Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1798년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

4 PAULLUS

dis adesse voluit. Eodem tempore ipsius urbis Episcopus commisit illi exponendi , quae divinitus , 84 praeceptis instit inimus

Ecclesiae sunt tradita ad vitam christiane gubernandam , qui hin muneribus non occupabatur adeo, qn in operam quoque poneret in recolendis studiis litterarum Craecarum atque Hebraicarum , & in noscendo quidquid historiae monumentis est consignAtum . Tradunt nonnulli, negant alii 4 vel

ex eo tempore Sc sua sponte Sc colio talione Camilli. Olivi, qui ima gum Hsrcule Gon- gaga Cardinali intoris erat Tridentilao-Concilio , hujus historiam conscribere instituis-Se, qua de re non magnopere pugnabo, quod ex ea nihil ad scriptoris laudem redundet. Fama quoque est ipsum aliud opus exorsum fuisse , qao omnium Conciliorum historiam complecteretur cujus duo magna volumina autographa se apud Bernardum Trevigia num vidisse testantur Apostolas Ze-nus ti Bernardas Mont faucon is . Ad ho idem tempus reserri quoque fortasse debstat, quae de chronologia scribere aggreSSus eSt. cujua Operis, quae ad nos pervenerunt, reli

12쪽

quiae se declivant sui s3 illi in animo explicare Oidi*es aemporum ab Abrahami ad suam usque aetatem, nec quidquam praetermittere rerum illustrium, quae toto hoc intervallo acciderunt . Quae esset Sarpii eruditio, quanta notitia antiquitatis, quantumque judicium in perpendendis Scriptorum sententiis , ex hoc uno ope te . si summam illi imposuisset manum , conjici potuisset, Sed non admodum ille gloria ducebatur, ut instituta perisceret, Satis .praemii se retulisse existimans, si sibi, & studiis suis consuluisset . Ceterum tanta is erat industria,

tantumque evigilabat in litteris , ut etiam sine vi ingenii, quae summa in illo suit. quidquid vellet assequi potuisset; ne Vero qua in re sorte impediret ar , atque alligaretur , quominus rectissimis suis studiis plane , & pro suo arbitrio satis saceret, aulam , postquam quadriennium in ea suerat, deseruit. Post id ad menses aliquot Medis Iani constitit, magnis honoribus affectus, nonnullisque in rebus adhibstus a maguo illo ingeniorum existimatore Carolo Borrois

meo cardinali, illius urbis Archiepiscopo ,

13쪽

6 PAULLUxinde ad Venetos suos rediit , ut praeesSet muneri docendae philosophiae, quod per

triennium summa cum laude sustinuit. Qui tum dominabantur in coenobitarum praesertim scholis . barbare jubebant loqui Ari-Stotelem quem non intellexisset Oedipus. ita implicite, obscureque omnia , non auctori S. sed interpretum vitio , qui philosophi ordinem invertebant , & loco non disputabant, se ' per coacervationem , veluti ex commenta 1ionibus . 8t sectis digladiabantur , quantum a Veterum ratione remotius , tantum ,

ut ipsi ajebant, acutias . Dialectici nunquam hebetiores ; nihil enim habebant ejus Scientiae, quam pro fiebantur, nisi quod essent maxime contentiosi r methaphysicos ne quaeras ; toti enim erant in agitandis ineptissimis quaestionibus , quas puduisset te dicere non intelligere, si ii ipsi intellexissent , qui illas & proponebant , & de-

sendebant. His ali nunquam potuit Sarpit ingenium, cui Deus ipse philosophiam veram dedisse videbatur. Itaque ea tradidicdiscipulis suis, quae frustra ab aliis illa etate quaesiisses , & sive dialecticum ali-

14쪽

quid . sive physicum , sive mathematicum explicaret, multa per se invenisse facile

judicasses , quorum in Ventorum consequentes philosophi, aut comprobatores , aut aemuli fuerunt. Non haec dicere auderem , nisi extaret volumen r), cui multa hujusmodi per summa capita consignavit. per quae intelligimus, nihil esse reconditis in

Hoe exaratum vicitur ante annum Iώ73. quo munus explevit Oeeniae philosophiae . Cetera inter referre libet quae de resta calone Diis his verbis seripto mandavit. Io ho satio, inquit ille . molle esperienete in tal particolare conspecchi s serici concavi, convessi e piant . e sinosservando I essetio prodotio dat raggi det so te e dat ri splendere delia lueta, e delle stelleelli' acqua arrivando , ed essendo rifieituti talivgetti dalla medesima per determinare i loros ti e distante . Diverse volte te sperien Ze s rono conseguenti ai principio sonda inentale de m te raetiocini, ma attre volte ii tro at sinentiti cel tutio, it che ho grandi argo menti digredere esser po3sa derivato per quello, che in molli casi I raggi speetetati e divergenti entradio net nos aco oecbio convergenti.

15쪽

8 PAυLLUs artibus, multiplicibusque de mathematicis praesertim loquor quin illarum pene infini.

tam vim Sc materiem seientiae cognitione comprehenderit. Maxime autem voluisset in obscuris, naturalibusque quaestionibus experientiam Sc Observationem consulere . ne

umbra Sc imaginibus deciperemur, tetigit que plura de aere N. aqua, quae cum G lileii, de urentibus speculis , quae cum Ca-

vallerii, de lunae phasibus quae cum

me de re extat ejus epistola Latina ad IA Bum Lescasserium , quam primum edidit Banisciscus Grifelinius in fine Iibri , qui inscribtur :Μe morie anedote spetianti alla vita ec agi istud j det sommo Filososo e Giureconsuko F. Paolo Servita, ex quo multa sumpsimus ad hanc vitam declarandam . B Iaudem tribuit Sarpio nod ante Hevelium Iunares maculas dis inrit. ac rabulis consignauit, sed errasse in eo videtur , quod judicauerit Iaudem communem illi eum astronomo Dantiscano fuisse , qui multis astronomicis. Θ mathematicis oIservationibus , multisque inventis tabulas ιuas illustrarie , o

navitque .

16쪽

SAR IUS. 9Kepleri sententiis mirum in modum convenere . Nec satis illi fuit sensibus & animo

ea, quae extra ΠOS Sunt, percipere enit

merare enim poterat, quae 'sit in s guris a. Dimantium, & quam Solers, subtilisque de- 'criptio partium, quamque admirabilis fabrica membrorum , quam ob rem bestiarum varia genera secuit. Fecit hoc etiam inductus consuetudine, & familiaritate Fabritii Aqua pendentis; qui anatomen magnae Cum nominis sui fama Patavii docebat , quique Venetiis esse solebat, quando seriabatur ahanatomicis exercitationibus. Gloriam , quam

hic sibi quaesivit, edito libro de ostiolis san inis , qui liber viam patefecisse videtur Guillelmo Harvejo ad praeclarum illud in-

Ventum suum confirmandum , omnique ex parte demonstrandum de circuitu sanguinis ex venis in arterias, Sc ex arteriis rursus

in Venas, communem habuit cum Sarpio , quem primum inventorem fuisse valvularum Claudius Petreskius , 8c Τhomas Bariolinius assirmarunt . Non me latet Io. Ba- Haec de Petres io habet Gatiendus in illius

17쪽

ro PAULLUsiptistam Morgagnium , omnem hujIs inventi laudem adjudicasse Aquapendenti . idcirco quia nulli, si ipsum audis, qui ex Sal pii familiaribus, & studiorum socii S erant, men

iata . Cum simul monuissem Guillelmum Har. eum medicum Anglum edidisse praecIarum librum de successione sanguinis ex venis in aristerias. & ex arteriis . rursus in venas per imperceptas anastomoseis, inter caetera vero arguωmenta confirmasse illud ex venarum valvulis.

de quibus ipse Petreskius in audierat ab Α-

quapendente . & quarum inventorem primum Sarpium Ser itam meminerat. Bartolinius ver. in Centuria I surrum Epistolarum . Ep. XXV Lait. De circu atione Arueiana mihi secretum aperuit Vestingius nulli revelandum : esse nem pe inventum Petri Pauli Veneti ca quo de ostiolis venarum habuit Aquapendens in ut ex ipsius autographo vidit, quod Venetiis servas P. Fulgentius, illius discipulus , & successor is Qui plura hac de re seire eupiunt adetant Ii-hrum, cui titulus t Disesa deli' originario Diritato de' Sovrani ne' loro tispritivi domini secondo it genio di Fra Paolo Sarpi. Toni. I. Venut

. . . . .

18쪽

tionem hujus rei secissent, nisi jam pridem

ipso Aqua pendente e Vivis erepto , quod quam alienum a Vero sit, quae infra attulimus testimonia satis declarant . Ne qua suspicio sit Sarpium , dum in vivis erat Aqua- pendens, plurimum se exercuisse in anatomicis studiis. ut ad inventoris gloripin asinpir re soluerit, in medium asseram illius testimonium , in eo quod pertinet ad contractionem, bc dilatationem foramini S uVeae . Ait enim mirum hoc naturae artificium, &arcanum observatum primum fuisse , sibique

significatum a R. P. Magistro Paulo Veneto Ordinis, ut appellant, Serυorum , Theolo go i Philosophoque insigni , sed mathemati- earum disciplinarum. O praecipue optices maxime studioso, factumque per illum, ut quid praestent fibrae longitudinales , Sc circulares , quae in ipsa uvea reperiuntur, Ut oculi modo majori , modo minori pulsentur luce , intelligeremus . Sane non mediocris di-

' Vide ejus Tractatum de oculo, dc vi us organo.

19쪽

ia PAULLUsligentiae assiduitatisque in anatomicis exercitationibus fuit haec observare , Summae vero doctrinae tum phySicae, tum mathematicae aperire , quid oculis sive fibra inrum, Sive . quemadmodum aliis magis placuit. Vasorum insitum sit, ut ii suo munere recte fungi possint. Tantum vero aberat

Sarpius . ut imitaretur minutos philo Sophos .di: Iiciles , invidos , qui omnia reserunt ad laudem suam ut si quid aut novum detexisset, aut obscurum patefecisset, de eo statim loqueretur cum peritissimis homini. hus , non partiendae invidiae , sed communicandae laudis caussa . Nil enim tam Volebat , quam servire communi utilitati omnium, multosque inflammare ad ingenuas liberalesque doctrinas nova luce illustrandas . Mirum autem omnibus videri debebat, nullam esse mathesis partem sunt autem inultae) nullam physicae. , ne algebra quidem, medicina, chemia, naturalique historia excepta , de qua peritisSime cum peritissimis viris minime loqueretur; nec satis laudavero ipsum, si dixerim , naturam ei insatiabilem cupiditatem veri inveniendi d

20쪽

disse, nisi illud addidero illustri adeo ingenio & industria fuisse , ut quidquid vellet

facile assequeretur. Cum vero occasio illi dabatur dicendi de Deo immortali, de pietate , de religiosis tostitutionibus , de animi permotionibus , de cc muni civium, de hominum , de gentium jare . de aequitate, de omni virtutis genere , quasi in suo regno esset, copiose adeo disputabat, ut vel eos, a quihus haec didicisse videbatur , interdum

pudere cogeret se multarum rerum ignaros esse. Cum igitur necesse esset . ut huium ultum tribuerent 8c concederent, vel antequam laurea decoraretur in Lyceo Pata vino, quod accidit id. Maii an . MDLXXVI M. munus illi detulerunt docendae theologiae , docuitque ad consequentem uSque annum ,

quo cunctis suffragiis in familiae comitiis , quae Veronae habita sunt, illius praesectu.ram Provincialem dicunt obtinuit . Res in omni memoria inaudita fuit, hominem,

qui vix tum compleverat vige Simum sextum aetatis annum, accessisse ad gubernacula

familiae. Statuit sibi nihil gravius faciendum , quam ut ubique optima studia cole-

SEARCH

MENU NAVIGATION