixtus V. Beati Petri Sedem conscendit, perdurasse constat: ipse enim Sixtus alios quinqne addidit,itaut ex duodecim nunc Clericis constituatur Collegium. Horum congressus ter in hebdomada tempore Vestrii, e nunc autem bis in Palatio Apostolico, de loco suo, quem propterea Cameram vocamus Apostolicam die scilicet Lunq, & Veneris, vel si in his diebus aliquando contingat impedimentum, Mercurii fieri solet. Ad hoc autem Tribunal Ecclesiarum, & Monasteriorum omnium , nec non etiam Vrbium, Ciuitatum, Terrarum, Castrorum, oppidorum,Hllarum , & locorum Roman Ecclesiae immediate , de mediatὰ subiectorum spiritualia, ac temporalia negocia, Eugenio IV. sedente, deueniebant, ut hic Pontifex aD firmat in praefatione Breuis confirmantis Statuta Camerae Apostolicae: f Vestrius autem p addens, si de mala diplomatum expeditione per ipsam Cameram factae , si de publicis sunctionibus, vectigalibus, de ali)s publicis prouentibus, cum ecclesiasticis ex uniuerso Vrbe , tum temporalibus ex temporali Ecclesiae Ditione, siue inter Osficiales Romanae Curiae, quibus pro maiori parte designata sunt, sue inter ipsos publicanos, exactores, et collectores, vel eosdem priuatos, seu Vniuersitates, sue inter quemlibet ex praedictis, et fiscum sint controuersiae, huius Tribunalis notionis esse dicit. Verum hac nostra tempestate multa sibi Eminentisi Cardinalium Congregationes , puta Episcoporum, et Regularium , sacra Consulta, super Bono Regimine Status ecclesiastici, et Illustrisi. Thesaurarius generalis ex speciali Summorum Pontificum concessione vendicarunt, itaui non parum sit Clericorum iurisdictio imminuta. Quamuis hoc , et Sacrae Rotς Auditorium, tanquam duo magis lucentia sydera primum inter caetera Tribunalia huius Romans Aulae locum obtineant: quod ut manifestius fiat, quaeriam i summis Pontificibus concesia Clericis priuilegia reserenda duxi. Veros

300쪽

NOTITIA CARDINALAT CAP. XLVII.

Veros Capellanos, & familiares Summorum Pontificum Thesaurarium, & Camerae Apostolicae Clericos esse constat ex diplomate Sixti IV. aExpeilitiones Camerae,& Cancellariae pro sese, Neorum nepotibus, ac familiaribus gratis recipere, nec aliq uid ab ipsis exigi, sub excommunicationis poena idem Pontii ex praecipit. b Et ita fuisse iudicatum testatur Tuscus, e relatus a Cherubino iuniore. dCaucas quascumque Camerae Apostolicae interesse concernentes, summario , &sine strepitu, ac figura iudicii, sola facti veritate inspecta, cognoscunt, Innocentio VIII. concedente. e Ciuitates , & loca Ecclesiastic ditioni subiecta visitare, de abusibus, & criminibus inquirere , & in ipsa visitatione ad exhibenda documenta cuiusuis generis quascumque personas cogere, processiasque fabricare possu ex Iulii II.Costitutione .fSpoliatorum a latronibus damna, inlpectis circumstantiis, & recepto iuramento. ab ipsis spoliatis arbitrantur, one X. permittetite gQusrundam locorum, & Terrarum Status Ecclesiastici gubernium concessit Alexander VI h sumpta occasione controuersiarum, quae super gubernio eorundem Castrorum fuerat inter Ciuitates Spoleti, & Interamnae. Sed praeter haec Castra habent etiam gubernium Centum cellarum, & Tulphae, ex Leone X. iIn quibus locis licet singulis annis exercitium Guberniorum inter Clericos distribuatur, possunt tamen statuta ibi condere perpetuo duratura, ad tradita per Tustum, fi Salios ab eo relatos. sententias super causis spectantibus ad Fiscum in Camera latis obsolemnitatum iudicialium omissionem non annullari voluit Innocentius VIII IIurisdictioni Clericorum subiiciuntur nedum causae gabellarum, dolianarum , &datiorum, sed eorum conductores, & officiales tam in Urbe, quam extra; insit per Riparum mercatores,& merces, grasciae, salis, alumnium, Zeccha, carceres, viae: depositarit,ac thesaurarii per varia loca Status Ecclesiestici consistentes, Leone X. mpermittente, de confirmante, Quaedam tamen Dominis Clericis prohibita sunt videlicet. Societatem occultam , vel apertam circa spectantia ad Cameram habere nequeunt, ex Leonis X. n prohibitione. Abesse non possunt absque licentia Camerarii, vel Decani, ex Pii V. Sanctione. o Tolerantias hebraeorum, extractiones victaalium, & frumentorum ,reprae Alias, aut literas pro capienda possessione Beneficiorum Ecelesiasticorum, vel prorogaationes temporis ad expediendum literas Apostolicas quarumcumque gratiarum ., vel ad solutionem Annatarum, aut Cathedralium, Collegio, aut Officialibus debitarum, vectigalium impositionis augumenta, vel diminutiones non concedunt, se a permittunt, Pio IV. p iubente . Nec etiam Clericorum spolia, aut decimas, vel alia regalia, aut credita fiscallata, etiam pro parte, donare, aut remitere Valent . qNullam iurisdictionem uti singuli habent, sed tantum Collegialiter, &in plena Camera, ubi commissiones, expeditiones faciendae, &committendae sunt. γ QMamobrem sicut antiqui Quaestores leges a Principe promulgaudas, Nedicta componebant , & antequam ab ipso Principe manu propria firmarentur, ad calcem illarum Q issiores scribebant, vidi, vel, leo, v t notat Panetirolus, i ita DD. Clerici in expeditionibus , quae sub Camerarii nomine regulariter fiunt, apponunt, vi . A quibuscumq. literis,gratiis,& indultis in rebus spiritualibus omnino abstineat. Licet Sede vacante Camerarii, et Clericorum iurisdictio non expiret, haec tamen restringitur ad exactiones pecuniarum Camerae, prouisones ratione Sedis vacantis; caetera autem interdicta sunt ab eodem Pio IV. v Nec Commissiones in forma, si in euidentem, super alienatione rerum Ecclasiasti carum concedere possunt, ob Pii V. prohibitionem. x Sed quoniam diximus supra, ex hoc Collegio quotannis assumi Annonae, Cra- fciae Pr sides, Riparum Tyberis Curatores, si quis ad hos Magistratus pertinenti magis praecise cupiat agnoscere,quae dicta sunt supra in Congregationibus Annonae, Viarum, et Aquarum, et quς scribam infra cap. so. et si . perlegat. Quaeda m vero He pecuniae cudendae, carcerum 1 Praesidibus, et de Archiuiorum Praesecto dicere cum alibi de his actum non fuerit, non inutile duxi.

tar nou. tom. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION